1634

 

1. Adr: Benedictus Brusaeus – Aut: Georgius Mancelius (Disp. theologica de aeterna hominum in fide  justificante ad finem usque vitae perseverantium praedestinatione, atque in finali in credulitate persistentium reprobatione. Quam /…/ in Regia Academia Dorpatensi sub praesidio /…/ Andreae Virginii /../ publice defendet Benedictus Benedicti Brusaeus /…/ d. <  > Decembr. /…/)             UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ornatissime et Doctissime

Dn. BENEDICTE BRUSAEE:

 

Praeside VIRGINIO DOCTORE edissere laetus

summi seclusa et sanctissima dogmata JOVAE:

QVOS DEVS omniscius PRAESCIT, PRAEDESTINAT HOSCE:

QVOS DEVS altitonans PRAEDESTINAT, HOS VOCAT ipsos:

 5                     QVOS VOCAT, HOS et JUSTIFICAT: sed JUSTIFICATOS  

GLORIFICAT tandem. O Mundum Pater optimus ardet!

Haec, BENEDICTE, pio spatiosa volumina sacri

codicis adgrediens perpendito pectore: deinceps

Praeside VIRGINIO DOCTORE edissere laetus.

GEORGIUS MANCELIUS

SS. Th. Licent. ejusdemque in Academia

Gustaviana Prof. ord. Pastor primari-

us, et Proto-Synedrii Adsessor.

 

2. Adr: Benedictus Brusaeus – Aut: Petrus Andreae (cf. 1)        UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Quod[1] nunquam veteris statuere volumina pacti,

Quod nec certa novi firmarunt symbola facti;

Tu Calvine tuo statuis Phantasmate vano

Decretum falsum? Pudeat; desiste maligne,

5          Ecce tuas technas, BENEDICTUS franget inanes,  

En calidas fraudes, et turgida dicta refellet.

Hinc BRUSAEE tibi, (quod technis verba reponis)

Per Christum maneat coelis aeterna corolla,

Unde manet sine fine quies, sine fine voluptas,

10        Unde manet verae Benedictio coelica vitae.  

Lubenti animo posuit

M. Petrus Andreae

Arbogiensis.

 

3.   Adr: Benedictus Brusaeus – Aut: Christiernus Osaengius (cf. 1)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ατοσχεδισμα.

 

Ecquis te docuit, fallax Calvine, furenter

Scriptis et verbis electos dicere quosdam,

Et quosdam reprobos actos, conamine falso?

Nonne Sathan technis mendacibus indidit olim,

5          Mentibus aversis blasphema hac dogmata? certe.  

Hoc etenim meritum Christi deturbat, et omnes

Mortales subito, spoliat spe forte salutis.

Sed per Lutherum res est percognita tota,

Quippe fide cerni cunctos fierique beatos

10        Scripsit et indemnes voluit non esse rebelles.  

Cum studio BRVSAEE tibi vestigia lustras,

De facili poteris dictum confundere nequam,

Sicce fide Christus te Electum semper habebit,

Nomen ut importat benedictus sis Benedicte

15        Et benedicti sic benedictio sit tibi praesto.  

παλαιαδελφαςχαρν amico suo cer-

tissimo L Mque lubens apponere

voluit ac debuit

M.  CHRISTIERNUS OSAENGIUS

Annerstadia-Svecus

 

4. Adr: Benedictus Brusaeus – Aut: Nicolaus Olai (cf. 1)           UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Absolutum sanguine crete diro

Non decet, Calvine, probes inani

Mente decretum, quoniam id negarunt

Dogmata dia.

5          Nemini nam janua clausa vitae est,   

Sed Deus cuivis homini patere

Fecit, et divina aperire jussit,

Dona salutis.

Hinc frica, Calvine, caput nefandum.

10        Nam tuas technas, Benedictus apte  

Ore nunc docto removebit omnes,

Sacra per arma.

Ergo quos scripsit, Benedicte, Doctus

Doctor, istas arte theses, revolve

15        Et strophas has Haereticas, retunde;  

Salvus abibis.

Moris et amoris ergo deproperabat

Nicolaus Olai Calmariensis

Phil. Candidatus.

 

5. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Georgius Mancelius (Orationum panegyricarum posterior, in /…/ obitum /…/ Gustavi Adolphi /…./ Suecorum, Gothorum, Vandalorumque regis, /…/ habita, qua νδραγαθματα quaedam trium regum Sveciae, 1. Gustavi I. 2. Caroli IX. et inprimis 3. Gustavi Adolphi, /…/ recensentur, ex historicorum monumentis excerpta ac pronunciata in Academia Dorpatensi, 10. d. Julij, /…/ anni MDCXXXIV., a Petro Goetschenio, SS. Theol. licent., ejusdemque et Graec. liter. profess. P. – <Dorpati>, 1634: J.Pistorius)            H, EAB, Växjö LB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

SUSPIRIA

 

                        Qvis non tam sanctum REGEM lugeret ademtum?

                        Qvis non tam fortem, et magnum lugeret ademtum?

                        In bello cecidit PATER (ah!) PATRIAE funesto!

Thr. 5.10.        Hei! dolor! hei! cecidit capitis nostrique corona!

            5          Imperii Suecici Diadema jacet! lugeto.  

                        Exulat adspectu Caput! oh! Irascitur ille

                        quem coelum metuit, tellus, atque infera regna.

                        Qvotus at est JOVAE qvi rectius aestimet iram,

                        emendet vitam scelerate ac hactenus actam?

