1637

 

1. Adr: Elias Granzin – Aut: Laurentius Ludenius (Lugubris ejulatio, Das ist Ein Trawriges Kläglich Heulen, vber den unvermuthlichen Todesfall, /.../ Gustavi Adolphi Magni, der Schweden, Gothen vnd Wenden König, /.../ Gehalten durch Eliam Granzinn, Pastoren bey S. Nicolai Kirchen in Wyrlandt, den 6. Novemb. Anno 1634. – <Dörpt in Lieffland, 1637>: S. n.)                                                            EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Rev. Claritate, Doctrina et Humanitate conspicuo Viro

DN. ELIAE GRANZIN,

Ecclesiae Christi, quae in Maholmcolligi-

tur, Pastori Vigilantissimo, Amico suo

venerando.

 

Arctoi effulgens GUSTAVI Regis ADOLPHI

Heroas Virtus alios supereminet altos!

Ipse Opifex rerum, qui terras Numine torquet,

Omnibus augustum voluit praecellere rebus!

5          Regibus Arctois, Celsis Heroibus, ortus  

Rex Hominum: Rex Illustri quo Celsior alter

Nec Pietate fuit, nec bello major et armis!

Rex Hominum; Sancti Custos, Defensor Honesti,

Expellens adytis mentitos Numina Divos

10        Indigetes; Veri Divinos Numinis haustus 

Per populos spargens, animos in nube jacentes

Illustrans monitis, sensusque auresque retorquens

Ad sanctum jubar, immensique ad luminis ignes.

Rex Hominum: lingvaque manuque et pectore Verus:

15        In commune Bonus, sancta Virtute Serenus.

Rex Hominum: Gravium semper sincera bonorum

Sors Regi concessa; pius dum vultus honestat,

Condecorant Mores, Animus sublimior ornat.

Justitia utilibus rectum praeponere jussit:

20        Augustum Instruxit crescens Patientia corpus;  

Enthea Temperies mentem; Prudentia sensus.

Illustris dicto et facto Constantia, semper

Flexit et excellens humana pericula Virtus.

Rex Hominum; Rex Arctous GVSTAVUS ADOLPHVS

25        Induperatorum Flos atque Medulla bonorum.  

Conglomerare manum bello, et concurrere dextris

Ah! quoties jussit Pietas; succurrit, in armis

Esse mori pulcrum. Sancto Rex agmine semper

In medio, chlamyde et clypeo conspectus et ense!

30        Ingentes semper pugnas, ceu caetera nusquam 

Bella forent, nulli toto morerentur in orbe;

Sic Martem indomitum, Regemque per arma ruentem

Vidimus et Celsos Comites, pulcerrima Gentis

Lumina, o Illustres Heroas! Celsior usque

35        Svecicus enitet Hannibalis, Duce et Auspice Christo.  

Enitet! At, Columen rerum GVSTAVUS ADOLPHVS

Praesidium ruituri orbis, rediviva voluptas

Mundi hujus; Felix inter Victricia Victor

Concidit Arma! Pio ponit cum sangvine vitam!

40        Sic sanctus Pelicanus agit, se lancinat unco

            Rostro ipso ut vivant redituram pignora vitam!

Pro Grege depugnans Christi, pro Legeque pugnans  

Morte cadit Victor, Vitam moriendo reponit

Arctous Simson. Sic o Deus, Arbiter aevi,

45        Accipere hanc Animam sanctis Virtutibus altam,

Mortali augustum Regemque exolvere cura

Et rutili voluit transferre ad limen Olympi!  

Arctoi effulgens GVSTAVI Regis ADOLPHI

Heroas virtus alios supereminet omnes!

50        Morte sua Victor vivit GVSTAVUS ADOLPHVS.

Vivit! Et, o Sanctae Eusebiae venerande Sacerdos,

Delicium Vraniae, Gregis acer Pastor, ELIA

GRANZIN; honorato Rex vivet carmine; Vivet

Vsque tuis scriptis, sancto famulante labore

55        Quae profers, pulcro postquam spiramine et alto

Spiritus aethereus perfudit lumine mentem.

Coelestem usque agitas mortali in corpore vitam;  

Oblitus repit quod humi, cava nubila tranas

Terrarumque jubes nos linquere mente quod unquam est.

60        Nobilitas coeli sic dives sangvine Christi,

Nobilitas coeli sancta cruce dives habetur:

Sidereos inter Proceres GVSTAVUS ADOLPHVS

Aeterna radiat Paradisi in luce beatus:  

Felix qui tantas hominum proponere pergis

65        Delicias animis, coelique arcana reponis,

            Semper honos, nomenque bonum, laudesque triumphant.

                        Quod ipsum app.

LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et J. V. D.

in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est ad

Embeccam, Professor Juris, Oratoriae ac Poëseos,

et pro t. Rector Magnificus.

 

2. Adr: Elias Granzin – Aut: Georgius Mancelius (cf. 1)              EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

GVSTAVVM MAGNVM nulla unqvam obliterat aetas.

Coelica nam vero servabat  dogmata cultu,

atque per ingentes animo praesente catervas

ibat: Sed (miserum) mediis occumbit in armis.

5          Hinc desiderium nobis patriaeque relinqvit  

grande sui, Svecorum Rex GVSTAVVS ADOLPHVS.

Vin’ testes? pervolvito tot monumenta virorum

doctorum, ELIAS merito qvibus adnumeratur,

non qvi flammifero transvectus ad aethera curru;

10        Sed qvi WIERLANDos docet, is cognomine GRANZIN.  

                        óõìðáè. í. fundeb.

GEORGIUS MANCELIUS Semgallus, SS.

Theol. Licentiatus, ejusdemque in Academia Gusta-

viana Professor ordin. ad B. Joannis aedem Pastor

 primar. et Senior, circuli Dorpat. Praepo-

situs, ac Proto-Synedrii Regii Adsessor.

 

3. Adr: Elias Granzin – Aut: Andreas Besicke (cf. 1)                              EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ergo nihil tutum Parcarum a legibus: omnis

Communem mortis cogitur ire viam!

Parcere subjectis, mors nescit parcere Regi!

Parcere mors pueris, parcere nescit avis.

5          Eloquar an sileam? referens horresco dolorem!

Parcere GUSTAVO nescia Parca fuit!

GUSTAVUS cecidit tot Regum Lumen ADOLPHUS!

GUSTAVUS toto maximum in orbe decus!

GUSTAVUS cecidit tot Regum victor ADOLPHUS!

10                    Cui non ulla parem secla futura ferent.

GUSTAVUS cecidit Romani virga Baali!

Sed Gedeon, Simson, Assaque Christicolum.

Tu tanti mecum fles funera Regis, ELIA,

Signa secuturae cladis et esse moves.

15        Et bene: nam mortem Gedeonis, Simsonis, Assae

Damna Palaestinis quanta secuta plagis!

Invadent nostras quoque tanta pericula terras,

Ingredimur vitae ni melioris iter.

Perge ita Christicolam sine fine monere catervam,

20                    Non labor in Domino talis inanis erit.

ANDREAS BESICKE Ecclesiae

Luggenhusanae Pastor P.

 

4. Adr: Elias Granzin – Aut: Jacobus Balccius (cf. 1)                              EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Sic ergo Magnus cecidit GVSTAVVS ADOLPHVS

Dum  summi certat pro Grege, Lege, Dei!

Rex cecidit! verum Rex Victor morte triumphat,

Arctous nunquam Rex-Leo inultus obit.

5          Illustres certant Heroës; Christus Jësus  

Victrices nostras efficit ire manus.

Christe fave coeptis, victricia signa sequentur:

Hostis et invictus, te Duce, victus erit.

Et, Vir clare, decus Musarum nobile. ELIA,

10                    Delicium patriae praesidiumque tuae:  

Qui tantos sancti loqueris narrasque labores

Regis, mansura laude beatus eris.

Vive, vigeque diu, laudabunt secula facta:

Virtus quam tribuit, fama perennis ovat.

Sic ex animo P.

JACOBUS BALCCIUS Gryphiswald.

Pom. SS. Th. ac Ph. Stud.

 

5. Adr: Elias Granzin – Aut: David Ertman (cf. 1)                                   EAB, [Tartu UB]

  GRATULATIO

Mos fuit antiquus res gestas carmine dignas

Laudibus ac verbis semper celebrare canoris.

Facta Ducis cecinit divinus Homerus Achillis:

Andinus Vates Aeneae praelia dixit.

Sic quoque tu celebras divina voce LEONEM  

5          Quem Deus Arctois oris in Teutonis oras

Excivit; pressis ut ferret Marte salutem

Quos Aquila imperium cogebat jure furenti.

Fortiter hoc etiam fecit felicibus armis

10        Funderet ut tandem pro pressis sponte cruorem  

Illustrem; Victor quoque sic in morte triumphans.

Vt vivant moritur, Pelicanis more fidelis

Dum revocat miseros in vitam sanguine pullos.

Teutonis ora luit properata morte peremptum

15        Heroa o tantum! Verbis dum talia profert:  

Rex Svecus moritur, magnus Gustavus Adolphus

Cui similem mundus non vidit nonque videbit!

Ergo quod Regem verbis ornare canoris

Aggrederis tantum, grates Ecclesia dicit,

20        Vir Reverende, tibi: Veniant mox secula nobis,  

Quo redeat Phaenix talis, qui coepta Jehovae

Perficiat, fortis tandem vel moenia Romae

Evertat, nobis ceu pagina sacra revelat.

