1635

 

1.   Adr: Petrus Svenonis Luuth – Aut: Bothvidus Claudii (Exercitationum uranologicarum tertia de forma coeli, quam in Acad. Regia Dorpatensi, sub /…/ praesidio /…/ Petri A. Schomeri /…/ publice tueri conabitur Petrus Svenonis Luuth /…/ ad diem 18. April. /…/ - Dorpati Livonum, 1635: J.Pistorius)

UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ornatissimo ac Doctissimo

DN. PETRO LUUTH Thesium

harum Propugnatori indefesso ac sijmpatriotae dilecto,

 

Ardua molitur formam qui inquirere tentat

Coeli, quae densa et varia caligine mista est

Palladis in campo, ob diversa ingenia mentis.

Is tamen ad sacram qui scandere Aonidis arcem

5                    Vult, ut cognoscat sublimia mystica svadet.  

Ast tu jam cogitas belle doctissime Petre

Luuth, formam coeli studio qui inquirere pergis.

Perge placere bonis, perversos spernere perge.

Honoris et amoris ergo apponere

lubens voluit,

M. BOTHVIDUS CLAUDII

Norcopia-Svecus.

 

2.     Adr: Petrus Svenoni Luuth – Aut: Johannes Raulinius (cf. 1) UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Pange mi Deli metra quam venusta,

Parce nec tantum citharaede chordis,

Pervehas PETRVM radiantis astra

Lucida Coeli.

5          Ecce sublimi genio micantes

Explicat sedes superum! Nec illas

Expetit nunquam; Sed amans earum

Urit et ardet.

Tu Deae quondam Paphiae Poëta,

10        Tune Lusisti teneram puellam?

Tardus haud Martis celebrator a<t>ri

Usque fuistin?

Res simul fictas melicis Iambis

Rite Laudasti. Merito placebit,

15        Res IOVI GRATAS memorare metro,

Ti, Pie Pythi.

Vnde praesentis memor adsis horae,

Vt melos PETRO lepidum refundas,

Voveas illi pylios ut annos

20                                            Hauriat aevum.

Summa spectanti Ducis astra summi.

Semper optabis, rogo, quod per arces

Scandat excelsas ut in axe summo.

Cum Iove Vivat.

Fraternae recordationis ergo fudit

JOHANNES RAULINIUS.

 

3. Adr: Fridericus Menius – Aut: Georgius Mancelius (Frid. Meni P.L.F. histor. P.P. syntagma de origine Livonorum. – Dorpati, <1635>: S. n.)            LNB, RNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Qvod Syntagma tuum submittis, amice colende,

praelo; qvid LIVIS gratius esse potest?

Nil modo morosos, tumidosve morare Sophistas;

quin pergas Spartam condecorare tuam.

5                    Vos LIVI meritas AUCTORI solvite grates,  

et bona devotis dicite verba sonis.

Adfini suo unice dilecto manu

bonivola scribb.

GEORGIUS MANCELIUS SS. Th.

Licent. Eccles. Dorpat. Pastor, et

Consistorii Supremi, quod in Li-

vonia est, Adsessor.

 

4.  Adr: Fridericus Menius – Aut: Andreas Besicke (cf. 3)         LNB, RNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

FRIDERICUS     MENIUS

FER CURIS ID   SENIUM

 

Non opus ut quaeras Delphorum oracula, MENI,

Ipsa docent sortem nomina versa tuam:

Ad Senium venies: at, qui FRIDERICUS haberis,

Crede mihi, semper non FRIDERICUS eris.

5          Multa ferenda tibi venient! sed plurima promo,  

Cum dabis historicum (quisque quod optat) opus.

Id senium curis fer: nam qui ferre recuses?

Mutari humanum cum nequit arte malum.

ANDREAS Besicke Pastor.

 

5. Adr: Fridericus Menius – Aut: Timotheus Polus (cf. 3)           LNB, RNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

FRIEDERICUS MENIUS

Addito H. L. id est, Histor. Livoniae.