            10        O qvam magnanimus jacet, armipotens simul HEROS,  

1. Macc. 9.21 qvi ceu terribilis LEO nos e mille periclis

                        subduxit, fido et defendit corde popellum.

Thr. 5.15.17    Deficiunt nobis jam cordis gaudia vere,

                        est chorus in luctum conversus discruciantem.

            15        Visne LECTOR caussam? dico: sunt CRIMINA NOSTRA:   

ibid. v.16         haec poenam attraxerunt. Vae peccantibus! eheu!

                        Interea REGIS, GOETSCHENI, voce diserta

                        tanti VITAM edissere nobis, GESTA, OBITUMque,

nec dubita laudum qvin magna trophaea reportes.

testandi doloris gr. duceb.

Georgius Mancelius SS. Th. Licent.

Profess. ord. Pastor, et judicii Ecclesiasti-

ci supremi Adsessor.

 

6. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Andreas Virginius (Parentatio Gustaviana, Eller En KlagoPredican öffuer /…/ Gustavi Adolphi Magni, Sweriges, Göthes, Wändes etc. Konüngz och Faders, /…/ dödelige affgäng: H.S.K. Mtt. till en högförtiänt ähratiänst och ewighwarande jhogkommelse, anstält och hållen i Narfwen Anno 1633, den 6. Novemb. aff Erico Johann. Falk. Distichon continens Annum, Mensem, diem et locum, in quo: /.../ <Chronogramm: 6.11.1632; Anagramm: Lutzen> – Dorpt, 1634: J.Becker)                                                                                    UUB, SKB, LUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

EPICEDIVM

In Luctuosum

Serenissimi ac Potentissimi Principis

ac Domini,

DN. GUSTAVI

ADOLPHI

Suecorum, Gothorum Vandalorumque Regis

invicti obitum.

 

                        Immanis cum bellua bellum Teutonis oras

                        vastaret misere, VENIT GUSTAVUS ADOLPHUS

                                                            Sveciae REX inclytus, Heros.

                        Illicitas captarat opes qui Teutonis oris

            5          turbaratque pios VIDIT GUSTAVUS ADOLPHUS,

                                                            Sveciae REX inclytus, Heros.

                        Armiferasque manus qui aptarat ad arma cruenta,

                        auxiliante Deo hunc VICIT GUSTAVUS ADOLPHUS,

                                                            Sveciae REX inclytus, Heros.

            10        Non semel, ast iterum immo iterum prostravit is ipse,

                        Christicolas qui vexarant, GUSTAVUS ADOLPHUS,

                                                            Sveciae REX inclytus, Heros.

                        VENIT, VIDIT, VICIT: at INTERIIT. DEUS audi

                        nostras ergo preces modo, ne simul intereamus,

            15                                            devota mente precamur.

Summae devotionis ergo

apposuit

ANDREAS VIRGINIVS

SS. Theol. D. et Professor in

Regia Academia Dorpat. Primarius,

nec non Supremi Iudicii Ecclesiastici

Adsessor.

 

7. Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Georgius Mancelius (Concio threnodica, Thet är: En klagho-Predican, Vthöffuer /…/ Gustavi Adolphi /…/ Sweriges, Göthes, och Wendes /…/ Konnungs, /…/ Dödh, som vnder Lutzn i Tyskland, vthi en blodigh Slachtning till dödz skütten bleff; Anno partus Salutiferi, /…/ <Chronogr.: 1632> Hållen vthaff Heinrico Martini Kemner, praesidii Dorpatensis pastore. – Dorpati Livonum, 1634: J.Pistorius)                                          UUB, SKB, H, [Tartu UB]

EPICEDIUM

Super immaturum, Triumpha-

lem tamen

OBITVM

Serenissimi ac Potentissimi

PRINCIPIS ET DOMINI, DN.

GVSTAVI ADOLPHI,

Suecorum etc. REGIS Augustissimi, an-

te, in, et post mortem VICTORIS

fortissimi, desideratissimi.

 

Imperio INDUPERATORIS nil majus in Orbe: ast

INDUPERATOREM vicit GUSTAVUS ADOLPHUS,

vicit REX Sueonum, nec-non celsissima REGUM

gloria. REX est MAXIMUS, ac fuit OPTIMUS ipse.

5          Sic? FUIT? heu! fuit! is jacet, eheu! morte peremptus.  

Ah! serva semper, rogo, CHRISTE, cruore redemptos,

Ut TIBI pro meritis persolvant carmina grata.

debita subjectionis et summa condolentia e. f.

GEORGIUS MANCELIUS

SS. Th. Licentiatus, in Regia Academia

Dorpat. Professor ordin. ad D. Joh. aedem

Pastor primarius, nec-non Proto-syn-

edrii Adsessor.

 

8.   Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Heinricus Martini Kemner (cf. 7)

UUB, SKB, H, [Tartu UB]

EPICEDIUM

PALLADIUM,

In obitum praeproperum et luctuosum

Serenissimi, Clementissimi, Potentissimique Prin-

cipis et Domini,

Dn. GUSTAVI ADOLPHI  II.

Dei gratia, Suecorum, Gothorum, Wandalorumque etc.

Regis semper Victoriosi, Heroisque bellicosissimi.

 

Armipotens Rex Suecorum GUSTAVUS ADOLPHUS,

Inclyta SPES patriae: Regum FLOS; atque CORONA

Virtutum: fidei CUSTOS; quoque VICTOR et HORROR

Caesaris: Excellens cujus laus cognita terris,

5          Semper ubique triumphavit, superando inimicos,  

Nomen ALEXANDRI is MAGNI cum laude reportat!