DAVID Ertman SS. Theol. Studios.

 

6. Adr: Sveno Magni Hagelstenius – Aut: Ericus Matthiae (Oratio enarrans quod Dn. professoribus pie obedire teneantur studiosi; quae, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 12. Aprilis, anno 1637. /.../ habebatur a Svenone Magni Hagelstenio, /…/ Dorpati Livonorum, 1637: Lit.Acad.) SKB, UUB[1], H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praestantissimo et Literatissimo juveni;

DN. SVENONI M. HAGEL-

STENIO, ELEGANTISSIMAM DE OBE-

DIENTIA ERGA DN. PROFESSORES ORATIO-

nem publici Iuris facienti, et in patriam propediem abi-

turo, Amico et Contubernali suo plu-

rimum dilecto.

 

                        Exculta Musis viscera quae geris,

                        Haec grata Musarum Ducibus, probas,

                        A queis, HAGELSTENI erudite,

                                    Perpetuum referes honorem,

            5          Lingvae diserto Flumine disseris,

                        Ardore quo comprendere mutuo,

                        Discens Docentem pergat, unde,

                                    Digni abeant oleo labores,

                        Embecca te ergo rite suum vocat,[2]

            10        Te Sala Florens laude Pater, loco,

                        Nati colet gratans Paternis,

                                    Te Reducem laribus venire,

                        Ad quos quia ibis, perge avibus bonis,

                        Salvisque votis, si placeat redi:

            15        Commilitiones his sequemur,

                                    Ominibus precibusque euntem.

 

 

7. Adr: Sveno Magni Hagelstenius – Aut: Ericus Matthiae (Dissertatio theologica exhibens quaestiones arduas de libero arbitrio, poenitentia, sacramentis, cultu divino et vita aeterna, /…/ in Regia Academia Dorpatensi sub praesidio Andreae Virginii /…/ publicae censurae submissa a Svenone Magni Hagelstenio, /…/ d. < >  Maij anni 1637. – Dorpati Livonorum, <1637>: Lit. acad.)                  UUB, SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praestantissimo et Literatissimo juveni

SVENONI M. HAGELSTENIO,

Publice et erudite disputanti, et propediem in Patri-

am abituro, Amico et contubernali suo plu-

rimum dilecto.

 

Ardore doctrinae vigili flagras,

Et crebro calcas ardua pulpita,

Ab his HAGELSTENI erudite,

Egregium referens honorem.

 

5          Dum sacra docto pectore disseris,

Ostendis ingens ingenii decus,

Inventa dum tractas Sophorum

Plaudit Apollo faventque Musae.

 

Embecca te ergo rite suum vocat,[3]

10        Te Sala florens laude Pater, loco  

Nati colet gratans Paternis

Te Reducem Laribus venire.

.

Ad quos quia ibis, perge avibus bonis,

Salvusque, satis si placeat, redi:

15                    Commilitiones his sequemur  

Ominibus precibusque euntem.

Applaudebat

ERICUS MATTHIAE Rosla-

gia Svecus

 

8.   Adr: Fridericus Hein – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de medicina: quam, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 31. die Octobris anno 1637. /…/ publice enarrabat, Fridericus Heinius, /…/ - Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctissimo et Ornatissimo Dn. Peroranti.

FRIDERICUS HEIN:

Per Anag:

HINC FRVERE DIIS!

 

Invigilans studiis, FRIDERICE, et rebus honestis,

DIIS FRVERE HINC  commodis! Christo Auspice,

HINC FRVERE DIIS commodis.

Quod ap.

LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et J.V.D.

et Professor

 

9. Adr: Fridericus Hein – Aut: David Cunitius (cf. 8)                              SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Cultor fidelis Paeonii Chori

HEINI, diserto quod λγω evehis

Artem hanc sacratam, quam ipse Apollo

Primitus excoluit Verendus;

5          Rem tune praestas ingenuis Viris  

Gratam, Juventae Pieridum sacrae

Arti decoram, olim JEHOVAE

Fructifero tribuendam honore?

Sic perge. Momos nil facito malos,

10        Instar canum qui soepe petunt Bonos.  

Virtute tanta macte semper,

                        Opto pio studio vigorem!

τς φιλας νεκα deproperabat

DAVID CUNITIUS Freienwaldio

Pomeranus

 

10. Adr: Joachimus Kurick – Aut: Sven Hagelstenius (In obitum /.../ infantis Joachimi Kurick /.../ Gerhardi Kurick praefecti arcis Runenburgensis /.../ filioli unici /.../ cujus /.../ particula  /.../ in summi parentis manum, /.../ die <17.> Januarii anno 1637. /…/ emigravit: sed corporis exuviae terrae /…/ gremio 20. Feb. sunt concreditae: /…/ consecratum a Svenone Hagelstenio, Upl. Sveco. – Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.)                                                                                                      LAB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

Morte sublatum teneris in annis

Filium luges, bone mi Gerharde,

Spem domus, serae vegetam columnam

Inde senectae.

5          Vt tuos Matrisque oculos juvabat  

Hoc thori pignus roseum virentis:

Dum fuit coram speciosa chari

Patris imago:

Sic tibi tristes gemitus ciebat,

10        Aruit quando recidens adinstar 

Flosculi proles: meliore campus

Sorte beandus:

Hic brevi tantum spatio dierum,

Floruit pulcro Joachimus ore;

15        Pavit aspectu patrios ocellos  

Delitioso.

Hujus ad cunas saliëre Divae,

Spes, Fides, ardens Pietas, Amorque:

Jugiter Musae Charitesque alumno

20                                           Serta pararunt:  

Sed tamen magni Fabricator orbis

Sorte majorem hac tribuit salutem,

Prava ne mutent animum tenellum

Facta malorum.

25        Hanc neges sortem minime, GERHARDE,  

Filio. Qui ne foret orbis orbus

Fecit, apta te faciet quotannis

Prole beatum.

 

Defuncti ad parentes prosopopaeia.

 

30                               Dulces mei parentes,

Vos conjuges faventes,

Vigetis ut columbae:

Beatuli Parentes,

Felicius Valentes

35                               Si me dato puello  

                                               Frui diu liceret.

                                               Namque aemulas rosarum

                                               Genas dedi videndas

                                               Et aemulum Sacrarum

40                                Os rettuli Dearum,

                                               Loco satus decoro,

                                               Parente natus amplo

                                               Utrique spes parenti

                                               Domus decus futurae,

            45                                Pulchellulus puellus  

                                               Bellus beatulusque.

                                               Beatulus puellus

                                               Coelo receptus alto

                                               Choris et Angelorum

50                               Coetuque Sanctiorum

                                               Nunc perfruor beate:

                                               Vitae beatioris

                                               Nunc perfruor Corona

                                               Et gaudio perenni.

 

11. Adr: Petrus Langius – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de aquis: quam /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 30. die Octobr. Anno 1637. /…/ publice recitabat Petrus Langius /…/ - Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.) (cf. 66)

SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Pietate Doctrina et Humanitate

conspicuo Dn.

PERORANTI.

PETRUS LANGIUS,

Per Anagr.

PENITUS LARGUS.

 

Anne ab Aquis, ad Aquas, subter, super, in, sub Aquisque

Surgunt rei miracula?

PETRE, Decus Patriae; potuisti dicere, quanta

Surgunt Aquae miracula.

5          Tu PENITUS LARGUS! potuisti dicere, sanctae  

 PENITUS LARGUS scientiae!

J PENITUS LARGUS; dices majora subinde

Tantae rei miracula.

Qvod animitus vov.

LAVRENTIVS LVDENIVS,

PH. et J.V.D. et Professor.

 

12. Adr: Petrus Langius – Aut: David Ertman (cf. 11)    SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Miror Aquas! quaeris? quia tam substantia mollis,

Dura tamen molli saxa cavantur Aqua.

Vis qualis sit Aquae tota experientia testis;

Qui non expertus scripta diserta legat.

5          Tu legis! haud credis? spumantia Flumina quare;  

Et varios motus Flumini inesse vide.

Conturbernali suo svavissi-

mo scripsit

DAVID ERTMAN

Gryphenberg. Pom.

 

13. Adr: Petrus Langius – Aut: Bartholomaeus Hillius (cf. 11) SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Multa tenent merito praeclari pondera honoris

Corpora, queis parent sedulitate, hominum:

Plurima sed retinent praeclari pondera honoris,

Queis animus paret sedulitate, hominum.

5          Sedulitate tibi parent, Doctissime PETRE,  

Intellectus, Mens, Ingeniumque hominum.

Arte Perorandi, dum docte flectere pergis

Mentem, quo cupias, ducere quoque velis.

Macte Perorando pergas, dulcissime Amice;

10                    Sicut te Virtus, sicque sequetur Honor.  

Amice apposuit

Bartholomaeus Hillius

Colberga-Pomeranus

 

14. Adr: Petrus Langius – Aut: Adrianus Verginius (cf. 11)        SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Svnt arcana quidem non divulganda Potentum,

Non reticenda tamen facta stupenda DEI:

Nam miracla[4] DEI pervolvit, praedicat, auget,

Vir pietate gravis, pectore, voce, stylo.

