Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

XXX.

6. Sic, sic Riga semper rigat gentes!
Sic maris in medio nunc rigat Osiliam
Per lavacrum purgans vitium, dans regna polorum
Altius irriguum dinat et inferius.

Hec dona Dei sunt gaudia nostra. Gloria Dei et domini nostri Iesu Christi et beate Marie virginis servis suis Rigensibus in Osilia talia dedit gaudia: vincere rebelles, baptizare sponte et venientes humiliter, obsides et tributa recipere, captivos omnes christiani nominis restituere, cum victoria redire! Quod reges hactenus non potuerunt, hec beata virgo per servos suos Rigenses breviter et leniter ad honorem sui nominis adimplevit. Quo completo, quo facto, populo videlicet cuncto baptizato, Tharaphita eiecto, Pharaone submerso, captivis liberatis, redite cum gaudio Rigenses!

Vos semper sequitur victoria clara triumphi
Gloria sit Domino, laus super astra Deo.

Finis