Quid? VICIT. JACET en VICTUS! qui tempore longo

Vivere dignus erat, cubat is nunc ense peremptus!

In media vitam pugna fundens animose.

10        VICIT Rex, VICTORque fuit, nunc ecce TRIUMPHAT!  

In coelos animam superi mox surripuere.

O MORS ore vorax, satiata cadavere nullo!

Cur tantum feritatis habes? non forma movet te!

Bellica nec flectit virtus, generisve propago!

15        Omnia deglubis, Regem cum milite subdis.  

O generi MORS mortali, quam dira propinas!

Plangite vos Sueones: CUSTOS, SPES, VICTOR et HORROR,

Eheu! FLOS subito cecidit, capitisque CORONA!

CHRISTE tuum caetum regito, ne Marte labascat,

20                Fac ut succrescat semper DEUS omne per aevum.  

In perpetuae submissionis, debitaeque animi condolentiae

τεκμριον ab

authore erectum.

 

9.   Adr: Gustavus Adolphus – Aut: Timotheus Polus (LXXXIII. chronosticha, sive LXXXIII. versus hexametri, certos annos literis numeralibus designantes, et /…/ Gustavi Adolphi,  Suecorum etc. Regis invictissimi et vere augusti vitam, res gestas, triumphos ac mortem /…/ delineantes /…/. Dorpati Livonorum, 1634: J. Pistorius)[2]

UUB, [Tartu UB]

ENCOMION

LXXXIII. CHRONOSTICHA,

Sive LXXXIII. Versus hexametri,

Certos annos literis numeralibus designantes,

ET

GLORIOSISSIMI HEROIS AC DOMINI, DOMINI

GUSTAVI ADOLPHI,

Suecorum etc. Regis invictissimi et vere Augusti

Vitam, Res gestas, Triumphos ac Mortem gloriosissimam breviter delineantes.

CELSIS, ILLUSTRIBUS ET GENEROSIS DOMINIS

DOMINIS QVINQVE REGNI ADMINISTRATORIBUS, UT ET RE-

linquis Regni Dnis. Senatoribus universis ac singulis humilimo

animo consecrati.

 

 

 

 

 

*d’l’

Gardie

  5

 

 

 

 

10

 

 

 

 

15

 

 

 

 

20

*ad Oderam

 

 

25

 

*Werben

 

 

30

 

 

 

 

35

 

 

 

 

40

 

 

 

 

45

 

 

 

 

50

 

 

 

 

55

*Strass-burg

 

 

60

*Per  a-nagram-ma AV-GVSTA

65

 

 

 

 

70

 

 

 

 

75

 

 

 

 

80

 

In SVeDIa parItVr DIVVs GVstaVVs ADoLphVs.

Regna paterna, graDVM frenosqVe CapessIt et ornat.

Ferro MaCtatVr NeogarDIa RVssa parato.

HorrenDo RVssos terrebat Marte *IaCobVs.

A DanIs SVeDI paCantVr praesIDe Rege.

SternIt, PLeskoVIaM prope, RVssos ensIs ADoLphI.

GVstaVo MosChI sponDent sVb Rege BrItanno.

En a MosqVo aeterna toga et proVInCIa DantVr.

OrnantVr GvstaVI  tIMpora[3] Dote Coronae.

IVre MarItaLI VenIt ELeonora[4] fIDeqVe.

RIga LIVonensIs, per VIM sVperarIs ADoLphI.

TV ChrIstInaM eDIs RegIna, IVVante IehoVa.

Heros SVeDorVM sVperat CogItqVe BorVssos.

AptVs GVstaVVs StraLsVnDIn LIberat arMIs.

TVta VenIt reqVIes SIgMVnDo, paCe seqVestrI.

InsVLa RVIa feraX gaVDebat MIlIte[5] RegIs.

In SVeonIs DeXtras sVbIIt PoMeranIa teLLVs.

NVMen IVDICII ReX TarpatensIbVs offert.

TV qVoqVe GVstaVo, MegabVrga, DeCenter es aptae.

Dorptae GyMnasII LVX en tIbI LIVo paratVr.

TV ReX GaLLorVM GVstaVo faeDera pangIs:

TorptI Dat PhoebVs XenIa Iste ILLVstrIa MVsIs.

Vt VenIt, en sVperat  FranCforDVM* strenVVs Heros.

BranDInbVrgensIs[6] SVeonI se MarChIa IVnXIt.

MagDaebVrga rVIt VI, IgnI faCIbVsqVe TyrannI;

Hos *Verbae pVnIt DeVs aC ReX Marte fVrores.

VaLVas GyMnasII tIbI ReX ReVaLIa panDIt.

TILLIVs aD MIsnos It, VeXat IbIqVe penates;

IstI GVstaVVs SVeDIs hIC obVIat arMIs.

VnIt se noster presso CVM SaXone SVeDVs.

AVstrIa SaXonIo VIrtVs CaDIt oMnIs In agro.

TILLIVs aVfVgIt stratVs sVb MIsnIDos orIs:

GVstaVI Magnas arX et DatVr HaLa sVb aLas.

HaLbstaDIense soLVM faVstVs ReX pVrgat ab hoste.

CerbetII aC CattI VInCVntVr IaM, atqVe CherVsCI.

ADVentante SVeCo VetVs Vrbs ErphorDIa gaVDet.

GVstaVVs FranCo ManDat, paretqVe ThVrIngVs.

ArCIs VVIrtzbergI VIsVI seDatVr et arMIs.

RostoChIVM repetIt sIbI DVX Is patrIVs haeres.