5          LANGIVS ergo pius, miris mirandae JEHOVAE  

Qui miracla[5] modis amplificare studet:

Jllius ast studium, quod Docta Corona probavit,

Dente malo rodens Zoilus alter erit.

Facta stupenda DEI, tu LANGI, perge referre

10                    Voce styloque, DEI gratus Amicus eris.  

Amico fraterno f.

Adrianus Verginius

Julino Pomeranus.

 

15. Adr: Petrus Langius – Aut: Christophorus Michael (cf. 11) SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Principio Flammam, Tellurem ac Aethera Verbo

Et Mare velivolum condidit Ipse DEUS.

Ille Sophus vere est, haec qui Miranda JEHOVAE

Lumine Naturae ponderat atque docet.

5          Imprimis merito vim nos miramur Aquarum,  

Quas DEUS in certo limite constituit.

Aeqvoribus magnis hinc firma repagula fecit

Verbo, ne perdi parvula Terra queat.

Hinc Sapienter agis quoque Tu, Doctissime LANGI,

10                    Conspicue quod nos Flumina nosse doces.  

Perge ita, Tu Sophiae Cultor, tua coepta secundet

CHRISTUS, sic Patriae Gloria maxima eris.

Ita gratulatur

CHRISTOPHORUS MICHAEL

Frosanus Saxo.

 

16. Adr: Petrus Langius – Aut: Jacobus Friederichs (cf. 11)       SKB, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvid mirabilius, quod ab unda impellitur unda,

Et fluit ac refluit fluctibus unda suis?

Et tamen haud  ultra fines fluida unda vagatur,

Semper et in claustris clauditur unda datis.

5          Est mirabile opus, Dominumque DEVMque potentem  

Rerum testatur: Laudat opusque DEVM.

Laudet opus sine fine DEVM; Tu perge, Potentem

Dicere Aquarum; atque hinc laus tua semper erit.

Fratri suo dilectissimo

apposuit

JACOBUS FRIEDERICHS /

Riga-Livonus.

 

17. Adr: Laurentius Erici Liungius – Aut: Isacus N. Sicrenius (Oratio de creatione: quae, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est … 22. Maij, anno 1637. publice /…/ habebatur a Laurentio Erici Liungio, /…/. Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad)                                                                                              Växjö LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Literis et moribus excultissimo Juveni

Dn. LAVRENTIO ERICI LIVNGIO

Sudermanno, Populari et amico syncere dilecto,

de CREATIONE Peroranti.

 

Fabula Nasonis, quae sint primordia, narrat,

Verius ast Moses, quae sit origo, docet.

Perge (bonis avibus) rimando scripta sacrorum

Vatum; Erit hinc tibi Laus, gloria, magnus honor.

Moris et amoris ergo apposuit

M. JSACUS NI. SICRENIVS, Holm.

 

18. Adr: Laurentius Erici Liungius – Aut: Andreas Laurentii Aritander (cf. 17)

Växjö LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Dvm speculum nitido fulgens splendore, LIUNGI,

Inspicis, en Svadae nobile nectis opus.

Illud opus Coeli praeclarum ostendis et orbis,

Pergito susceptis addere plura tuis.

5                    Gratulor ingenio molli, quod fata dederunt,  

Ingenium crescat dexteritate rei.

Annue tu votis, Deus o mens provida rerum;

Nominis et patriae fulgeat hocce decus.

Conterraneo suo svavissimo lubens adposuit

ANDREAS LAVRENTII Nycopensis.

 

19. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Laurentius Ludenius (Gratulationsschrift zur Hochzeit v. Salomon Matthiae u. Elsa Neuhausen d. 12.6.1637 v. Prof-n u. Stud-n d. AG. – Dorpati, 1637)                         Tallinn SA, [Tartu UB]

 EPITHALAMIUM

 

Clara genus clarumque trahens a Sangvine Nomen,

Qua propria sanctissimus Viragine

Te LENE JHESulVS BEANS.

Candida purpureum mittit super ora ruborem,

5                      Qua propria sanctissimus Viragine  

Te LENE JHESVS est BEANS.

Virginea insignis virtute, habituque verenda,

Qua tradita sanctissimus Viragine

Te LENE JHESVS est BEANS.

10        Natura mitis, mitis crescentibus annis,  

Qua tradita sanctissimus Viragine

Te LENE JHESVS est BEANS.

Coelestis Fidei splendor, Pietate coruscans,

Qua credita sanctissimus Viragine

15                                Te LENE JHESVS est BEANS.  

Candida perpetuum testantur Nomina Amorem,

MOTAM HALitANS MOTIS Viraginem tonis,

Et LENE JHESVS est BEANS!

Vivite felices, conjunctim vivere digni,

20                    Perferte mutuo sacrum voto jugum;  

Dulci Juventae Vivite.

Vivite concordi junctissima pectora lecto,

Et Gentis illustrate Nomen inclytum,

Sic LENE JHESVS est BEANS!

Quod animitus prec.

LAURENTIUS LUDENIUS Holsat.

Ph. et J.V.D. in Regia Academia Dor-

patensi Professor Juris, Oratoriae

et Poës. Atque pro t. Acad. R.

 

20. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen –  Aut: Andreas Virginius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Acclament alii taedas, cum compare casta,

Quas nunc accendis, carmine syrmatico:

Est mihi mens saltem gratari, clare Magister,

Collega, Eusebiae deliciumque Deae.

5          Gratulor ergo tibi, Sponsam quid moribus aptam  

Nactus, quae requies grata futura tibi:

Cum qua per multos vivas feliciter annos

In pietate, bona pace fideque tori.

Sic Deus et thalamum larga bonitate beabit;

10                    Sic sobolem vobis, sic alimenta dabit.  

A.V.  D. et P.P.

 

21. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Georgius Mancelius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Clarissimo Dn.

M. SALOMONI MATTHIAE,

Orientalium lingvarum in Academia Regia Dorpatensi P. P.

Collegae et amico suo honorando,

SPONSO.

 

Tv qvid sit DAGES LENE, et quae littera cauda,

in fronte et medio sit potis ipse doces.

Et qvid sit DAGES FORTE, et qvae littera recte

in medio tantum sit potis, ipse doces.

5          In medio semper tu forte impingito Dages,  

omne feres punctum, qvicqvid et ipse cupis.

VITA, SALUS, SOBOLES tibi sit; praeclare Magister,

a DOMINO tibi sit VITA, SALUS, SOBOLES.

hon. et festinanter adposuit

GEORGIUS MANCELIUS SS. Th. Licent.

Profess. Pastor, Praepositus, et Pro-

to-Synedrii Adsessor.

 

22. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Nicolaus Specht (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Cvr coecum Veneris  puerum finxere Poëtae,

Curve manu ardentes tela facesque gerit?

Haec ego dum mecum meditor; respondet Apollo,

Non hominum arbitrio conciliatur amor.

5          Figmento hoc olim voluerunt promere vates,  

Aethereis quod sit sedibus ortus amor.

Sed nos scrutamur qui sacri oracula Verbi,

Et summum in coelis credimus esse DEVM:

Credimus esse DEVM, totum qui providus orbem

10                    Et regit, et peragit quae modo cunque cupit.  

Ille dat Vxorem huic pietate et moribus auctam

Humanis, proprium quae scit amare virum.

Idcirco posthac quid non, SPONSE optime, speres,

Cum detur talis jam quoque Nupta tibi?

15        Non haec, crede mihi, Dio sine Numine fiunt.  

A DOMINO venit, quae venit ELSA tibi.

ELSA puellaris veluti quae stella Phalangis,

Illustrat radiis tecta paterna suis.

De tali gaude vitae sociaque laborum,

20                    Ingenio qua non aptior ulla tuo.  

Aemula jam primis castae pietatis ab annis

Quae fuit ac uni dedita mente DEO.

Virgineae custos laudis, cultrixque pudoris,

Fastum devitans luxuriemque levem.

25        O vere optatum, munus coelesteque, CONIVNX,  

Rite tibi associat quam modo sacra Trias.

Hanc cupidis unam manibus complectere Sponsam,

Coelitus ac missi muneris instar habe.

Foederis o Author confirmatorque jugalis,

30                    Quo sine non perstat conjugialis amor,  

Herculeo vestrum nodo constringat amorem,

Constantique liget pectora juncta fide.

Non lac, non piscis, non farris copia desit,

Si quid et his vobis carius esse potest:

35        Pulchra domum decoret proles; mensamque coronet,  

Matris subsidium dulce, decusque Patris!

Non dubites: Stant firma Dei promissa, petitum

Consequiturque Fides, si modo vera Fides.

scriptum

Testandae singularis benevolentiae causa a

M. NICOLAO Specht /

Illust. ac Generosiss. Comitum Juniorum

zur Thurn etc. pro t. morum et studiorum

Praefecto.

 

23. Adr. Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Nicolaus Nycopensis (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Casti author thalami omnipotens Deus unus et idem

Praecipit atque jubet foedus inire sacrum.

Nam primos primus conjunxit amore parentes

Una essent illi ut corpora bina anima,

5          Ergo quis dulcem, quis svavem culpet Amorem?  

Delicium est hominum, consociatque pares.

Clare Vir et nostrae pulcerrima gloria Musae,

Gloria linguarum, gloria et Eusebiae:

Jungitur en hodie Sancto tibi foedere Sponsa

10                                        ELSABE, Virginei gloria prima gregis.

ELSABE, quam pietas et virtus plurima tollit,  

Numinis aetherei cognitioque beat.

