Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

XXI.

1. Presulis Alberti nonusdecimus fuit annus
Et non a bellis siluit gens Lyvoniensis.

DE BELLO IN SACKALAM. Misit enim venerabilis prefatus antistes nuncios suos tam in Nogardiam quam in Saccalam pro pace in Odempe facta confirmanda, supplicans eciam eis pro fratre suo Theoderico. Qui cum sint homines elationis tumore repleti, simul et in superbia sua nimium arrogantes nec preces episcopi nec pacem Theuthonicorum curantes, sed conspirabant cum Estonibus et cogitabant consilia, qualiter Theuthonicos opprimerent et Lyvonensem ecclesiam destruerent. Quo cognito predictus antistes cum peregrinis redeuntibus abiit in Theuthoniam, domino Iesu Christo matrique sue Lyvoniam committens eciam hac vice custodiendam. Et incommoda bellorum dampnumque suorum cunctis significans, ut se murum pro domo Domini ponerent viri fortes et nobiles et sumpta cruce peregrinarentur in Lyvoniam in remissionem peccatorum ammonuit. Et audivit comes Albertus de Lowenborch omnia mala, que Rutheni simul et Estones inferebant ecclesie Lyvonensi, sumpta cruce in remissionem peccatorum cum militibus suis ac viris strennuis ac nobilibus profectus est in Lyvoniam, venitque cum eo abbas Bernardus de Dunemunde et peregrini, licet pauci. Et susceptus est cum leticia magna. Quem Dominus hactenus posuerat in pharetra sua tamquam sagittam electam, ut tempore oportuno mitteret eum in Lyvoniam ad liberandam ecclesiam suam ab inimicis.

2. Qui postquam venit in Rigam, miserunt Estones ad Ruthenos munera plurima, rogantes ut cum exercitu venirent ecclesiam Lyvonensem destructuri. Sed rex magnus Nogardiae Mislawe eodem tempore abierat contra regem Ungariae pugnaturus pro regno Galacie, relicto rege novo in sede sua in Nogardia. Qui missis nunciis suis in Estoniam promisit se cum exercitu magno venturum, simul cum rege Woldemaro et regibus aliis quam plurimis. Et gavisi sunt Estones et miserunt per universam Estoniam et congregaverunt exercitum magnum nimis et fortem. Et resederunt aput Palam in Saccala. Quorum princeps ac senior Lembitus convocavit omnes de omnibus provinciis. Veneruntque ad eos tam Rotalienses quam Harionenses, tam Vironenses quam Revelenses, Gerwanenses et Sackalanenses. Et erant ex eis milia sex, qui omnes exspectabant adventum regum Ruthenorum diebus quindecim in Sackala. Quorum collectionem audientes Rigenses surrexerunt et propere festinaverunt ad eos, Ruthenos prevenire cupientes. Et ibat comes Albertus cum eis, cum militibus ac servis suis, Volquinus magister milicie cum fratribus suis, Bernardus abbas de Dunemunde, prepositus Iohannes, Lyvones et Letti, Caupo eciam fidelissimus, qui prelia Domini simul et expeditiones numquam neglexit. Hii omnes venerunt prope Sackalam, ubi locus est orationis et colloquiorum exercitus. Et erant ex eis fere tria milia virorum electorum. Et ordinaverunt Theuthonicos via media, Lyvones vero posuerunt ad dexteram, Lettis vero viam ad sinistram dederunt. Et miserunt alios ad villas, qui comprehensis hominibus quibusdam intellexerunt ab eis multitudinem exercitus, simul et ipsum iam obviam venientem et paratum ad preliandum. Quo audito processerunt caute et ordinate et vespere facto pervenerunt aput castrum Viliende, ubi quiescentes nocte missarumque solempniis ibidem celebratis in die Mathei apostoli processerunt obviam inimicis. Et invenerunt eos ad locum alium divertisse, quos statim insequentes eosque ad preliandum paratos subito de silvis ex adverso procedere videntes accesserunt ad eos; et pugnaverunt Theuthonici via media, ubi maior ac forcior eorum turba fuit. Quorum alii in equis et alii pedes in ordine suo paulatim procedentes per medium eorum ibant et infringentes aciem ipsorum in fugam eos converterunt.

3. DE BELLO SACKALANENSIUM, QUOD COMMISERUNT CUM EIS. Letti quoque, in sinistro cornu dimicantes, audacter una cum Theuthonicis suos adversarios invadebant, contra quos ordinati erant Sackalanenses simul cum Lembito et ceteris senioribus suis. Qui multos de Lettis vulnerantes et quosdam interficientes fortiterque pugnantes diuque restiterunt. Sed videntes turbam mediam a Theuthonicis in fugam conversam terga verterunt et ipsi. Et persequuti sunt eos Letti et multos occiderunt ex eis, et ceteri fugerunt. Et cognovit Veko, frater Roboam, Lembitum et persequutus est eum et occidit eum, tollens vestimenta eius, et ceteri caput eius amputantes detulerunt secum in Lyvoniam. Et ceciderunt ibidem eciam alii seniores de Sackala, Wottele, Maniwalde cum aliis quam plurimis. Lyvones vero, qui ad dexteram erant ordinati, videntes lanceas Estonum crudeliter super se volantes declinaverunt ad Theuthonicos et cum eis persequebantur fugientes. Sed Estones, qui venerant contra eos, irruerunt super quosdam ex nostris post tergum sequentibus; sed illi viriliter repellentes eos, converterunt eciam eos in fugam. Et postquam omnes Estones conversi sunt in fugam, Lyvones et Letti et Saxones persequebantur eos et occiderunt ex eis per silvas, ut fere implerent numerum millenarium, immo innumerabiles, qui per silvas ac paludes computari non poterant, et equorum fere duo milia eis abstulerunt et arma et spolia omnia eorum tulerunt et sequenti die rapta omnia inter se equaliter diviserunt.

4. DE MORTE CAUPONIS. Caupo vero lancea perforatus per latus utrumque, fideliter passionem Domini commemorans sumptisque Dominici corporis sacramentis in sincera confessione christiane religionis emisit spiritum, divisis primo bonis suis omnibus ecclesiis per Lyvoniam constitutis. Et luctum habuerunt super eum tam comes Albertus quam abbas et omnes, qui erant cum eis. Et combustum est corpus eius, et ossa delata in Lyvoniam et sepulta in Cubbesele.