EN MERCURIUS FIDELIS.[1]

 

Mercurius superae velox est nuncius aulae;

Alatis pedibus carpit et ille viam:

Dicitur ille simul cultor citharaeque lyraeque;

Suadelaeque pater dicitur ille simul.

5          Vitalem gracili virga revocare sub auram  

Defunctas animas dicitur ipse quoque.

Omnia Mercurio similis Citharamque Lyramque,

Et celeres alas, Eloquiique decus;

Omnia Mercurio similis, clarissime Meni es,

10                    Cunctaque, quae multi singula, solus habes.  

Sacra doces; quare? Supremae es nuncius aulae:

Alis Historiae doctae per ora volas.

Es cultor Citharae, cum dulcia carmina psallis;

Suadelae pater es, condis ut historiam,

15        Qua, ceu Mercurii virga, revocare sub auras  

Et defunctum hominem et facta sepulta vales.

Tanta potes, tam multa potes, cultissime Meni,

Quaeque potes, summa perficis illa FIDE.

Quapropter (quod et affirmat Metagramma) FIDELIS

20                    EN es MERCVRIVS; Tune negare potes?  

Timotheus Polus

P. L. P. G. R.

 

6. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Georgius Mancelius (Dissertatio philosophica et solennis, de mundo in genere: quam /…/ in /…/ Academia Regia Dorpatensi, sub directione /…/ Petri Goetschenii, /…/ pro insignibus magisterii consequendis publice examinandam /…/ exponit Nicolaus Olai Calmariensis, ad diem 22. August. /…/ - Dorpati Livonorum, 1635: J.Pistorius)                                                                        H, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Ad Politissimum et Praestantissimum

Virum-Juvenem

Dn. Nicolaum Olaum, Calm-

maria-Svecum, Philosophiae Candidatum,

de MUNDO, communi diversorio,

disserentem.

 

Nascimur in mundum, nec eo recte utimur, eheu!

Vivimus in mundo: Quid sit, vix novimus ipsi.

Utere Tu mundo, sed munde, docte NICLAE,

Dissere de mundo, sed terse ac ore diserto,  

5                    Sic tibi victrices ambibunt tempora Laurus.   

Honoris et amoris e. exigua hacce

adposuit fida manus

GEORGI MANCELII SS. Th. Licent.

Professoris, Past. et supremi Consistorii, quod in

Livonia est, Adsessoris

 

7. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Johannis Turdinus (cf. 6)     H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvod Mundi tractas naturam, (mundus at ipse

In convexa volans, justas facit esse figuras

Stellarum, Solisque orbem, Lunaeque rotundum)

Mundanum fragilem, en temet compage soluta

5          Nescis. Ti non hinc, Niclae, crepuscula noctem,

Debita nec somnis fecerunt sidera somnos;

Atque omni corpus dilucula prima sopore

Despoliant, Sophies ut visas sedulus hortum.

Ergo pro somno neglecto munera carpas,

10        Munera Apollinea Lauro, condigna Magistro,  

Quae sat Miltiadis possint superare trophaeum,

Et laudes summas, et fortia gesta Neoclis.

M. Petrus Joh. Turdinus

 

8.   Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Petrus Andreae (Dissertatio ethica de virtute heroica,  quam /…/ in Regia Gustaviana quae Dorpati Livonum est Academia, /…/ praeside /…/ Magno Paulino Ulsbeckio /…/ publice defendendam suscipiet Ambrosius e Palma /…/ ad diem 27. Junij /…/ - Dorpati Livonorum, 1635: J.Pistorius)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Nobilissimo et Politissimo

Dn. AMBROSIO e PALMA

de Heroica Virtute disserenti, haec

paucula ut celerrimo calamo; ita fraterna

manu adscrib.

M. PETRUS ANDREAE Arbogiensis

 

Heroum virtus sibimet pulcherrima merces,

Ipsa sibi pretium, Marte potente, petit.