                        ELSABE, quae casto et sociali flagrat amore,

Teque suum socium poscit habere virum.

            15        Vivite felices multos in Nestoris annos,

                        Et foveat castus corcula bina Favor.  

                        Alme Deus, benedic Neonymphis; gaudia crescant.

Legitimi et surgant pignora grata tori.

Alter in alterius sine fine feratur amores,

Officiis certent in pietate pares.

Honoris et observantiae ergo l. mque adposuit

M. Nicolaus Nycop.

 

24. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Petrus Andrea (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

 

EPITHALAMIUM

Balthica REVALIAE spectant ubi littora muros,

Ambit et ESTHONIAM moderatis flexibus aequor;

Campus erat viridis, quem cinxere undique Sylvae;

Aurea ibi medio diffusis frondibus arbor

5          Stabat; erant aurum rami, folia aurea ramis.  

Aureus et cortex, et sola argentea radix.

Hancque novem circum Cantrices artibus aptae

Plaudebant, Citharae tangentes plectra, Lyraeque,

Omnes velatae perfusis vestibus auro,

10        Ruta virens crines cingebat, et innuba laurus.  

Ibant et manibus Divae per mutua junctis;

Hymen, o Hymenae, Hymen, Hymenae canebant.

Mox ubi se viridi juxta Chorus omnis in herba

Composuit; siluitque nemus, siluere volucres.

15        Una harum reliquas ultro comitata Sorores   

Obvia Calliope sese mihi laeta ferebat;

Ad me progrediens placidis ita vocibus usa est:

Pone leves calamos, sat avenae, sibila montes

Et colles novere sacri, sat rustica lusit

20        Fistula pastorum curas; Nunc foedera dices  

Connubii, cujus sacra jura intendimus omnes.

Haec meditans; quaesivi, quid vestigia vellent,

Campus quid viridis, quid et arbor consita ramis,

Quam circum steterat cantus grex docta sonori.

25        Dixit Calliope: Nyhausenshortulus ille est;

Arbor ibi ramis sublimis; uterque parens est

Vitis; Sponsa est ELSABET, quae est vitis adinstar,

Cui SALOMON Sponsus (velut Vlmus adinsita viti)

Haeret; queis crescat proles quasi Palmes oliva.

30        Et sic per votum his canit omen fistula nostra. 

Arboris et nostri cantus hae symbola sunto;

Nunc quod nos signis tu rebus lude sacratis,

Dixit; connubii authori pia vota dicando.

Haec fata; en, solum me in vallibus ipsa reliquit.

 

APOSTROPHE.

 

35        Nunc, venerande Deus, qui pura es mente colendus,  

Longaeva Sponsum SALOMONEM protege dextra,

Quem Dorptam misit probitas, industria solers

Ebraeae et Grajae lingvae praefecit amice.

Dein Sponsam ELSABET, maneat fac longius aevum,

40        Quae trahit a proavis genus altae stirpis honestum.  

Vivat uterque diu incolumis: quod dextera Fata

Prosperitent; fausto et conservent sydere taedas.

Absit nunc questus querulus, quoque moesta querela,

Adsit laeta dies, Thalamus nec pignoris expers.

45        Hoc sacra Calliope jussit componere votum,  

Et Thalamo casto pia pectore fundere verba.

Haec fero, Sponse, aequi transmissos consule versus.

 

ANAC. Ryth.

 

                      SPONSVS

                     SPONSA

          ELSABE Sponsa chara,

          Pudica, fida, clara,

50      Venito Lux venusta,  

          Venito fax modesta,

          Celer veni decora,

          Celer veni sonora,

          Dato manum fidelem,

55      Dato manum jugalem.  

          Non separet gravis sors,

          Non atra nos, nisi, mors.

          SALMON meum caput, cor,

          Dux, spes, mihi via, ardor,

60      En jungo cor fidele,  

          En trado cor jugale,

          Malum doloris absit,

          Bonum ast amoris adsit.

          Pater poli tegat te,

65      Pater soli regat me,  

          Ad astra celsa quando

          Dat ire fulgida ambo.

 

ETEOSTICHON

Annum, Mensem, Diem, et Nomina conjugi-

um contrahentium, continens.

 

IVnIVs Is ter VbI qVatVor sVper IngerIt orbes,

ELSABE et SALOMON foeDera rIte trahant.[6]

Honoris ergo p.

M. PETRVS ANDREAE,

Arbogiensis.

 

25. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Petrus Turdinus (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Ad Dn. Sponsum.

 

Clare vir o SALOMON, tu gloria summa Camenae,

Quique Professoris munia dia geris;

En, velut in culto genialis amaracus horto

Surgit, et ambrosio tangit odore rosas;

5          Sic tenerae vernat jucundo flore juventae  

Sponsa tibi, vincens lilia grata, rosas.

Lucidus  huic collo gemmae Garamantidos ignis

Irradiat, vestis tingit utrinque pedes

Aurea, flaventes tegit aurea vitta capillos,

10                    Aurea dependet pectore bulla suo:  

Sed pudor, et probitas, candor, sunt haec, et honestas;

Sic Casti a Superis munus amoris habes.

Munus habes, Regum gemmas, quod vincit et aurum,

Et quicquid rubri volvit arena maris.

15        Intret Hymen posthac thalamos, praeclare Professor,  

Cum sponsa casta fer monumenta domus.

 

Ad Sponsam

 

Seid fröhlich Blümlein ELSABE/

Ihr seid theilhafftig GOtts Gabe/

Zuvor seid jhr offt im Garthen

20                    Gewesen/ vnd wolten warten  

Phoebummit sein’ Güldne Strahlen

Der sich verbirgt abermahlen.

Darin kein Vöglein lest sich hörn

Es war denn Trawrigkeit zu spührn.

25        Heut aber auffgeht ein Sonne  

Ewer Frewd ist sie vnd Wonne.

Nemblich der Ewr Trost vber all

Soll sein/ in diesem Jammerthal

Magister SALMON MATTHIAE

30                    Professor Academiae,  

Der nur mit seinen Frewden glantz

Euch Blümelein erfrischet gantz/

Solches kein Vöglein mit Singen

In Garthen euch könte bringen.

35        Keins andern Blumen fasst danebn/  

Mechtig war euch solch Krafft zu gebn.

Darumb an statt der Trawrigkeit

Nur nicht zu spührn als Fröligkeit.

Geb’ denn den andren Blümelein/

40                    Gut Nacht/ ich meine Jungfrawn sein:  

Auss dem Garten  zum Ehestand/

Kommet mit Frewdn zu Ewren Mann

GOTT geb’ zu solchem standt sein Segn/

Dass jhr in Lieb und trew mögt lebn.

45        Vnd dass dieses  hohes Stämlein/  

Tragen möchte viel solch Blümlein:

Darnach Mathusalemisch Zeit/

Vnd zum letzten die Sehligkeit.

M. PETRUS TURDINVS

Scholae Regiae Conrector

 

26. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Andreas Thomae (cf. 19)

 Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

<…>[7] quam tu felix, et ab omni parte beatus,

Es lingvae Doctor candide, clare, sacrae!

<…>ium[8] tibi pronubus ipse JEHOVA

<…>;[9] aeterni pignus amoris erit,

5          <…>ris[10] erit, nec munere formae  

<…>[11]: O pietatis honos!

<………..>[12]  splendet tincta rubore,

<…>[13] sedula prolis erit.

Nec minus illa tamen felix, te digna Marito,

10                    Quem Musae et Charites, et probat Eusebia.  

Et datur illa tibi fatis, quia conjuge dignus

Tu tali; conjux te quia digna fuit.

Ergo tibi quia eam, quia ei te fata dederunt,

Scandite communis fulcra pudica thori.

15        Vivite concordes, felices vivite, laeti  

Vivite. Sit, facies, tu Pater alme, ratum.

Honoris et observantiae ergo apposuit

M. ANDREAS THOMAE

Caustadius.

 

27. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Isacus N. Secrenius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

CL. M. Salom. P. P.

 

Olim venustas Grajae Helenae, decus

Magnum, fides et Penelope thori,

Constans amor Thisbe; Hisce praestat

Sed venerans Dominum, Deumque.

5          Hic Pluto, vel formae nitor, omnia  

Mundana, dum fallunt, remanet fides,

Mores probati, ceu corolla,

Tempora virginis alma, cingit.

Talis Venus nostra optima virginum

10        Elsabe, cunctis grata, pia, et proba,  

Haecne est Camoenis apta claris

Macte tuis Salomon M<atthiae>.

 

VOTUM.

 

Tu Deus nostrae columen Salutis,

Hunc thorum, prolis cumula brabeo

15        Copia et rerum. Fluat et perennet  

Nobile Nectar.

Sospites semper, Pyleos in annos

Conjuges vitam lepidi, probique

Et Deo grati, peragant secundam

20                                            Hi Neonymphi.  

Moris, honoris, et observantiae ergo

apposuit

M. JSACVS N. SECRENIVS, Holm.

 

28. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Jacobus Balccius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Clare vir, et Sophiae Doctor, veneranda voluptas

Musarum, castae jam Venerisque decus.

Quid sit amabilius? Laeto sedet ipsa parato

Flammeolo, pia te Sponsula digna Viro.

