Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

V.

1. DE ANNO TERCIO. Anno tercio sue consecrationis episcopus cum peregrinis, quos habere potuit, dimissis in Theuthonia obsidibus in Lyvoniam revertitur et eadem estate in campo spatioso, iuxta quem portus navium esse poterat, Riga civitas edificatur. Eo tempore episcopus Danielem virum nobilem et Conradum de Meyiendorpe ad se colligens duobus castris Lenewarde et Ykescola inbeneficiavit.

2. Interim Curones audito adventu episcopi et civitatis inchoatione non timore belli, sed vocatione Christi pro pace facienda nuncios ad civitatem dirigunt; quam pacem consencientibus christianis, sicut mos est paganorum, sanguinis effusione stabiliunt.

3. Leththones eciam Deo sic disponente pacem querentes eodem anno Rigam veniunt, ubi statim pace facta cum christianis amicicie fedus ineunt. Qui postea hyeme subsequente cum exercitu magno Dunam descendentes Semigalliam tendunt. Sed ante ingressum terre audientes regem de Plosceke cum exercitu Leththoniam intrare Semigallis relictis cum festinatione redeunt et in ascensu iuxta Rumbulam duos piscatores episcopi invenientes quasi lupi rapaces in ipsos seviunt et vestes, quibus tegebantur, auferunt. Quo facto piscatores denudati Rigam fugiunt et iniuriam illatam exponunt. Peregrini autem rei veritatem intelligentes quosdam Leththones adhuc in Riga existentes capiunt et eo usque in vinculis detinent, donec piscatoribus ablata restituuntur.