Hanc saltem nullus potuit convincere terror,

Semper per praeceps ardua vadit iter.

5          Hinc cole virtutem, PALMBAUM, nec bella pavescas,  

Ipsa in coelum te tollere quippe potest.

Utere temporibus, quorum es nunc munere fretus,

Et pateat laudis maxima fama tuae.

Esto bonus miles, tutor, bonus arbiter esto,

10                    Esto bonus judex, justiciaeque tenax.  

Sic non lapsa ruant tua fractis tecta columnis,

Sed maneant stabili, limina cuncta, pede.

Perge, age, vive, vale tu florida PALMITIS arbor,

PALMIFEROS fructus floridus ipse lege.

 

9. Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Christiernus Osaengius (cf. 8)           SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Splendorem cupitis virtutis noscere sanctae?

Heros magnanimus Divus GUSTAVUS ADOLPHUS

Sistitur hic vobis. En! Quis superabit eundem?

Svecica non tellus similem produxerat unquam,

5          Et dubito, num post producant secula tantum.  

Hinc qui de tanto bene disserit Hectore, laudem

Acquirit magnam; magnos nam magna decebunt.

Ast tu declaras, AMBROSI PALMA virescens,

Herois tanti quae sit descriptio vera:

10                Ergo tibi laudem tu semper habeto paratam,  

Sic instar Palmae nomen quoque laude virescat.

Hoc extemporaneum υφημας χριν συντρφη

suo suavissimo υτοσχεδιαστ lubens me-

ritoque adjecit

M. CHRISTIERNUS OSAENGIUS

Annerstadia-Svecus

 

10. Adr: Ambrosius e Palma – Aut: Johannes Raulinius (cf. 8)    SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ambrosia lauro redimiri si quis adoptet,

Det studijs animum, moribus atque pijs.

Multos decepit quondam malesana voluptas,

En virtutis ubi friguit omnis amor!

5          Belle (sed raros) vis ignea mentis adegit  

Perpetuis quosdam Pallada ferre metris:

Roscida virtutis nonnullis mella serenae,

Arrisere viris, quae sine fraude valent.

O homo, Pimplaeae celebrans praeconia Divae,

10                    Lucida collustrent te, precor, astra diu.  

Sis quoque terque quaterque dies felicior omnes,

Magnae virtutis qui studiosus eras.

In multis nec ades CULTOR, mi PALMIGER, imus

Almae virtutis Melpomenesque sacrae.

15        Vitas, illectrix ne te trahat ulla voluptas.  

Nec te perturbet splendor Acidaliae.

Sit caput hinc totum lauro Parnasside cinctum,

Sit clarum metris nomen et Aonijs.

 


Aliud.

 

                       Ut laetus ad fluenta

20                               Palmes satus citata,

                       vites suas venustas,

                                    frondes suas decoras,

                                               exponit ecce cursim  

                                    expandit ac refertim:

25                               Sic tu, Venuste Palmes,

                       sic tu, decore Palmes,

                       virtutis ad nitentem,

                       virtutis ad micantem  

                       stratus lacum virescas

30                               et latior vigescas.

                       Palmam viri reposcunt

                       fortes et inde discunt

                       Afras necare tigres,  

                       apros domare Marsos,

35                               hostes ferire diros:

                       Sic PALMA noster, horum

                       molestias laborum.

                       cupin’ pati peramplas?  

                       ac vin’ subire magnas?

40                               Te palma tunc manebit,

                       <et> Palma tunc tenebit.

                       Fac Factor hoc supremi

                                   fac Artifex Olympi. 


Fraternae recordationis ergo

fudit

JOHANNES RAULINIUS.