5          Producunt Charites Sponsam ad te, divite claram  

Virtute, atque animi dotibus egregiam.

Confluit ad taedas pulcerrima turba paratas,

Firma sacro et Pastor foedere jura facit.

Sitis felices, felicia vivite secla,[14]

10                    A summo auspicium Pacis habete Deo.  

<…> amor laetam faciat sobolescere prolem:

<S>it datus officiis officiosus Amor.

Quod v. animitus

JACOBUS BALCCIUS Gryphiswal.

Pomer. SS. Th. Stud.

 

29. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Ericus Matthiae (cf. 19)    

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM


Moribus nitens virago,

Prosperum munus Dei,

Iungitur pie beato

Arduis factis Viro.

5          Nil refert solum manere,  

Nil domi, nihil foris:

Gestiens ludit Tobias

Cum Sara venustula

Cessit aetas occupata

10                Ludicris puertia;  

Cessit aetas, dulce nomen

Cui dedit crescens vigor:

Venit aetas apta curis,

Aptior laboribus,

15        Mox comes quaerenda promptis  

Adfutura nutibus.

Ergo te quater beatum,

Clare SPONSE, praedico:

Vita cui transacta cunctis

20                Eruditis perplacet:

Fronde cui virtus perenni

Ornat eminens caput:  

Quem jubet nunc assidere

Inclytis fama viris:

25        Nuptialis fax Maritum

Quem Maritis admovet.

Hincque te quater beatam  

SPONSA honora, praedico,

Quod recreverit venustus

30                Vultus et gratus decor,

Cultus et metus Tonantis,

Et modo flagrans suo  

Ardor, et Spes, et Sororum

Quicquid est coelestium.

35        Multa te virtus Maritam

Sistet, et Matrem Venus.

Ergo vos quater beatos  

Conjuges depraedico:

Nam datur, praeclare SPONSE,

40             Digna Virgo te Viro,

Ac ubi vis sit jocosa

Praesto erit viae comes:  

Obtines et, SPONSA, dignum

Hunc virum te Virgine.

45     Admovenda costa costis

Corculumque corculo:

Orbis ut non fiat orbus  

Cautum erat divinitus.

Pulcer hinc SPONSIS quotannis

50             Ludat in domo puer:

Mensa stet florens olivis,

                        Vitibus nitens torus.  


ERICUS MATTHIAE Roslagi<a>

 

30. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Ambrosius e Palma (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Sponsus ad Sponsam.

 

Vota movent Superos (expertis crede <…>[15])

Vota Deos, inquam, sint modo <…>[16].

Namque ego cum solus nullo comitante vagarer.

Moestus eram, quatiens corda dolore gravi.

5          Sancta tamen Pietas animum sperare jubebat,  

Supplicibus mitem tordibus esse Deum.

Ecce dolens imo suspiria corde trahebam,

Effundens humili talia verba sono:

O Deus omnipotens, tu princeps author AMORIS,

10                    Qui torques castas in pia corda faces;  

Junge mihi sociam, quae munera tractet honore,

Ne qua meae jaceat publica cura domus.

Optimus en Pater has (urgebat grande necessum)

Audiit intenta supplicis aure preces;

15        Te, ELSABE casta, mihi in sociam conjunxit Amore,  

Vt sis pars animae delitiosa meae.

Casta veni, pudibunda veni, dilecta Marita,

Me et Te perge probis exhilarare jocis.

Fida veni, Studiosa veni, dilecta Marita,

20                                        Pignora sic nostri fer generosa thori.  

Donec coelestis redeant habitacula vitae,

In queis nos maneant gaudia vera poli.

AMBROSIVS e PALMA

LL. Stud.

 

31. Adr. Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Georgius Goetschius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Pauca tibi mea Musa canit, Clarissime Sponse,

Accipe, pauca tibi quae mea Musa canit.

Enumerent alii laudes, Sponsaeve tuasve,

Talia me sancte promere vota juvat:

5          <…>ptus[17], et felix celebres Hymenëia [TÜ1] fauste

Gaudia, munifici fretus amore DEi.

<…>stitia[18], atque adsit moderata voluptas:

<con>sortem[19] thalami connubialis ames.

Non Eris inficiat socialis foedera lecti:

10                    Innocuo praesit pax veneranda toro.  

Christi Praecipue cum Sponsis gloria curae est

Tunc soboles crescit plurima, crescit honos.

Ex AMORE

MORE

ORE

RE posuit

GEORGIVS GOETSCHIVS

Sedino-Pomeran.

 

32. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Christop<…> (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Mira DEI bonitas ex hoc apparet in illos,

Ipse suo quondam quos Sangvine sponte Sacravit,

Per vanos casus illos dum ducit; et illis

Vitam concedit certa mox sede quietam.

5          Hocce tuum probat Exemplum, praeclare MAGISTER,  

Fontes qui pandis dulces, lymphasque salubres,

Lingvam dum nobis Divinam dicis abunde.

En Deus omniscius TE eduxit Teutonis oris:

Cur? Voluit Fatum TE Arctoa vivere terra.

10        Noluit at Summus, solum TE degere vitam,  

Vel vacuo enatum lecto consumere tempus.

Ceu quondam Tobiae sociatur Sara pudica;

Sic quoque nunc Sociam DEUS hic TIBI jungit amatam.

Gratulor ergoTIBI SPONSO, SPONSAEque pudicae,

15                Atque precor coeptis consentiat ipse JEHOVAH,  

Vivite concordes, Parili vivatis amore,

Vagiat elapso mox anno et filius opto!

Debitae obser<vantiae …>

<……>

<……>

CHRISTO<……>[20]

 

33. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Bothvidus Ionae Hellenius (cf. 19)                                                                                                Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

                        En abeunt nubes, pluviae, tristesque procellae,

                                    Et molles venti praelia soeva fugant.

                        En abeunt nunc rure nives; celans et opacae

                                    Angustos noctis non facit umbra dies.

            5          Ast redeunt frondes sylvis; et gramina campis

                                    Rident: In pratis luxuriatque pecus.

                        Ast redeunt volucres, ignotaque prodit hirundo,

                                    Quae luteum celsa sub trabe figit opus:

                        Scilicet haecce dies comportat foedera lecti,

            10                    Quae vocitant socii vincla jugata thori.

                        Namque Professor adest SALOMON, qui ducit in agros

                                    Aonios docilem, per sacra jura, gregem.

                        Cum ELSABE optatos thalami celebrabit honores

                                    Confirmans fidei mutua pacta datae.

            15        Hinc Pandura, Chelis, Tuba, Tympana, Buccina, Sistrum,

                                    Tibia, dein Lituus, Cymbala, Eburque Lyrae,

                        Vos resonate; Et vos Citharoedi, pulcher Jöpe

                                    Amphion, Thamyra  et Demodoce Aeolides,

                        Compositis digitis, impulsas tangite chordas,

            20                    Ut varium flectant organa clara sonum;

                        Plaudentes, Deus ut conservet Numine taedas,

                                    Ne irrumpant casto jurgia soeva thoro.

                        Haec celeri calamo fundo ac socialia pacta,

                                    Sumite laetitiae pocula plena manu.       

Debitae observantiae ergo fudit

BOTHVIDUS IONAE HELLENIUS,

Sudermannia Svecus.

 

34. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Hermannus Reder (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

                        Vir Pietate gravis, Lingvis Clarissime et Arte,

                                    Praesidium vitae dulce decusque meae;

                        Sit faustum et felix; tibi ducitur, Auspice Christo,

                                    Vxor, abhinc vitae certa columna tuae.

            5          ELSBE, venusta venit praeclaris dotibus aucta,

                                    Delicium generis, patrii et orbis honor.

                        Cognitio hanc ornat coelestis Numinis; ornat

                                    Cognitio Recti, cognitioque Boni.

                        Officium Sanctae persvave Viraginis implet,

            10                    Quae sunt cuncta domi perficienda facit.

                        Sanctum ut nomen habet, proprias vult construere aedes,

                                    Optata faciles qvae novitate micent.

                        Sit nova structa domus, Christo Duce et Auspice Christo;

                                    Sit novus exstructus per pia fata thorus.

15        Sintque novi enati per fata beata Parentes;

Sintque exstructa novi pignora grata thori.

                        Hoc precor, hoc opto; sint hinc nova commoda tota:

                                    Vosque novi Nupti pace valete pia.

Sic honoris et observantiae ergo p.

HERMANNUS REDER, Dorp. Liv.

 

35. Adr. Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Johannes Guntherus Gerlach (cf. 19)                                                                                            Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

                        Quae venit ingenuis animis et dotibus aucta

                                    ELSABE, coelesti tradita sorte venit.

                        Clare vir, o longos tecum feliciter annos

                                    Exigat, et placido crescat amore domus.

Quod unice gratulatur

JOHANNES GVNTHERUS Gerlach

Riga Liv.

 

36. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Johannes Bruggemannus (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

                        Hoc est quod dixi: Haut solam vis ducere vitam,

                        CLARE, viros inter, SALOMON, tu gloria summa;

                        Hoc est, quod dixi: haud pressus vis mole laborum

                        Solus tam misera et gravitatis vivere cura.

            5          Ast aliter Domino visum, qui foederis author

                        Connubii est: jecur is flammatum reddit AMORE.