GVstaVo frVItVr Maeno-FranCfVrDa sVperba.

TILLIVs In VanVM NorIbergae VIsIt aD arVa.

Vrbs atqVe aLta arX GVstaVo MansfeLDIa paret.

Vrbes VVetroVIae CaptantVr Marte stVpenDo.

VVorMatIae popVLos faVste sVperabat ADoLphVs.

VVIrteMbergenses SVeDVs speCtatqVe beatqVe.

VICVs MontanVs SVeDae tVrbae ense tenetVr.

FaVsto GVstaVo DatVr ense MogVntIa CaVta.

SepteMVIr-SaXo IVste PragIa oppIDa VInCIt.

GVstaVo NeMetes, VetVs Vrbs et SpIra DICantVr.

EX Vasta MagDaebVrga gens CaesarIs eXIt.

HornIaDes IVnXIt sIbI VI BaMbergICa rVra.

GosLarIVM IngreDItVr VI VInarIensIs VLysses.

VVIsMarIa IVssI gens proDIga CaesarIs exIt.

VLMa IVVans opIbVs GVstaVo faeDera pLantat.

Ense PaLatInVM IVVat, en! GostaVVs[7] ADoLphVs.

FIt ReX Argyropes* ReX, aC MeDIator herVsqVe.

ReX faVstVs VInCIt BreMenses atqVe StaDenses.

TrVX VIDet HIspanos fVgere atqVe horrere MoseLLa.

En CapItVr SVeDa VI DonnaeVVerDa sVperba;

VI qVoqVe CaptatVr SVeDa GottInga  sVpreMa.

TILLIVs Vt fVgIt MIseranDVs fIne perIVIt.

Sanat VInDeLIos[8] ReX VanDaLVs ense VerenDo.

Fit *GVstaVa SVeCo GVstaVo sVbDIta Magno.

Vrbes BaVarIae VInCVntVr Marte stVpenDo.

Vrbs MonaChI sese GVstaVo sVbDIt Vt aeqVo.

SVeVVs et ALsatIVs parent, tanDeMqVe SILesVs.

VVestphaLIaM saLVat generosVs BaVDIVs ense.

GnaVo SepteMVIr DVX LIberat ense LVsatos.

ADVersVs VVaLLenstenIVM NorIberga  tenetVr.

HoLkIVs en DIrVs MIsIIs popVLatVr In arVIs.

GVstaVI foVet et LaVDat BresLaVIa tVrMas.

SVpreMos VbIos eXterret BaVDIVs HeCtor.

Per te Torptae, o ReX pVgnaX, ACaDeMIas VrgIt.

Se LantzbVrga feraX  qVoqVe, se BenfeLDIa DIDVnt.

LVtzenaM fortIs VenIt GVstaVVs ADoLphVs.

LVtzenaM Lato trVX DestrVIt Igne TyrannVs.

VersVs FrIDLanDos ReX arDVa  praeLIa serVat.

VI PappenhaeMVs fVgIt eXternatVs aD orCos.

Heros GVstaVVs pVgna CaDIt atqVe trIVMphat.

Dat LaVta In poMpa SVeonI VVoLgastIa fVnVs.

SoLeMnI fLetV In SVeDIa GVstaVVs habetVr.

IaM ChrIstIna foVet SVeDos, foVet atqVe tVetVr;

HanC DeVs InnVMeros VItae ReX serVet In annos.

Anno

1594

1611

1611

1611

1613

1614

1617

1617

1617

1620

1621

1626

1626

1628

1629

1630

1630

1630

1630

1630

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1631

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1632

1633

1633

1633

1633

Mense

Decembr.

Octobr.[9]

Julius

 

Januar.

 

Februar.

Jun.

Octobr.

Novemb.

Septemb.

Decemb.

Julius

Julius

Septemb.

Mar. et Ap.

Jul. et Aug.

Septemb.

Septemb.

Octobr.

Januar.

April.

April.

April.

Maio

August.

Iun.

August.

Septemb.

Septemb.

Septemb. Septemb. Septemb. Septemb. Septemb. Septemb.

Octobr.

Octobr.

Octobr.

Nov.

Nov.

Decemb.

Decemb.

Decemb.

Decemb.

Decemb.

Decemb.

Decemb.

Ian.

Ian.

Febr.

Febr.

Febr.

Febr.

 

 

 

Februar.

Mart.

Febr.

April.

April.

April.

Apr.et Ma.

Majo

Iun.

Iun.

Iun.

Iun.

August.

Septemb.

 

Octob.

Mar et Oct.

Novem.

Novem.

Novemb.

Novemb.

Novemb.

Julius

Novemb.

 

 

 

Die

9

12

15

 

20

 

27

1

12

25

16

8

15

28

6

 

 

26

7

13

13

1

3

 

10

 

6

 

 

5

7

7

11

 

 

18

 

8

15

 

 

 

 

 

 

 

 

13

 

 

 

4

 

 

 

 

 

 

25

11

 

 

10

 

7

 

 

 

 

 

 

 

15

 

 

 

6

6

6

15

6

 

 

Fecit et e Gymnasio Revaliensi humili-

me vobis R.S.O.M. obtulit

TIMOTHEUS POLUS, P.L.

 

10. Adr: Sveno Magni Hagelstenius – Aut: Petrus Andreae (Disputatio philosophica de natura ethices et summo bono. Quam, /…/ in Regia Livonum Academia Gustaviana /…/ sub praesidio /…/ Petri Schomeri /…/ publice ventilandam proponit Sweno Magni Hagelstenius /…/ ad diem < > Decembris /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)

LAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ornatissimo Dno. SVENONI MAGNI

Respondenti et harum Thesium Authori solertissimo,

 

SVENO Theses de Ethices natura scribere pergis,

Materiam aggrederis solvere quippe gravem.