 

11. Adr: Gudmundus Laurentii Theonomus – Aut: Nicolaus Prytz (Disputatio ethica de virtute, ejusque causis internis, /…/ in Regia Academia Dorpatensi /…/ publice proposita a /…/ Svenone Bernhardi Junepolino /…/ praeside, et defensa a Gudmundo Laurentii Theonomo /…/ respondente /…/ ad diem 25. April. /…/ - Dorpati Livonum, 1635: J.Pistorius)                               SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Ad praestantissimum et doctiss.

Dn. Respondentem amicum suum dilectum

 

Qvi virtutis amat celeberrima facta venustae,

Is virtute sua condigna brabeia capescet,

Ergo nihil quoniam, vita, est, quod animus, in ista,

Perge, age, vince omnem clara virtute laborem

5          Gudmunde, humani quantum se tendere passus

Possunt; arduus accelera virtute perenni,

            Vilius argentum est auro: virtutibus aurum;  

Gratior et pulcro veniens in corpore virtus

Adjuvat, et virtutis opus laudatur et alget.

10        Surge in duris nunc age, nunquam defice, coelo

Mox Gudmunde aderis rutilo, virtute sequente,

            Et patriam ingenij vernanti flore beabis.  

Benevoli adfectus ergo deprop.

M. NICOLAVS PRYTZ Svecus.

 

12. Adr: Gudmundus Laurentii Theonomus – Aut: Christiernus Osaengius (cf. 11)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Magna fuit quondam virtutis gratia divae,

Quam Gentes habuere DEam, fanumque sacratum

Ipsi erexerunt et digna trophaea dederunt.

Sacra domus fuit huic, celebri, contermina, Honori

5          Structa, aditum nulli permittens tempore quoquam,  

Per templum nisi virtutis transiverit ante.

Scilicet egregie digito monstrasse videntur:

Non dignum quenquam magnis et honoribus esse,

Ni prius imbutam mentem virtute dedisset.

10        Sed tibi qui invideat studium virtutis amanti  

Scandere sic olim, Gudmunde, palatia honoris?

Praeside namque probas docte SVENONE MAGISTRO

Vivida quid virtus, ipsi quid deinde repugnat.

Hocce modo gratus vivas hominique DEOque.

Amica manu exarabat

M. Christiernus Osaengius

Australis Gothus.

 

13. Adr: Gudmundus Laurentii Theonomus – Aut: Laurentius B. Mellerus (cf. 11)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Grandia qui scandit parnassi culmina montis

Tendat in acre simul integritatis iter.

Vrbanis vitam decoratam moribus inde

Haurit, vita quid est moribus absque pijs?

5          Dulce quidem rerum decus est cultor Lebethridum  

Efficit ast melius Ethica clara decus.

Mi Theonüme tibi polijhymnia clarior omni

Ornatu, gemmis plus preciosa fuit.

Virtutis tamen ambrosios gustare liquores.

10                    Non renuis, libans inde futura bona.  

Nomina conveniunt rebus. Theonümeque apte

Optime nomen habes convenit usque tibi.

Divinus siquidem natura diceris; anne

Muneris hoc divum te velit esse virum.

15        Virtutem puto sectari. Quo munere majus  

Vix aliud nobis livide mome pares.

Scrutator clarii tersissime flaminis, Esto

Siderei divus hospes in arce poli.

Fraterni amoris ergo, apposuit

LAURENTIUS B. MELLERVS.

 

14. Adr: Gudmundus Laurentius Theonomus – Aut: Nicolaus Olai (Disputatio theologica de novem articulis fidei, quaestiones selectissimas. /…/ in Regia Academia Dorpatensi publice discutiendas exhibens quam sub praesidio Andreae Virginii /…/ tuebitur Gudmundus Laur. Theonomus /…/ d. 11 Julij anno 1635. – Dorpati Livonorum, 1635: J.Pistorius)                                                                    UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Eruditione et virtute praestanti viro juveni

Dn. Gudmundo Laurentii Theonomo pro-

positarum Thesium defensori industrio, honoris

ergo gratulatur.