                        Ast aliter Domino visum, qui ducit in aedes

                        Consociam castam, ELSABETH quae nomen adepta est.

                        Haec tibi pulchra datur, tibi candida ducitur Vxor,

            10        Haec casto, haec viridi, tibi splendet tincta rubore,

                        Haec pietatis amans, lepidae huic est gratia lingvae;

                        Redditur haecce tibi fatis, quia Conjuge dignus

                        Tu tali; fuit et Conjux Te digna Marito.

                        Nunc precor ut Dominus Divino Numine taedas

            15        Collustret, fausto conservans sidere coeptas:

                        Haec tibi, Sponse, fero cum Sponsa: suscipe vota.

Honoris ergo haec paucula adjecit

JOHANNES BRVGGEMANNVS

Curl. Cand.

 

37. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Johannes Claudii Risingh (cf. 19)                                                                                      Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

M. SALOMON MATTHIAE, Orientalium Lingvarum

Professor ordinarius, et Graecae extraordinarius:

Per Anagramma, redundante T et R  in E mutato.

aemula virtus, nitor! aeternae: in illam haud minimos

ardores oggeris; REX forsan omnino pura.[21]

 

                        Macte vir, eximium nostri decus euge Lycei,

                                    Summis ingenii dotibus aucte rati.

                        Aoniis fueras culte nutritus in antris,

                                    Lustralis factus potor et altor aquae,

5          Oggeris ingenuas, fervente colentibus, Artes

                                    Mente sacris, Lingvae proficuos latices

                        Omnino haud minimos, ardores forsan habebas

                                    Nectare perfundens pectora fulta pio.

                        Mox age dulcisonos igitur Cytharoede lepores

10                    Ac placidum pariter funde, Hymenaee, melos.

                        Tuque diem Rex CHRISTE Deus, formator et altor

                                    Tempora nubendi, quae velis esse sacra;

                        Hic tandem tenuis, facto pro munere Musa

                                    Iam vovet et thalami sit tibi laeta dies!

15        Aeternae laudis virtus nitor aemula in illam,

                                    Pura tibi mens sit, cum pare semper ave.         

Praeceptori suo ac fautori optatiss. debiti

servitii ergo accinit

JOHANN CLAVDII Risingh Ost-Gothus.

 

38. Adr: Salomon Matthiae et Elsa Neuhausen – Aut: Ericus Petri Lerbecchius (cf. 19)

Tallinn SA, [Tartu UB]

EPITHALAMIUM

Lucidus cancer calidis ab undis

Nunc redit, cessat Capricornus atrox,

Transfugat noctes, removens et umbras

                                                Lumine Titan.

5          Ecce praeclarus SALOMON Magister

                        Teutonum splendor, numero in virorum

                        Commeat: magno et juvenum cohorte ad

                                                            Limina templi.

                        Sponsa mox gemmis sequitur coruscans,

10        Emicans auro, sociata Nymphis;

                        Vt Venus lucida inter astra

                                                            ELSABE fulget.

                        Isaci gentis Dominus Deusque

                        Annuat coeptis, hilares quot herbas

15        Majus adfert, tot tribuat benignus

                                                            Munera Christus.

                        Augeat prolem numero carentem,

                        Proroget longa serie nepotes:

                        Laeta ceu campis riguis per imbrem

20                                            Gramina surgunt.

                        Semper ut Cedrus redolens virescit,

                        Sic amor cuncto vigeat sub aevo:

                        Summa vos tandem capiant beatos

                                                            Gaudia Olympi.

            Gratitudinis testandae gratia scripsit

ERICUS PETRI LERBECCHIUS.

 

39. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio  theologica de ministerio ecclesiastico; quam, /…/ in Regia Livonum /…/ Academia, sub praesidio /…/ Andreae Virginii, /…/ publicae ventilationi submisit /…/ Nicolaus Olai Calmariensis. /…/ d. <22.> Julii, anni 1637. – Dorpati Livonorum, <1637>: Lit. acad.)                                                                          SKB, H, EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Claritate, Doctrina et Humanitate conspicuo

Dn. RESPONDENTI.

M. NICOLAVS OLAI

CALMARIENSIS;

 

Per Anagram:

INCOLA RIMANS SIM COELI AVLAS.

 

Incola sim rimans Coeli aulas, Praeside Christo,

Clare, triumpali voce, Magister, ais.

Incola sis coeli; studiis rimaris Olympi

Aulas: Coelesti pace beatus eas.

Quod gr. ap.

LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et

J.U.D. Prof. et  pro t. Acad. R.

 

40. Adr: Nicolaus Olai – Aut: Petrus Andreae (cf. 39) SKB, H, EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Suscipe, CALMARI, munus sublime, quod horret

In gyrum angustae cognitionis agi:

Suscipe DIVINI defendere dia MINISTRI

Munia; res veluti postulat ipsa sacra.

5          Protege quaesitas, quando te interrogat alter,  

Scribere quas docuit littera sancta Theses.

Et quanquam haud facilis moles, sed magna laborum est,

Tu tueare tamen munus ab arte sacrum.

Sectarum causas celso de ponte Cathedrae,

10                    Ac rerum certis erue ponderibus.  

Dogmate sic Sancto, Sancti tuba nuncia verbi

Evades quondam coelica verba sonans.

Sic super eveniet tibi quod sacra pagina spondet:

EVGE BONE O SERVE, HINC INGREDERE ASTRA POLI!

Honoris et amoris ergo

gratul. fudit

M. PETRUS ANDREAE

Arbogia Wesmannus.

 

41. Adr. Nicolaus Olai – Aut: Johannes Claudii Risingh (cf. 39)

SKB, H, EAB, [Tartu UB]

GRATULATIO

M. NICOLAUS OLAI Calmariensis:

Per Anagr.

Clarus alis, jam animo incoles.

 

Vir, aucte mentis optimis Vir dotibus

Clariisque culte moribus;

Sic Clarus es scientiae alis arduis,

Doctrinae et altus indole,

5                    Animo perenni qui virescens incoles   

Coelumque; jam mysterium

Sic incolas. Sis usque sacris Artibus

Clarus, celebrisque perpetim.

Animi sui declarandi ergo apposuit

Johannes Claudii

Risingh / OstroG.

 

42. Adr: Danielis Rheder – Aut: Laurentius Ludenius (Piis manibus /…/ Danielis Rhedery, in /…/ Dorpatensium repub. quondam civis et tribuni plebis /…/ qui /…/ 13. Novemb. /…/ obdormivisset; ejusdem exuviae sepulchro, quod est in aede, D. Johanni quondam sacra, 25. Mensis ejusdem die, sunt illatae. – Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.)                                                                                                     UUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

DANIEL REDER

Per Anag.

I; LENE REDDAR!

 

Quid poteris verbis dici felicius unquam,

I LENE, Vita; Vive Christo et Proximo,

Sic LENE REDDAR Patriae?

O  LENEm sancta Vitam jam Morte peregit

5                      DANIEL REDERUS! usque Christo et Proximo  

Vivens, et usque inserviens.

Ah Domus, Hospitibus Superis dignissima Sedes,

Quam Civis incolit, supernae perpetim

Civis beatus Curiae!

10        Sanctae splendor ubi Fidei Pietate coruscat,  

Ubi supremi amore flagrat Numinis

Mens mente Christo dedita:

Vivit ubi superam mortali corpore vitam;

Ubi beati Coelites vivunt, ubi

15                                Intaminata Veritas.  

Ardua conservant ubi candida foedera vota;

Sanctae integer vitae tenor; Dignissima

O Christiana limina!

Ah Domus, Hospitibus dignissima Civibus aula,

20                    Quam Civis incolit, beatus unice  

Amici amator Proximi!

Non illo melior quisquam nec amantior aequi;

Vitae integer; factis tenax, dictis tenax

Justi; tenaxque foederis:

25        In commune Bonus, grati Servator Honesti, 

Felicioris unicus Concordiae

Cultor; fugiens Discordiae:

Prodiga Pauperibus promptissima dextera, cunctis

Subserviens, suum cuique dividens,

30                                Laedensque vita neminem.  

Quid poterit Verbis dici felicius unquam,

Haec LENIS acta vita; Christo et Proximo

Concredita; acta LENIter.

Sanctam Animam Christi manibus commendat, et infit;

35                    I LENE; Christo et Proximo vixi; meae   

Jam LENE REDDAR Patriae.

Nunc Anima aeterna Paradisi in luce beata

Radiat, piosque inter triumphat Coelites,

Ultra laborum nescia.

40        Quid poterit verbis dici felicius unquam?  

Christo usque Vixi et Proximo; Coelesti ego

Jam LENE REDDOR <Pa>triae.

I mea Progenies; I Conjunx dextim<a>, SALVE,

Christo usque Vixi et Proximo; Coelesti ego

45                                Jam LENE REDDOR Patriae.  

DAVID Ertman  SS. Theol. Studios.

 

43. Adr: Danielis Rheder – Aut: Christophorus Michael (cf. 42)UUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

Unde TIBI promam Solatia, Frater amande?

Nescio, Materiam jam mea Musa negat.

Occidit, heu! propera Genitor TIBI morte peremptus:

Tota mea hoc casu mens stupet aegra tuo.

5          O hominum infelix genus! o vos Fata, cruenta!  

Quam subito turbat gaudia nostra dolor.

