Cathedra philologiae classicae, UT

Heinrici Chronicon Livoniae

VI.

1. DE ANNO QUARTO. Anno quarto sue ordinacionis paucis peregrinis murum se pro domo Domini ponentibus civitas committitur et episcopus cum ceteris peregrinis in Theuthoniam proficiscitur.

2. Post cuius discessum frater eius Engelbertus, homo religiosus, de Novo Monasterio vocatus Rigam cum primis venit civibus et eo cooperante, qui dat verbum ewangelizantibus, Christi nomen dilatare cepit in gentibus cum fratre Theoderico de Thoreida et Alabrando et ceteris fratribus in Lyvonia sub religione viventibus.

3. DE PRIMO CONVENTU ET PREPOSITO EORUM. Cuius vitam et ordinem approbantes non longo transacto tempore fratres de conventu beate Virginis Marie in Riga ipsum in prepositum eligunt, quia ex eodem ordine de cenobio Sigebergensi bone memorie Meynardus, primus Lyvonum episcopus, est electus, qui eos sibi conformare volens conventum ipsorum in parrochia Ykescola primus instituerat. Quem tamen conventum regularium et episcopalem sedem postea Albertus episcopus de Ykescola in Rigam tercio sue consecrationis anno transtulit et cathedram episcopalem cum tota Lyvonia beatissime Dei genitricis Marie honori deputavit. Claustrum quoque Cysterciensium monachorum in ore Dune construxit, quod claustrum Dunemunde vel Montem sancti Nicolai appellavit. Cui cenobio cooperatorem suum in ewangelio, fratrem Theodericum de Thoreyda, abbatem consecravit

4. DE INSTITUTIONE FRATRUM MILICIE. Eodem tempore previdens idem frater Theodericus perfidiam Lyvonum et multitudini paganorum non posse resistere metuens, et ideo ad multiplicandum numerum fidelium et ad conservandam in gentibus ecclesiam fratres quosdam milicie Christi instituit, quibus domnus papa Innocencius regulam Templariorum commisit et signum in veste ferendum dedit, scilicet gladium et crucem, et sub obedientia sui episcopi esse mandavit.

5. DE PACE FACTA CUM SEMIGALLIS PRIMO. Deinde Semigalli pacem cum Lyvonibus non habentes ecclesiam Holme cum tota villa simul exurunt et castrum diu inpugnantes et capere non valentes recedunt. Deus autem volens novellam plantacionem fidei christiane propagare et ei pacem ubique firmare post eandem expedicionem Semigallos ipsos pro pace facienda Rigam mittit et ita pace more gentilium solidata eos, qui antea fuerant hostes Theuthonicorum et Lyvonum, reddit amicos.