Aggredere ut deinceps sis felix, sisque beatus,

Sic Summumque Bonum, quod venit inde, feres.

Lubenti et amica man<u> posui

M. PETRUS ANDREAE Arbogia-Wesmannus.

 

11. Adr: Sveno Magni Hagelstenius – Aut: Gudmundus L. Theonomus (cf. 10)

LAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvod vitiorum Ethica est expultrix culta magistra

Morum, pulchre refers Sveno, ut tua dicta fatentur.

Condit opes amplas; Svadet prudentia mores,

Quos nunquam vel flamma vorat[10] vel fur rapiatu<r>.

5          Qui velit ergo bonos mores nunc dicere ab illa,   

Excultus tandem tolletur honoribus amplis.

Virtuti tu etiam prebes calcaria, SVENO,

Moribus Hagelsteni te condecorate canorum est.

Fulgeat hinc virtus tua, sicut in aethere splendor.

10        Praemia quove feras, sic teque sequentur honores.  

Gratus ego tendo et supplex ad sydera palmas,

Vt pede Diva secundo adsit fortunaque caeptis.

υτοσχεδ<.>ςscripsit.

GUDMUNDUS L. Theonomus

 

12. Adr: Sveno Magni Hagelstenius – Aut: Magnus And. Lallaerus (cf. 10)

LAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Felix qui facit, ut praescribunt, jure dicetur,

Virtutes; Sveno pergito et hocce doce,

Qui pietatis amans, quique est studiosus honesti,

Laudatosque inter surget honore viros.

Non tam moris quam amoris ergo

accinebam

MAGNUS AND. LALLAERUS

Smol-Svecus

 

13. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Nicolaus N. Nicopensis (Dissertationum theologicarum secunda de Salvatore nostro Jesu Christo, exponens νοματολογαν ejusdem ex Exodo. Ad cujus theses, publicae jam velitationi subjectat, /…/ praeside Petro Goetschenio, /…/ respondebit Nicolaus Olai Calmariensis. Habetur /…/ 16. d. Maij, /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)                                            EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ad Ornatissimum Dn. Respondentem,

NICOLAVM OLAI Calmariensem.

 

Nomine de Christi tollit sacra pagina lites,

Causa tamen litis nonnullis dicitur esse.

Sed pius et sapiens illud non dixerit ullus,

Corde fidem nisi qui malesanus respuit omnem.

5          Tu vero, Niclaë, viam modo fortiter instans  

Monstratam, a corruptelis defendis iniquis

Aeternae nomen sobolis, sacra scripta recludis.

Spiritus aeterni foveat te numine patris,

nisu felici propugnes nomina Christi.

10        Sic te olim nullis nomen delebile seclis,  

Laudes, magnus honos, florensque corolla, manebunt.

Moris et benevolentiae ergo deproperabat

M. NICOLAUS L. NICOPENSIS.

 

14. Adr: Nicolai Olai – Aut: Johannes Raulinius (cf. 13)             EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Est summi nomen nati venerabile JESU,

occulto genuit quem Deus ipse modo.

Terrificum simul est sceleratis nomen JESUS,

illius ad nutum tartara nigra tremunt.

5          Hujus circumiens radiantis machina coeli  

sceptriferae manui subjacet, unda, solum.

Non fuit in vasta majus compage corusci

axis, nec majus nomen in orbe fuit.

Laudibus hoc qui tergeminis vult tollere nomen,

10                                        hujus nec nomen Parca maligna rapit.  

Tu, Niclae, tui nomen veneraris JESU,

Nominis haud pereat candida fama tui.

mutuae amicitiae ergo fudit

Johannes Raulinius.

 

15. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Goetschenius (Disputatio theologica de universali merito Christi. /…/ in Academia Regia Dorpatensi sub praesidio /…/ Andreae Virginii /…/ publicitus ventilata, et defensa a Nicolao Olai Calmariensi, /…/ d. < > Decembr. anni M.DC.XXXIV. – Dorpati Livonorum, <1634> J.Pistorius)        SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ad lectorem benevolum et malevolum.

 

Lividus haud Deus est, multorum gaudia nolens

caelica, sed cunctos exoptat habere salutem.

Omnes laetifica Christus quoque morte redemit,

qui reprobi, fidei qui propositique tenaces.

5          In verbo sanctus benefactum haud spiritus uni,  

aut multis, genti sed plane annunciat omni.

Mente voluntatem Patris hanc agnosce benignam,

quisquis es, hinc auffer dubiae luctamina curae,

juratoque Deo modo credula pectora praesta.

10        Filius et sancto λτρω peccata piavit  

sacratique Deo populi, reprobaeque cohortis.

Immo in morte cruor Christi est effusus abunde

pro pedibus vane quasi conculcantibus istum,

sicuti veridico testatur Apostolus ore.

15        Firmiter hoc statuas animo, nec sperne vocantem:  

prende Redemtoris meritum, benefacta, cruenta

vulnera, quae tibi prensandae manus una salutis,

resplendente fide, cordique infige fideli,

nec cures unquam, quae calva caterva reponit,

20        Sic constat tua (ne dubites) electio certa:

            sic te aeterna manent caelestis praemia vitae.  

PETRUS GOETSCHENIUS,

SS. Theol. Licent., ejusdemque et Graecae

linguae Professor.