Vita quid est quaeso? nisi bulla caduca per undas,

Momento rursus quae perit orta brevi.

Ante dies paucos vivens cito lumina clausit

10                    REDERVS, magna VIR pietate gravis.  

Ast, HERMANNE, cui jam sunt praecordia circum

            Tristia, tu remove talia corde tuo.

Nosti etenim Pater ipse tuus quod sede receptus

            Sic Divum; inde tenet splendida tecta Poli.

15        Adde, quod hic egit melioris tempora vitae  

            Spes morientis erat Filius ipse DEI.

                        Ergo Tu moestum cordis moderare dolorem,

            HERMANNE, arbitrio subjice TEque DEI.

                        Hic tibi nunc Pater est; studia nunc coepta juvabit,

20                    Hic TE fidentem deseruisse nequit.  

                        Sic tandem in coelis Patrem sine fine videbis,

            Regnat ubi semper Pax et amica Quies.

                        Illa dies veniet mox, qua tuba clara sonabit

            CHRISTI; hinc nos petimus TU, pie CHRISTE, veni.

Condolentiae ergo deproperabat

CHRISTOPHORUS MICHAEL

Frosanus Halb.

 

44. Adr: Danielis Rheder – Aut: Johannes Vallander (cf. 42)                  UUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

Vita qvid est hominis? vah! nil nisi mortis imago,

Ad senium properans praeparat illa Rogum.

Vita qvid est hominis? nihil est nisi sollicitudo:

Curarum saltem suggerit illa faces.

5          Vita qvid est hominum? nihil est nisi fabula vitae:  

Ad tumulum properans praeparat illa viam.

Nil hominum vita est, nihil est nisi bulla tumescens,

Quae perit et nihil est. Et velut umbra manet.

Vmbra manet, quae cum generata resolvitur. Ecce

10                    Pulvis et umbra fuit. Pulvis et umbra manet.  

Haec mala, justa DEI nobis vindicta paravit,

Nam poenae servos nos genuere patres.

Hinc mala damna trahunt primordia, qvae mala damnant

Plasmata cuncta DEI, ni DEVS ipse juvet.

15        Ni juvet: ah miserum! num perpete morte fruemur?  

Ast nunc mors, pia sors, qva imus ad astra poli.

Nos imus, sacra qui colimus, CHRISTVMque fatemur,

Si qvoque mors, tua sors, claustra poli reserat.

Quo sic grata DEO sis victima, sorte relectus,

20                    Seu potius CHRISTI morte redemptus ades.  

Hinc mens astra petat, siqvidem sua castra reliqvit;

Terrarum moles membra sepulta tegat.

Ad contestandum dolorem, animo moestissi-

mo deproperabat

JOHANNES VALLANDER.

 

45. Adr: Danielis Rheder – Aut: Johannes Guntherus Gerlach (cf. 42)

UUB, [Tartu UB]

EPICEDIUM

FILIVS Dn. DEFVNCTVM alloquitur.

 

Ah mea, quam misero se torquent lumina flexu!

Quam gravis ah luctus pectora moesta premit!

Quocunque aspicio, nil est nisi mortis imago,

Semper adest oculis Nox tenebrosa meis.

5          Ah, Moderator eras vitae, Pater optime, fidus!  

Ah, Natum linquens sic vada tuta petis!

Nunc eheu non fluctu uno, flatuque nec uno

Mens mea in ancipiti gurgite fracta natat.

O Lachesin duram, mihi jam quae, stamine rupto,

10                    Tam charum haud verita est eripuisse Caput!  

Hactenus hoc studijs coeptis succurrit abunde:

Sed dolor, o Lacrymae! spes ea fracta jacet.

Spes ea fracta jacet, sed nondum tota jacebit;

Aurea nunc demum SPES mihi CHRISTUS erit;

15        Hic me cum PATRE mox, coelesti junget in aula  

Rursus, quae carum jam tenet Aula Patrem.

Ast qu<ando> illud erit tandem? quo tempore? cum Tu

Cum Angelico venies Agmine, CHRISTE, tuo.

Interea Salve atque Vale, Pater: o mihi moesto

20                    Rapte PATER, Salve perpetuumque Vale.  

Condolentiae testandae gratia haec

apponere voluit

JOHANNES GUNTHERUS GERLACH

Riga Livonus.

 

46. Adr: Hermann Rheder – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio, tam Romanarum, quam Svecicarum Gothicarumque SS. legum historiam continens; quam, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 26. Julij, anno 1637. /…/ publice enarrabat Hermannus Rederus, /…/ - Dorpati, 1637: Typ. acad.)

UUB, SKB, Växjö LB, LNB, BRAN, Tartu UB

GRATULATIO

Doctissimo et Ornatissimo

DN. PERORANTI.

HERMANNUS

REDERVS

Per Anag. h negl.

RE DVRES NVMERANS.

 

Docte Novenarum Cultor Studiose Sororum

HERMANNE, Eunomiae deliciumque Deae:

Sic bene dinumeras felicia jura Quiritum;

RE DVRES NVMERANS jura beata fori!

5                    Sic bene dinumeras felicia jura Svecorum;  

RE DVRES NVMERANS jura beata fori!

RE DVRES NVMERANS! Majoribus ire per altum

Poscunt te auspiciis Numina, sancta Fides.

Quod animitus app.

LAVRENTIVS LVDENIVS Ph. et

J.V.D. Profes. et pro t. Vniv. Rector

 

47. Adr. Hermann Rheder – Aut: Johannes Vallander (cf. 46)

UUB, SKB, Växjö LB, LNB, BRAN, Tartu UB

GRATULATIO

Sanctitas Leges servat Romana propago,

Qvae vitae Sanctae vincula firma fovent:

Qvae monitis Sanctum fieri solennibus urgent,

Et mentes placidas stante vigore tenent.

5          Has Leges claris qvod rerum ambagibus edis,  

Grator primitiis, Frater amande, tuis.

Svavibus illae etenim demulcent pectora verbis,

Et spirant variis integritate modis.

Felix, si studio nunqvam discedis ab illo:

10                    Tempora provenient, qvando disertus eris.  

Hinc semper Genio tali utere, dote suprema

Utere, qvae Coeli Numine dante venit.

Romana conjunge Aeqvum cum Lege Svecanum;

Sic tibi judicium Dexteritatis erit.

Debiti Honoris et Synceri affectus ergo

suo Dn. Fratri et Amico ut certissi-

mo, ita longe svavissimo gratulatur

Johannes Vallander, Libo-

via-Curlandus

 

48. Adr. Hermann Rheder – Aut: Georgius Goetschenius (cf. 46)

UUB, SKB, Växjö LB, LNB, BRAN, Tartu UB

GRATULATIO

Sunt, quibus unum opus est graciles assumere mores,

Eniti ad Musas nec revocare gradum.

Tu quoque delicium Musarum Nobile, REDER,

Exornas mores artibus ingenuis.

5          Sic age; Nam quondam calamo trivisse labellum  

Dulce erit, et Patriae Laus eris atque Decus.

Hoc precor. Hoc capias nostri ceu pignus amoris:

Sum Tuus, et semper sis Meus. Vsque Vale.

T.

GEORGIVS GOETSCHIVS

Stetin. Pomer.

 

49. Adr: Hermann Rheder – Aut: Martinus Masius (cf. 46)

UUB, SKB, Växjö LB, LNB, BRAN, Tartu UB

GRATULATIO

Nvnc, HERMANNE, tibi laudemque decusque mereris,

Et facis officii munia recta tui:

Dum tam sanctitas depingis rite Quiritum

Leges, quam Gothica et Svecica jura refers.

5          Gratulor, atque tibi Deus Omnipotens precor adsit:  

Sic dextre in studiis pergere, dulce decus.

Non tam honoris, quam amoris

ergo apponebat

MARTINVS MASIVS

Razeb. Saxo.

 

50. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Ericus Litorius (Oratio de civitate Dorpatensi: quae, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 12. Jan. anno 1637. publice /…/ habebatur a Johanne Claudii Rising, /…/ - Dorpati, 1637: Typ. acad.)[22]                                                     UUB, SKB, LNB, BRAN, Tartu UB

GRATULATIO

Eruditione et morum honestate Politissimo,

Dn. JOHANNI CLAUDIIRISINGOstroGotho, doctam et disertam

Orationem de Civitate Dorpatensi publici juris facienti, amico et

contubernali suo exoptatissimo.

 

Salae beantis largiter accolas

Embecca puris aemulus est aquis;

Vterque cursores sagaces

Mellifluo satiat liquore.

 

5          Hos inter omnes dulce RISINGIUS  

Nectar bibit jam cognitor artium;

Amator oris svavioris

Barbariae sed inertis osor.

 

Vin’ quo probetur? Testis adest modo

10        Urbs luculentis picta coloribus  

Orationis Derpta; claris

Derpta suis adamata Nymphis.

 

Sic, Mi RISINGI, sic decet! Insuper

Perge, ut facis: Sic tempora laurea

15                    Insignientur: Sicque canos  

Delitiosa rigabit unda.

ERICUS LITORIUS R. Upl. S.

 

51. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de Milite christiano: quam, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 5. Julij, anno 1637. publice /…/ habebat Johannes Claudii Risingh /…/ - Dorpati Livonorum, <1637>: Lit. acad.)                        UUB, SKB, Lund UB, Växjö LB, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Doctissimo et Ornatissimo

Dn. PERORANTI.

