Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

I. Liber primus. De Lyvonia

1. DE PRIMO EPISCOPO MEYNARDO. Divina providencia, memor Raab et Babilonis, videlicet confuse gentilitatis, nostris et modernis temporibus Livones ydolatras ab ydolatrie et peccati sompno taliter igne sui amoris excitavit.

2. Fuit vir vite venerabilis et venerande canicei, sacerdos ex ordine beati Augustini in cenobio Sigebergensi. Hic simpliciter pro Christo et predicandi tantum causa cum comitatu mercatorum Lyvoniam venit. Theutonici enim mercatores, Lyvonibus familiaritate coniuncti, Lyvoniam frequenter navigio per Dune flumen adire solebant.

3. Accepta itaque licencia prefatus sacerdos a rege Woldemaro de Ploceke, cui Lyvones adhuc pagani tributa solvebant, simul et ab eo muneribus receptis, audacter divinum opus aggreditur, Lyvonibus predicando et ecclesiam in villa Ykescola construendo.

4. Ex eadem villa primus Ylo, pater Kulewene, et Viezo, pater Alonis, primi baptizantur, aliis vicissim sequentibus.

5. Proxima hyeme Lettones vastata Lyvonia plurimos in captivitatem abducunt. Quorum rabiem declinans idem predicator cum Ykescolensibus silvis committitur. Recedentibus Letthonibus causatur iam dictus Meynardus Lyvonum stulticiam, eo quod municiones nullas habeant, quibus castra fieri pollicetur, si filii Dei censeri et esse decreverint. Placet et promittitur et, ut baptismum recipiant, iuramento firmatur.

6. Igitur estate proxima a Gothlandia lapicide adducuntur. Interim suscipiende fidei sinceritas a Lyvonibus confirmatur secundo. Ante castri Ykescolensis inchoacionem pars populi baptizatur et facto castro universitas se baptizandam, licet mendaciter, pollicetur. Ergo muri a fundamentis exsurgunt. Quinta pars castri sicut a predicatoris surgit expensis, sic eius cedit proprietati, ecclesie fundo ab eo primitus comparato. Perfecto demum castro baptizati recidivant, nondum renati fidem suscipere detrectant. Idem tamen Meynardus ab incepto non desistit. Eo tempore Semigalli, pagani vicini, audita lapidum constructione, ignorantes eos cemento mediante firmari, cum magnis funibus navium venientes, putabant se stulta sua opinione castrum in Dunam trahere, sed a balistariis vulnerati dampna reportantes abierunt.

7. Vicini Holmenses simili promissione prefatum Meynardum circumvenientes facto sibi castro de dolis lucra reportant. Sex primitus qualicumque intencione baptizati sunt, quorum nomina sunt Viliendi, Uldenago, Wade, Waldeko, Gerweder, Vietzo.

8. Inter duorum predictorum castrorum constructionem a Bremensi metropolitano Meynardus in episcopum ordinatur.

9. Consummato autem castro secundo oblita iuramenti mentita est iniquitas sibi, nec est usque ad unum, qui fidem suscipiat. Turbatur nimirum predicantis animus, presertim cum pedetentim rebus suis expilatis, colaphizata familia ipsum suis de finibus exterminare decernant, baptismum, quem in aqua susceperant, in Duna se lavando removere putant, remittendo in Theuthoniam.