 

16. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Andreae (cf. 15)               SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

                        Fraus, dolus, absistant Phantasmatis Huberiani

                                    Calvini cedant dogmata falsa feri.

                        Qui dicunt, meritum Christi non competat omni,

                                    Cumve negat nulli, regna beata, fides.

            5          Nunc duce scriptura victor NICLAUS abibit,

                                    Talia falsorum trudere tela valens.

                        Et Niclae velut sacro es moderamine fultus,

                                    Pelle strophas, technas; et tueare theses.

Candidi honoris ergo apponebam

M. Petrus Andreae Arbogiensis.

 

17. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Christiernus Osaengius (cf. 15)    SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

                        Perdidit (infandum) mortalis gaudia prisca,

                        Queis paradisus eum, mira dulcedine, alebat.

                        Iratum numen consciverat et sibi labe.

                        Heu dolor immensus, quanta est mutatio facta!

            5          Non opis humanae fuit hanc reparare salutem;

                                    Exhibita est Christi generi tum gratia toti

                        Humano, membrum nec ab hac excluditur ullum.

                        Quod si spectasset Stygij male percitus vestro

                        Plutonis, meritum Christi vix extenuasset

            10        Falso dicendo: non hoc prodesse quibusdam

                        Posse; sed Electis solis. O pectora coeca!

                        Perversum hunc populum docte NICOLAE retunde,

                        In coelis victor quo fausta sorte triumphes.

Praestantissimo D. Candidato, fratri et

populari suavissimo in fraternae necess-

situdinis testificationem hoc υτ

σχεδασμα lubens apposuit

M. CHRISTIERNUS OSAENGIVS

Annerstadia-Svec.

 

18. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Benedictus Brusaeus (cf. 15)                   SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Quod Christus meruit precioso sanguine cunctis

Illud num meritum minuas fallacibus ausis,

Perfide tu Calvine? Negat scriptura sacrata.

Atque negat sacri NICLAUS fontis alumnus,

5          Cujus erit munus, propria te fallere sua,  

Cujus (ob id) coelestia erit bona carpere dona.

Possideat, (teneat) servet; vigeat, valeatque,

Coelum, (NICLAUS) patriam; felix, validusque.

Honoris, amoris ergo et mutuae amicitiae decla-

randae accinebat

BENEDICTUS BENED. BRUSAEUS

Smol. Svecus.

 

19. Adr: Christiernus Andreae Osaengius – Aut: Johannes Raulinius (Disputatio solennis philosophica de anima vegetativa, quam /…/ in Regia Livonum Academia Gustaviana /…/ praeside, /…/ Petro Schomero /…/ pro magisterij gradu, /…/ publicae et placidae φιλοσοφοντων κρσει credit Christiernus Andreae Osaengius /…/ ad diem <14.> Octob. /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius) UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

CHRISTIERNUS ANDREAE OSAENGIUS

per anagramma

Sane oves in gradu Christi sereno.[11]

 

Ut sedes ineuntes[12] in Olympicas

ut grati superum sint quoque filij

Multi castra colunt, ac lituo tubae

permistum sonitum, bellaque matribus

5          detestata volunt, qui gladios vices  

humanas trucibus promptius ulcerant.

Audax Icariis fluctibus sargutum[13]

Mercator mare transit trabe Cypria

propter divitias, aquilonibus

10        luctanteis gravibus, nec metuens aquas,  

nec magnos scopulos acroceraunia,

nec tristes Hyadas propter opes pavet.

Cui familia splendescit Imaginum

altis Aemilianis statuis sive  

15        arae vota litari cupit omnia.

Sed nec sint celebres tergemino metro

conatus animi semper Achillei,

caeci semper amantes nec opum cluent.

            aut[14] semper nec Alumno Clarij gregis

20        major fit avito sanguine Nobilis.

En doctos hederae praemia frontium

doctarum superis annumerant diis.

Docti belligerant, ut pia veritas

            vivat, divitiis quin Lybicis bene  

25        major, nobilior, magnificentior,

Doctus inter ades tu juvenum decus

Phoebeum, radians sidus et optima

pars Osaengiadum[15] stirpis, et aureis

            quae vectanda quadrigis es adoreae  

30        Fortis, dives et es nobilis artibus,

quas Pallas tibi pleno dedit ubere.

Ulmis Calliope quem <con>tribuat[16] gradum

ambabus cape, Sane tibi munera

            sint post funera majora, beatior  

35        coelestes inhabitature domos oves,

Christi namque sereno comis in gradu

ti semper facies compareat. Vale.

debiti honoris ergo lusit

Johannes Raulinius

 

20. Adr: Timotheus Polus – Aut: Fridericus Menius  (cf. 9)                    UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

In Poëtam

 

Ipse PoLI CeLebrIs GVstaV fIt CarMIne Geta

            HIs, CeLebrIsqVe soLo fIt PoLVs hIsqVe poLo.[17]

FRID. MENIUS P.L. Hist. et Antiq.

in Acad. Tarpat. Prof.

 

21. Adr: Nicolaus Prytz – Aut: Petrus Andreae (Exercitationum uranologicarum secunda, de materia coeli, quam in Acad. Regia Dorpatensi, /…/ sub /…/ praesidio /…/ Petri A. Schomeri /…/ publicae disquisitioni submittit Nicolaus N. Prytz /…/ ad diem 16. Julij, /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)                    LAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Ornatissimo Dno. Respondenti de

materia Coeli disserenti.

 

Dvm vultum superas directum vertis ad auras,

Inspiciens COELI, culmina clara, sui.

