Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

IV.

1. DE IIo ANNO CONSECRATIONIS EPISCOPI ALBERTI. Anno secundo sui episcopatus cum comite Conrado de Tremonia et Harberto de Yborch cum multis peregrinis in Lyvoniam vadit, habens secum in comitatu XXIII naves.

2. Post ingressum Dune se cum omnibus suis Deo commendans ad castrum Holme proficiscitur et inde procedens Ykescolam ire proponit. Sed Lyvones insultum facientes in ascensu quibusdam vulneratis Nicolaum sacerdotem cum aliis occidunt. Episcopus tamen et sui, licet cum dificultate, Ykescolam perveniunt. Quos fratres ibidem morantes a tempore primi episcopi et alii gaudio suscipiunt. Collecti Lyvones ibidem pacem cum Theutonicis ad tres dies faciunt, sed dolose, ut suum videlicet interim exercitum colligant.

3. Pace facta episcopus Holmam descendit et paci confidens pro sede sua et pontificalibus et aliis necessariis nuncios ad naves in Dunemunde dirigit. Qui secum assumptis, que volebant, quasi sub magna securitate pacis per viam qua descenderant revertuntur. In qua post ascensum Rumbule Lyvones pacem infringentes eos graviter impugnant et una navi retrocedente et evadente aliam capiunt et pene omnes in ea existentes occidunt et ita Holmam procedentes episcopum cum suis obsident. Ubi cum obsessi nec sibi nec equis pastum haberent, satis angustiati tandem terram fodientes in diversis foveis annonam plurimam et cibaria invenerunt. Interim Frisones cum una tantum navi venientes segetes Lyvonum incendunt et in hiis et in aliis quantum valent eos dampnificant. Lyvones hoc videntes et maius periculum metuentes pacem renovant et firmant et cum episcopo et ceteris Theutonicis ad locum Rige vadunt, ubi Asso et plures alii gratiam baptismi percipiunt.

4. DE PRIMIS OBSIDIBUS A LYVONIS ACCEPTIS. Episcopus tamen ob perfidiam Lyvonum paci eorum non confidens, quam iam multociens ruperant, obsides ab Annone et Caupone et senioribus terre exigit. Qui vocati a Theuthonicis ad potacionem omnes simul conveniunt et in una includuntur domo. At illi timentes, ne trans mare in Theuthoniam deducantur, pueros suos, qui de Duna et in Thoreyda fuerunt meliores, domno episcopo circiter triginta representant. Quos ille letus accipit et terram Domino committens in Theuthoniam vadit.

5. Ante exitum suum Lyvones episcopo locum civitatis demonstrant, quam et Rigam appellant, vel a Riga lacu vel quasi irriguam, cum habeat inferius irriguum ac irriguum superius. Irriguum inferius, eo quod sit aquis et pascuis irrigua vel eo quod ministrantur in ea peccatoribus plenaria peccaminum remissio et per eam irriguum superius, quod est regnum celorum, per consequens ministratur; vel Riga nova fide rigata et quia per eam gentes in circuitu sacro baptismatis fonte rigantur.

6. Episcopus autem sciens Lyvonum maliciam et videns se sine auxilio peregrinorum in gente illa non posse proficere fratrem Theodericum de Thoreida pro litteris expedicionis Romam mittit. Qui negotium sibi commissum sanctissimo pape Innocencio revelans litteras ab eo prenominatas et benigne porrectas optinuit.

7. DE PORTU SEMIGALLIE PROHIBITO. Ipsius eciam rogatu et instancia idem venerandus Romane sedis antistes omnibus Semigalliam mercationis causa frequentantibus districte portum ipsorum sub anathemate prohibet. Quod factum postea mercatores ipsi collaudantes eundem portum communi decreto sub interdicto ponunt, ut si quis illum deinceps mercationis causa ingredi presumat, rebus simul et vita privetur. Unde postea duobus annis transactis post constructionem civitatis quidam promissum eorum infringere volentes primo a mercatoribus omnibus, ne Semigalliam vadant, affectuose rogantur. Sed illi apostolici mandatum non attendentes et commune mercatorum decretum parvipendentes in navi sua Dunam descendunt. Quorum animositatem ceteri videntes admotis aliis navibus eos impugnant. Tandem duobus viris, gubernatore videlicet et ductore navis, exceptis et crudeli morte peremptis alii autem redire coguntur.