10. Habebat idem episcopus cooperatorem in ewangelio, fratrem Theodericum Cisterciensis ordinis, postmodum in Estonia episcopum, quem Lyvones de Thoreyda diis suis immolare proponunt, eo quod fertilior seges ipsius sit in agris eorumque segetes inundacione pluvie perirent. Colligitur populus, voluntas deorum de immolatione sorte inquiritur. Ponitur lancea, calcat equus, pedem vite deputatum nutu Dei preponit. Orat frater ore, manu benedicit. Ariolus deum christianorum equi dorso insidere et pedem equi ad preponendum movere asserit, et ob hoc equi dorsum tergendum, quo deus elabatur. Quo facto, dum equus vite pedem preponit ut prius, frater Theodericus vite reservatur. Idem frater missus in Estoniam propter eclipsim solis, que in die Iohannis baptiste fuit, a paganis plura passus est vite pericula, dicentibus ipsum solem commedere. Eodem tempore Lyvo quidam de Thoreida vulneratus petivit a fratre Theoderico curari promittens se, si curatus fuerit, baptizari. Frater autem herbas contundens nec tamen herbarum effectum sciens, sed invocato nomine Domini ipsum et in corpore et in anima baptizando sanavit. Et hic primus in Thoreida fidem Christi suscepit. Infirmus eciam quidam fratrem Theodericum vocat, baptismum petit. Quem mulierum proterva prohibet pertinacia a sancto proposito. Sed invalescente egritudine vincitur muliebris incredulitas, baptizatur, orationibus Deo committitur. Cuius morientis animam neophitus quidam ad septem distans miliaria ab angelis in celum deferri vidit et agnovit.

11. Visa autem Lyvonum pertinacia et labore cassato episcopus predictus collectis clericis cum fratribus mercatorum naves iam in pascha Gothlandiam ituras recedendi proposito aggreditur. Unde Lyvonum astucia christianorum timet et suspicatur super se venturum exercitum, unde dolis et lacrimis et aliis multis modis prefatum ficte revocare student episcopum, dicentes, ut illi quondam beato Martino, licet intentione non simili: 'Cur nos, pater, deseris aut cui nos desolatos relinquis? Nam recedendo pastor oves suas periculose faucibus luporum exponit'. Et ipsi Lyvones plene se fidem suscepturos repromittunt. Credit innocens omni verbo et mercatorum consilio simulque futuri exercitus fiducia accepta cum Lyvonibus revertitur. Promiserant enim aliqui de Theuthonicis et quidam de Danis et de Normannis et de singulis populis exercitum se, si opus foret, adducturos. Post discessum mercatorum redeuntem episcopum Holmenses salutatione et animo Iude salutant, dicentes: 'Ave rabbi', et quo precio sal aut watmal in Gothlandia comparetur, inquirunt. Non differt lacrimas amaritudo cordis, transit Ykescolam et in domum suam recipitur. Statuit diem, ut colligat populum promissi monendum. Diem non servant, pomissum non implent. Unde cum suis captato consilio in Estoniam ire proponit, quatinus cum illis, qui ibi hyemaverant, mercatoribus pergat Gothlandiam. Interim Lyvones in via eius procurant interitum, sed ab Annone Thoredensi premunitur et redire monetur. Itaque multipliciter perplexus Ykescolam revertitur, terram declinare non valens.

12. Unde pro captando consilio domno pape clam nuncium suum, fratrem Theodericum de Thoreyda, direxit. Qui videns se de terra exire non posse, pio dolo vicit Lyvonum insidias, vectus equo, habens stolam, librum, aquam benedictam, quasi infirmum visitaturus; et hanc vie sue causam viatoribus interrogantibus pretendens, terram exeundo evasit et ad summum usque pontificem pervenit. Summus itaque pontifex audito numero baptizatorum non eos deserendos censuit, sed ad observationem fidei, quam sponte promiserant, cogendos decrevit. Remissionem quippe omnium peccatorum indulsit omnibus, qui ad resuscitandam illam primitivam ecclesiam accepta cruce transeant.

13. Iam tunc idem episcopus cum duce Suecie, Theuthonicis et Gothis Curones bello adierant, sed tempestate depulsi Vironiam, Estonie provinciam, applicant et triduo terram vastant. Sed dum Virones de fide recipienda tractarent, dux, accepto potius tributo ab eis vela sustollens divertit in molestiam Theutonicorum.

14. Interea pie memorie Meynardus episcopus post multos labores et dolores decidit in lectum et videns se moriturum Lyvonie et Thoreide convocat quosque seniores, inquirens, si post mortem suam deinceps carere velint episcopo. Illi autem magis se episcopo et patre gaudere velle communiter affirmant. Et post paululum episcopus diem clausit extremum.