Tum patet aethereum COELVM inter corpora mundi,

Subtile et simplex, perspicuumque. Domus

5          Astrorum, purum corpus, quoque mobile in orbem,  

Sphaericum et amplum, quod cuncta Elementa capit.

Haec NICLAE scias discursu mota priori,

Qua vero scitu digna sequuntur, habes.

Ergo NICLAE aethereas qui invectus es arces,

10                    (Quo non exiguo facta labore via est)                    

Perge et tu celsi perquirere munia COELI,

Quae Studiis quondam praemia digna ferent.

Perge tuis nitidis COELO impallescere Musis,

Aoniis limphis perge rigare genas.

15        Ex his, fructifero ceu campo Palladis almae,  

Promere Thespiadum munera quaeque potes.

Tendito in astra poli; cognoscito munera COELI,

Fulgida Musa jubet; clarus Apollo jubet.

Sic tua vita tuis studiis dignissima floret,

20                    Sic bona ti virtus concelebrando manet.  

Et sequitur virtus, laus maxima, digna labore,

Quae facit Aonidum rore madere caput.

Et tibi sublimis via sit manifesta sereno

COELO, cum properet nomen, ad astra, tuum.

25        Hac mea Musa rudi cecinit tibi carmina filo,  

Fac tua vivaci tempora laude bees.

Amica et fraterna manu fudit

M. PETRUS ANDREAE

Arbog. Wesm.

 

22. Adr: Nicolaus Prytz – Aut: Petrus Goetschenius (Disputatio psychologica. De anima in genere quam, /…/ sub praesidio /…/  Petri A. Schomeri /…/ pro obtinendo summo dignitatis in philosophia gradu, publicae disquistioni submittit Nicolaus Prytz /…/ ad diem < > Octob. /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius) H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ad Ornatissimum

Dn. NICOLAUM PRYTZIUM.

Philosophiae Candidatum.

 

Alas qui Sophiae duplices, quarum altera menti

velificat speculantis, agentis at altera mori,

exercet, populis multam feret ille salutem

atque Deo, lex et suprema videbitur illi,

5          in commune bonum totas impendere curas,  

nec sibi, sed patriae genitum se credere terrae,

sicuti natus Aristonis testata reliquit.

Prytzius hic noster perdocta reperta sophorum

excolit impense, Clariis luctatur in arvis.

10                Ergo Deo, populis evadet et utilis urbi.  

PETRUS GOETSCHENIUS,

SS. Theol. Licent., ejusdemque et

Graecarum literarum Professor.

 

23. Adr: Nicolaus Prytz – Aut: Petrus Johanni Turdinus (cf. 22)H, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Qvi sacras potuit versare licentius artes

Quem penes est virtus nobileque ingenium:

Inveniet prorsus (nisi fallat suasio nostra)

Quod sibi laetitiae sit bona causa novae:

5          Doctorum merito sublimia pulpita scandit  

Vt carpat studii praemia magna sui:

Sic Niclae igitur meritos tibi carpis honores

Nobilibus dignos, nempe magisterii.

Gratulor ex animo conamina docta, labores

10                    Prosperet omnipotens, dirigat atque juvet.  

Fraterni amoris ergo haec

scribebat

M. Petrus Joh. Turdinus

Bothnia Svecus.

 

24. Adr: Nicolaus Prytz – Aut: Nicolaus Olai (cf. 22)                H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Laurigeras ambis, PRYTZI doctissime, Nymphas

Et vigil illarum discupis eulogia,

Te quoque Nympharum glomeratim turma sequuntur

<…>inis[18] et sollers vult decus ipsa tui.

Honoris et amoris ergo calamo

properanti apponebat

Nicolaus Olai Calmar.

 

25. Adr: Sveno Bernhardi – Aut: Petrus Andreae (Disputationum theologicarum prima, de Salvatore nostro Jesu Christo, complectens νοματολογαν ejus expositam ex Genesi: quam, /…/ sub praesidio Petri Goetschenii, /…/ publice tuebitur Sveno Bernhardi Junepolinus /…/ in /…/ Acad. Reg. Dorpat., 18. d. Jan. /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)                                       UUB, SKB, EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Mortales titulos poscunt, insignia Reges,

Heroum Virtus nomina clara cupit.

Ast haec nominibus Christi collata jacebunt,

Cui nomen semper lausque decusque manent.

5          Hic pacis Princeps, hic Consiliarius alti  

Est, velut Esaias ipse Propheta canit.

Ergo tuis, SVENO, divinis gratulor ausis,

Nomina quod tractas Numinis atque hominis.

Ardua quanquam est res, quam animo non concipit omnis,

10                    Nec de re tanta dicere quisque potest:  

Attamen haud horres defendere nomina Christi.

Esto animo forti, et mente potente. Vale.

M. Petrus Andreae

Arbogiensis.

 

26. Adr: Sveno Bernhardi - Aut: Andreas Virginius (Disputatio physica, de anima rationali in genere, quam /…/ in Regia, quae Dorpati Livonorum est, Academia, /…/ praeside /…/ Petro A. Schomero, /…/ pro summo in  philosophia gradu consequendo /…/ disquisitioni publice /…/ ad diem < > Octob. /…/ submittit ac proponit Sueno Bernhardi Junepolinus Suec. – Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

EPIGRAMMA

In Solennem Disputationem

Reverendi ac Praestantissimi viri,

Dn. SVENONIS BERNHARDI Iunepolini

Philosophiae Candidati dignissimi,

 

                        Dvm dictis ANIMAM pingui RATIONIS in arvo

                                    Usque SVENO celebras, vox tua grata DEo est,

                        Clarus et inde clues: pro me tua dicta loquantur:

                                    Voce, styloque ANIMAM qui probat, ille probat.