 

Articulum Sacrum qui tractat dogmata viva,

Quae sunt codicibus tradita sola Sacris,

Res summus tractat, divina negotia praestat,

Queis nil nobilius, quicquid hic orbis habet.

5          Hinc datur ast plagis animi fomenta dolentis  

Colligere, et moestae quaerere mentis opem:

Hinc datur, et quando fallacis moenia mundi

Vasta ruent, alti scandere tecta poli.

Sic, THEONOME, tibi, articulos quod noscere pergis

10                    Sacros, ex toto pectore grator ovans.  

Pergito, te moneo, defendere dogmata sancta;

Discere, sic quondam coelica dona feres.

Nicolaus Olai Calmariensis

 

15. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Fridericus Menius (Disputatio theologica de sessione Christi ad dextram Dei, ex Psalm. 110. v. 1. et 2. /…/ in Regia Academia Dorpatensi praeside Andrea Virginio /…/ et respondente /…/ Magno Paulino /…/ publice discussa /…/ die 17. April. anno 1635. – Dorpati Livonorum <1635>: J.Pistorius)                                                                          SKB, UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Praestantissimo ac doctissimo Dno.

Respondenti,

M. MAGNO PAULINO ULSBECKIO

theses suas viriliter et egregie defendenti

F. et A.

 

In coelo Paulus fuit olim tertio, at hicce

Paulinus omnes transiisse dicitur:

Cum tractat; sedeat, quis, ubi, quo, quomodo, Christus,

Ad dexteram Dei parentis optimi.

5                    O, quantum praestat, de nostro dicere Christo,  

Quam turgida mortalium superbia;

Tantum praecellet reliquos Paulinius olim,

Quando videbit ipse, quod jam dicitur.

Lubens apposuit

F. MENIVS P. L. Hist. et Antiq. PP.

 

16. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Christiernus Osaengius (cf. 15)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Praestantissimo ac Doctissimo Domino

M. MAGNO PAULINO ULSBECKIO de

Christi ad dextram Dei sessione Majestatica docte dispu-

tanti, fratri contubernali et populari suavissimo hoc

υτοσχεδασμα:

 

Christus adscendit super astra vasti

Orbis, ut cunctas regat et gubernet

Res, quod ostendis bene fronte laeta;

MAGNE, MAGISTER:

5          Sedet ad dextram Patris atque summi,  

Hinc ut aequalis valeat potenti

Gloria, monstras modulo suavi,

MAGNE MAGISTER.

Fraterni amoris ergo adjicere voluit

M. Christiernus Osaengius Svecus.

 

17. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Bothvidus Claudii (cf. 15)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Thejologus[2] lustrat non terrea, neque caduca:

Aeternae sed quae conducunt rite saluti.

Mystica sic lustras Clarissime Magne Magister

Dum tu pertractas, Domini quid sessio Christi

5          Ad Patris dextram, nato quam sponte paravit:  

Coeptis hisce tuis secundet Rector Olympi.

Amicitiae, ac fraternitatis ergo, contuber-

nali suo dilecto reliquit

M. Bothvidus Claudij

Norcopia-Suecus.

 

18. Adr: Magnus Paulinus Ulsbeckius – Aut: Nicolaus Olai (cf. 15)

UUB, SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Ad dextram Christus sedet almam Patris in astris,

Obtinet et regimen rerum virtute potente.

Dextra Dei aeterna est sua non finita potestas,

Fulgida majestas, per quam regit omne creatum,

5          Hinc Pauline theses queis sessio dextra notatur,

Propugnans defende sacri certamine fontis,

Sic te dextra Dei servet per cuncta pericla,

Et tandem ducat te ad coelica regna beatum.

Gratulationis ergo lmque faciebat

NICOLAVS OLAI CALM.

