Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

I. Liber tercius. De episcopo Alberto

1. Anno Domini MoCoXCVIIIo venerabilis Albertus, Bremensis canonicus, in episcopum consecratur.

2. Post consecrationem estate proxima Gothlandiam vadit et ibidem circa quingentos viros signo crucis ad eundum in Lyvoniam signat. Inde per Daciam transiens munera regis Canuti et ducis Woldemari et Absolonis archiepiscopi recepit. Reversus in Theuthoniam in natali Domini Magdeburch plures signat. Ubi rex Philippus cum uxore coronatur. Et coram eodem rege in sentencia queritur, si bona in Lyvoniam peregrinancium sub tuicione pape ponantur, sicut eorum, qui Ierosolimam vadunt. Responsum vero est ea sub protectione apostolici comprehendi, qui peregrinacionem Lyvonie in plenariam peccaminum iniungens vie coequavit Ierosolimitane.