Honoris et favoris ergo

scribebat

ANDREAS VIRGINIUS SS. Theolog.

D. et Prof. primarius

 

27. Adr: Sveno Bernhardi - Aut: Petrus A. Schomerus (cf. 26)UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

                        Artibus ingenium, pectus pietate coronas,

                                    Atque paras nomen sedulus inde tibi:

                        Jova tuos auget nisus successibus amplis,

                                    Et sinat optatis pondus inesse tuis.

            L. Mque apposuit Praeses

M. Petrus A. Schomerus P.P.

 

28. Adr: Sveno Bernhardi - Aut: Petrus Turdinus (cf. 26)          UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

                        Te censura gravis facit antegressa Magistrum

                                    SVENO, qua Sophiae praemia honore feres.

                        Namque status inter varios elegeris unum,

                                    Quippe status, decus est, grande Magisterij.

5                    Hinc tibi confertur, quod non vendatur ob aurum,

                                    Optio sit votis irrita nulla tuis

                        Discere ut utilis hinc patriae jucundus amicis

                                    Fias, in multos cresce viresce Dies.

honoris et amoris ergo

scribebat.

M. PETRUS TVRDINUS

Both. Svecus.

 

29. Adr: Sveno Bernhardi - Aut: Gudmundus Krokius (cf. 26) UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

                        Castalijs animus bene qui sudavit in arvis,

                                    Duros labores, nocte dieque ferens:

                        Omni sic studio conatus flectere Musas,

                                    Elogium, laudem fertque capitque suam.

10                Musis haec vis est: Obscuro stemmate natos

                                    Nobilitant, humiles magnificantque viros.

                        Ergo decus juvenum doctissime Iunepoline,

                                    Tu Sophiae referes laurea serta sacrae.

                        Tu bene philosophi desudas pulveris aestro,

10                                        Tu quoque Thaejologa[19] dexteritate vales.

                        En quaesita quies studijs immista severis

                                    Quaere age, sperati compos honoris eris.

Honoris et debitae observantiae ergo

subjungebat.

Gudmundus Kr<o>kius

Wex.

 

30. Adr: Sveno Bernhardi - Aut: Gudmundus L. Theonomus (cf. 26)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Eidem.

 

                        En SVENO praesens Musarum est concio docta,

                                    Vt videat factis praemia digna tuis.

                        Nam monstras Sophiae cultum ratione sagaci,

                                    Perge illi SVENO (gratus erisque DEo)

            5          Junepoline Theses scriptas defendito docte,

                                    Quo clarum tandem Nomen ad astra feres.

                        Sicne viam rectam ad coelestia cumque beatis

                                    Pergas? jmo lubens comprecor hocce melo.

Honoris et gratae memoriae ergo raptim

apposuit

Gudmundus L. Theonomus.

 

31. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Petrus Schomerus (Disputatio inauguralis, de anima sensitiva in genere, et in specie de sensibus exterioribus, quam /…/ in Regia Gustaviana, quae Dorpati /…/ est, Academia, /…/ sub praesidio /…/ Petri Schomeri /…/ pro summo in philosophia gradu, /…/ publicae disquisitioni submittit Magnus Paulinus Ulsbeckius /…/ ad diem 15. Octob. /…/ - Dorpati Livonorum, 1634: J.Pistorius)                                                            UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

EPIGRAMMA,

Quo,

Praestantiss. et Doctiss. Juveni Dn.

MAGNO PAULINO ULSBECKIO S.

pro summo in Philosophia gradu disputan-

ti congratulari voluit Praeses.

 

Fit studiis vivax virtus, expersque sepulchri,

Famaque, quam tribuit Musa, perennis erit.

Sic, Clarias MAGNE artes sedulus excoluisti

Hactenus: Hae nomen nunc tibi rite dabunt.

5          Ast Deus Omnipotens adsit ti numine dextro,  

Atque det ingenio vela secunda tuo.

M. Petrus A. Schomerus

P.P.

 

32. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Johannes Raulinius (cf. 31)

UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Herculeo res pulchra venit mercata labore,

Herculeo res pulchra suos exornat honore,

Ergo coruscantem, fulvo quae clarior auro

Magne tuam Musam Herculeo celebrato labore

5          Posthac ut quondam, Herculeo te ditet honore.  

Debiti honoris ergo cecinit

JOHANNES RAULINIUS.

 



[1] <Quo>d  U : Ah calamo correctus

[2] Editio in: E.-L. Jaanson, Tartu Ülikooli trükikoda 1632-1710. Ajalugu ja trükiste bibliograafia. Tartu:Tartu Ülikooli Raamatukogu 2000, 48.

 

[3] tIMpora chronostichi causa

[4] Eleonora U : ELeonora corr

[5] MILIte U : MIlIte corr

[6] BranDInbVrgI chronostichi causa

[7] GostaVVs chronostichi causa

[8] VIndeLIos U : VInDeLIos corr

[9] Calamo: Nov.

[10] vorat  calamo additum R

[11] Anagramma non recte constructum

[12] inexntes edd: ineunt  calamo correctum U

[13] turgidum edd. : sargutum calamo correctum U

[14] aut: calamo additum U

[15] Osaegniadum U : Osaengiadum corr

[16] <con>tribuat : con manu deletum U

[17] Distichon annum 1634 exhibens

[18] <…> inis  error typographicus H

[19] Thaejologa U  metri causa