Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

I. Liber secundus. De episcopo Bertoldo

1. DE CONSECRATIONE EPISCOPI BERTOLDI. Celebratis secundum morem exequiis et episcopo qualicunque Lyvonum planctu et lacrimis sepulto de successore tractatur et ad Bremensem metropolim pro persona ydonea mittitur. Demonstratur de Cysterciensi ordine Lucensis abbatis Bertoldi reverenda persona. Difficilis quidem primitus ad eundem exhibetur, sed metropolitani victus precibus predicationis onus aggreditur.

2. Factus episcopus, primo sine exercitu Domino se committens fortunam exploratus Lyvoniam pergit, Ykescolam venit et ecclesie dotem ingrediens quosque meliores tam paganos quam christianos coram se colligit. Quos potibus et escis et muneribus datis placare laborat, dicens se eorum vocatione venisse et predecessori suo in solium successisse. Quem quidem primo blande suscipiunt, sed ipsum in Holmensis cymiterii consecratione alii in ecclesia concremare, alii occidere, alii submergere concertabant, egestatem adventus sui causam esse improperabant.

3. Talibus iniciis consideratis clam naves adiit et Gothlandiam revertitur et in Saxoniam procedens Lyvoniensis ecclesie ruinam tam domno pape quam metropolitano et Christi fidelibus conqueritur universis. Igitur domnus papa cunctis signum crucis accipientibus et contra perfidos Lyvones se armantibus remissionem indulget peccatorum, litteras super hiis eidem episcopo Bertoldo sicut et suo dirigens predecessori.

4. Episcopus ergo collectis viris Lyvoniam venit cum exercitu, ad castrum Holme procedens, quod quidem in medio fluminis situm est. Hic misso trans aquam nuncio querit, si fidem suscipere et susceptam servare decernant. Qui se fidem recognoscere nolle nec servare velle proclamant. Episcopus vero neglectis retro navibus ipsis nocere non potuit. Ergo cum exercitu ad locum Rige revertitur et cum suis quid agat consiliatur.

5. Interea contra ipsum Lyvonum universitas colligitur et trans montem Rige stationem faciunt pugnare parati. Dirigunt tamen episcopo nuncium, causam exercitus superducti requirentes. Respondet episcopus causam, quod tamquam canes ad vomitum, sic a fide sepius ad paganismum redierint. Item Lyvones: 'Causam hanc', inquiunt, 'a nobis removebimus. Tu tantum remisso exercitu cum tuis ad episcopum tuum cum pace revertaris, eos, qui fidem susceperunt, ad eam servandam compellas, alios ad suscipiendam eam verbis non verberibus allicias'. Episcopus ab eis huius securitatis obsides filios ipsorum requirit, et illi penitus se daturos contradicunt. Interea colligende partis eorum causa breves dant et recipiunt inducias, missis invicem lanceis secundum morem ad confirmationem pacis. In qua pace plures Theutonicos equis pabula querentes occiderunt. Quo viso domnus episcopus ipsorum lancea remissa paci contradixit.

6. DE BELLO E[PISCOPI] BERTOLDI ET [OCCI]SIONE IP[SIUS]. Vociferantur et constrepunt paganico more Lyvones. Armantur ex adverso Saxonum acies ad pugnandum, in paganos precipitantes insultum. Fugiunt Lyvones. Episcopus equi ab eo male detenti velocitate inmiscetur fugientibus. Quem duobus complectentibus tercius, Ymaut nomine, a tergo lancea perfodit, quam et alii membratim dilacerant. Lyvones se subsequi verentes exercitum precipites fugiunt, quia videntes unam occisi Theuthonici galeam militarem, quam capiti suo Lyvo percussor imposuerat. Amisso etenim capite suo nimirum turbatur exercitus et tam equis quam navibus, tam igne quam gladio Lyvonum perdunt segetes.

7. DE BAPTISMO HOLMENSIUM ET YKESCOLENSIUM. Quo viso Lyvones, ut maioribus dampnis occurrant, pacem innovant et vocatis ad se clericis primo die in Holme circiter L baptizati sunt, sequenti die in Ykescola circiter centum convertuntur. Sacerdotes per castra suscipiunt, annone mensuram de quolibet aratro ad expensas cuiusque sacerdotis statuendo. Hiis visis mitigatur exercitus et ad reditum preparatur.

8. Lyvones igitur amisso pastore suo consilio clericorum et fratrum nuncios pro successore novo in Theutoniam mittunt. Et sic credula pacis incerte Saxonum turba revertitur. manent clerici, manet navis una mercatorum. Iam vela ventus depulit, et ecce perfidi Lyvones de balneis consuetis egressi Dunee fluminis aqua se perfundunt, dicentes: 'Hic iam baptismatis aquam cum ipsa christianitate removemus aqua fluminis et fidem susceptam exfestucantes post Saxones recedentes transmittimus.' Illi autem, qui recesserant, in cuiusdam arboris ramo quasi caput hominis inciderant, quod Lyvones Saxonum deum putantes et ex hoc inundanciem et pestilenciam sibi immittere credentes, cocto iuxta ritum medone combibentes, captato consilio caput ab arbore ponentes ligna connectunt, quibus caput superpositum, quasi deum Saxonum, cum fide christianorum post recedentes Gothlandiam per mare transmittunt.

9. Mense peracto rupta pace fratres capiendo et male tractando in bona ipsorum grassantur, ea furtim et violenter auferendo. Equis eciam ablatis agri inculti remanent. Unde usque fere ad ducentas marcas ecclesia est dampnificata. Fugit ergo clerus ab Ykescola in Holme, nescius, cui se fortune aut loco committant.

10. Proxima quadragesima collecta Lyvonum universitas decernit, ut quicumque clericus in terra permaneat post pascha, capite puniatur. Unde tam timore mortis quam querendi pastoris causa clerici Saxoniam pergunt. Decreverunt eciam Lyvones mercatores, qui remanserant, occidere. Sed mercatores dantes munera senioribus vite sue consuluerunt.