 

19. Adr:  Andreas Virginius – Aut: Georgius Mancelius (Manipulus disputationum theologicarum in Regia Academia Dorpatensi, quae est in Livonia, congestus et publice discussus ab Andrea Virginio /…/ - Dorpati Livonorum, 1635: J.Pistorius)

H, Tartu UB

GRATULATIO

IN

Reverendi admodum, Nobilis, atque Excellentissi-

mi Theologi

Dn.

ANDREAE VIRGINII

haereditarij in Schwessien / SS.

Theol. D. et Profess. primarij, nec

non Proto-synedrij Adsessoris, etc. Amici,

Collegae et fratris sui in Christo medul-

litus amandi,

THEOLOGICAS DISPUTATIONES.

EPIGRAMMA.

 

Non temere, ANDREA, impositum tibi nomen ab ipso.

fortius a forti (crede) fuisse, VIRO.

Scilicet ut gladius tibi sint sacra dogmata Verbi,

atque vibres labijs tela sacrata tuis.

5          Nec temere impositum pura cognomen ab ipsa  

VIRGINE, quae nullum corpore tacta virum.

Scilicet ut jactes munus nomenque JEHOVAE,

et solum CHRISTUM non simulanter ames.

Hoc facis: hoc doctae testantur, amice, palaestrae,

10                    quas scio TE nostris suppeditasse LIVIS. 

Non itaque ANDRειAE forti caret omine nomen:

mascula nam virtus TE decet esse VIRUM.

Nec quoque VIRGINII puro caret omine nomen:

illustras etenim dogmata pura DEI.

15        Perge aperire dolos, queis tetrae filia noctis,  

HAERESIS; incautos in Phlegetonta trahit.

Perge pie et docte a falso discernere verum,

vera DEI ut laus hinc, vestraque fama siet.

Perge, inquam, a tenebris claram discernere lucem,

20                                        Luceat et clarum nomen ut usque tuum. 

 

Aliud ejusdem autoris.

 

Tune VIRUM praestas te, Excellentissime Doctor?

ImmoVIRUM: loquitur publica fama DEI.

Macte VIR ingenio et studio solerte, fidelis

in DOMINI praestans, serve reperte, domo.

25        Inter ut insultus varios pugnasque frequentes,  

devicto, palmam victor, ab Hoste feras.

O tam si faveat Numen coeleste precanti,

VIRGINIUM ut maneant Sethia secla[3] meum!

υ. ν. scripsit

GEORGIUS MANCELIUS SS. Theol.

Licent. et Professor. Ordin. Supremi Con-

sistorij Adsessor, et ad D. Johan.  Pastor pri-

marius, districtusque Dorpat. Praepositus,

p. t. Academiae Pro-Rector.

 

20. Adr: Andreas Virginius – Aut: Joachimus Burchardt (cf. 19)H, Tartu UB

GRATULATIO

 

En! novus Arctois oritur nunc Phosphorus oris, 

Et nova diffundunt sydera ab axe iubar.

Cedite vos tenebrae; lux orta est: cedite agrestes

Divae; Livoni dant Helicona novum.

5          Eusebies, Themidos, Sophiaeque sacraria pandunt  

Ingeniis prompti consiliisque Viri.

Inter quos primum nomenque decusque meretur

VIRGINIUS, nova quem structa Lycea stupent.

Disputat, a vero falsum secernit, acute

10                    Explicat, Haeretico quae implicuisse placet.  

Haec sat id ostendunt, quae publicus excipit usus,

Dogmata perdocta nempe polita manu.

Sit felix, valeat, surgenti magna Lyceo

Incrementa suis nisibus hisce paret.

15        Vos hinc, Peibaeae Nymphae, ac Embecciadesque,  

Najades egregium suspicitote Virum.

Vos quoque, quae DERPTAE miratur, Lumina, Pubes,

Fido collegae, quaeso, favete diu.

JOACHIMUS BURCHARDT

Dicasterij Wolgastani Consil.

 



[1] Anagramma non recte constructum

[2] Thejologus edd metri causa

[3] secla pro saecula edd metri causa