Cathedra philologiae classicae, UT

Universitati litterarum liberae Reipublicae Estonicae Tartuensi conditae ante tria saecula a rege Gustavo Adolpho Academiae Dorpatensis memoriam sollemniter celebranti s. p. d. J. Bergman

Musa latina, veni, prisco dic more salutem,
        nuntia saeclorum lingua vetusta sonet!
Salve, musarum celebris per saecula sedes.
        Estonicae gentis gloria, dulce decus,
post varias sortes, post tot discrimina rerum
        tristia, laeta tibi tempora respiciens,
grata creatoris recolens venerabile nomen,
        qui pius, humanus magnanimusque fuit,
arcem qui voluit Luci Pacique dicare,
        dum furit ardens Mars undique et arma sonant.
Armatam vetus est nascentem fama Minervam
        e capite ipsius prosiluisse patris;
sic medio armorum in strepitu tu nata, renata,
        sic tunc, sic nuper tu nova Pallas eras.
Gens tua quot vidit lacrimosi funera belli!
        Nunc spirare licet, pace licetque fui,
libertate frui: quos olim flebilis aetas
        ingrato iussit subdere colla iugo,
Svecia vobiscum laetatur, pristina consors,
        'libertas maneat, sit stabilita' precans.
Nobile lucis opus tua laus posthac sit, ut olim,
        debellans tenebras erige celsa facem!
Per nova saecla vigens tua semper gloria crescat,
        arx radians largi luminis usque mane!
Luce carent gentes; nova iam caligo minatur
        terrarum populis horrificumque chaos.
Nil nisi candida lux nostris valet una mederi
        vulneribus, lux est gentibus una salus.
Svecia, lucis amans, communia fata recordans,
        te salvere iubet, prospera vota ferens.


Ex libro: Universitetet i Dorpat under svenska tiden. Gustav II Adolfs sista kulturskapelse: ett bidrag till belysning av stormaktstidens kultursträvanden, av J. Bergman. Utgivet med anledning av universitetets 300-årsjubileum och med understöd av Längmanska Kulturfonden. Uppsala och Stockholm: Almqvist & Wiksells Boktryckeri-A.-B., 1932.