JOHANNES CLAUDII RISING:

Per Anag.

SANE HINC DIVINIS GLORIA.

 

Qvod facis; Hinc pugnas Christjani Militis urge:

Usque Arma, Arma voca, Christjani Militis Arma.

Hinc certaminibus Divinis inclyta sane

Gloria consurgit, Milesque triumphat in actis.

Quod app.

LAURENTIUS LUDENIUS Ph. et

J.U.D. Prof. et  pro t. Acad. R.

 

52. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Petrus Andreae (cf. 51)

UUB, SKB, Lund UB, Växjö LB, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Milite de Christi dum fundis verba, JOHANNES,

Intras ut vates svavior eloquio;

Milite de Christi dum tractas schema Poëtae,

Intras, ut pingvis Delia Laurus erat.

5          Rem gratam praestas, quod munia sacra Poëtis  

Excolis; hinc vatis nomina pulcra feres;

Nomina pulcra feres, quae Lauro Phoebus adornet,

Dum genio ipsa tuo turba Novena favet.

Vtere Moeonio sublimis carminis orsu,

10                    Esto sacer Vates, Miles et esto sacer;  

Vt tibi militiae victricia praemia dentur,

Quae sunt aeterni coelica dona DEI.

Nunc Dominum rogito praesentia, prisca, futura

Tempora qui cernit, quique creata regit;

15        Hinc, ut te reducem Patriae ad Pomoeria terra  

Ducat, et inde bona conditione locet.

Honoris ergo deproperabat

amica manus

M. Petri Andreae Arbogia

Wesmanni.

 

53. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Nicolaus Olai (cf. 51)

UUB, SKB, Lund UB, Växjö LB, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvam miserum est, Martis cum Milite ducere vitam,

Qui putat armata cuncta licere manu!

Est etenim socios illi jugulare voluptas;

Perque vias dantur vulnera, perque domos.

5          Non miserum est, CHRISTI cum MILITE ducere vitam,  

Qui Clypeos, galeas, scutaque sancta gerit.

Pro Clypeis, galeis, scutis, capit arma Potentis,

Fulgure quae rutilo dogmata Viva tonant.

Hinc tibi nomen erit, JANNES; cum MILITE CHRISTI

10                                        Et tandem accedes regna beata DEI.    

Honoris, syncerique amoris contestandi

ergo scribebam

M. NICOLAUS OLAI

Calmariensis.

 

54. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Emundus Johannis Lynaeus (cf. 51)

UUB, SKB, Lund UB, Växjö LB, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Militiam sequitur plebs propter soepe lucellum

Captando sortem, qua licet arte, novam.

Tu seqveris Christi vestigia et arma: lucrum ergo

Te manet aeternum, gloria vera manet.

5                    Ille beatus erit, qui, Christo Praeside, pugnat;  

Ad finem constans ille beatus erit.

Huc properate ergo cupitis qui noscere, quod nam

Sub Duce sit Christo Militis officium.

Honoris et amoris ergo integerrimo

suo amico, animo libentissimo

addidit

EMUNDUS JOH. Lyn.

 

55. Adr: Johannes Claudii Risingh – Aut: Martinus Nicolai Faxelius (cf. 51)

UUB, SKB, Lund UB, Växjö LB, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praeside qui Latios emittit Apolline versus,

Praeclarum ingenium comprobat arte sua.

Sic charta hac praesens offert mihi carmina docta,

Quae fudit RISING dexteritate proba.

5          Nonne ergo in studiis decus immortale mereris;  

Dum, JANNES, Christi Militis acta refers?

Plures si geniti doctos vis addere foetus

Ingenij: tu post fata superstes eris.

Gratulor inde tibi, susceptis gratulor ausis,

10                    Grata opera est praesens, grata futura Bonis.  

Omnipotens rerum Sator et suprema potestas,

Quae Vatum Sacro Flamine corda vovet,[23]

Hosce tuos dulces conatus usque secundet:

Adspirent coeptis prospera fata tuis.

Ut honoris et amoris, ita amici affe-

ctus ergo apposuit

MARTINVS NICOLAI

Faxelius Nericiensis.

 

56. Adr: Ericus Thomae Ryttanus – Aut: Petrus Andreae (Oratio de natura obedientiae dn. professoribus debitae: quae, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 7. Augusti, anno 1637. /…/ publice habebatur ab Erico Thomae Ryttano /…/ - Dorpati, 1637: Typ. acad.)                                  SKB, Växjö, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Seqventi Carmine

Doctissimo atque Humanissimo Dn.

ERICO THOMAE

RYTTANO NYL.

Concinnam Orationem de Obedientia

Praeceptoribus praestanda docte per-

oranti,

Benevolentiam et amorem testari voluit.

 

Jvssa sequi officiis, homini non ultima virtus,

Nam parere decet, muneris imperio.

En veluti ingrato Leo laeserat ore magistrum,

Ausus cum notas contaminare manus;

5          Ast tandem dignas persolvit crimine poenas,  

Et quae non tulerat verbera, tela tulit;

Discipulus sic ingratus mandata magistri

Qui nec praestat, nec patria jussa timet;

Pensabit poenas, et poenas morte piabit,

10                    Ut maneat genium poena cruenta suum.  

Est etenim solers Praeceptor sede parentis,

Cui sit filioli credita cura patris,

Hinc mandata time, haud jussis parere recusa,

Artes tu quisquis sedulitate colis;

15        Sic tibi summa boni venient fastigia veri;  

Sic tibi nata Sola, sic bona fama Polo.

Nunc te, ERICE, voco, grator quod jussa capessis,

Obsequii inquirens semina justa rati.

Esto morigerus, nunc Praeceptoris alumnus,

20                    Corporis, et qui animi, dona paterna ferat.  

M. Petrus Andreae Arbogia-

Westmannus.

 

57. Adr: Ericus Thomae Ryttanus – Aut: Jonas Nicolai (cf. 56)

SKB, Växjö, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Si dignas possem laudes conscribere; coepto

Carmine, nunc vellem dicere laeta tibi.

Nam velut in castris Musarum degere oportet,

Hoc Clariae docta praecipis arte viae.

5          Gratulor ergo tuis, mi dilectissime ERICE,  

Coeptis; Insistas, qua decet ire via.

Huc ades, o Iesu, pulcris bonus annue coeptis,

Sic labor, hinc studio praemia digna feret.

gr. f.

IONAS NICOLAI.

 

58. Adr: Ericus Thomae Ryttanus – Aut: Emundus Johannes Lynaeus (cf. 56) 

SKB, Växjö, H, LNB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Obsequium Claris Veteres praestare Magistris

Et venerari illos mandant; nec dogmata eorum

Spernimus. En sapiens clamat, Reverere Magistrum

Et documenta tui Patris, baculumque timoris

5          Perfer; namque salus venit et sapientia tandem,  

Ergo dignus erit celebrari carmine ERICVS,

Obsequium hoc cujus perdocta Oratio monstrat.

Huc agite o Juvenes! bibite ex hoc Nectare sanctos

Mores, qui aeternum poterunt conferre favorem.

10        Tu simul in studio hoc pergas, Doctissime ERICE,  

Sic honor atque favor te secula tota seqventur.

Moris, honoris et amoris ergo addidit

Emundus Joh. Lynaeus

 

59. Adr: Philipp Scheidingh – Aut: Laurentius Ludenius (Illustri et generoso domino, /…/ Philippo a Scheidingh, domino in Schedewy et Arnöö etc. S. Regni Sveciae senatori /…/ per Esthoniam gubernatori, judicij regij apud Dörpatenses praesidi, et Regia Academiae Gustavianae /…/ cancellario /…/ de filiolo primogenito, 3. Augusti, anno 1637. /…/ nato, /…/ gratulatur Universitas Dorpatensis. – Dorpati; 1637: Typ. acad.)                                                                                                   UUB, [Tartu UB]

GENETHLIACUM

 

Regni Consiliis Arctoi Celse Senator,

Esthoniaeque Gubernator: Regalibus actis

Inclyte, Phoebaeae Dux-Cancellarie Musae

SCHEIDINGI, Gravis Arte, alto Celeberrime Marte;

5          Regnator, Coelum et Terras qui Numine torquet,  

Ille Hominum Pater et Rerum veneranda Potestas;

Te Patriae Patrem, Te pulcra Prole Parentem

Constituit, Sobolem mensisque accumbere jussit.

Quod felix faustumque siet! SCHEIDINGVLUS Infans,

10        Blandula Progenies, tua nascitur alma Voluptas,  

Virtutis Patriae et Generosi Nominis Haeres.

Blande Puer; Virtus Majorum exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

Concedente Deo, pulcerrima stemmata longo

15        Sangvine censentur: Picti stant ordine vultus  

Majorum; propiorque fluit de Sangvine juncto

Juppiter, et Coelo felix affinis Origo.

Blande Puer; Virtus Majorum exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

20        Majores, veneranda quibus de Sangvine prisco

Nobilitas, Sancti Cultores Numinis, Aequi

Custodes; Fortes vixerunt; Fortia semper

Pectoraque adversis cepere opponere rebus.

Blande Puer; Patris Virtus exordia pandat

25        Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!  

Bellipotens Pater ipse tuus fortissimus Heros

Ah! quoties magno visus contendere bello

In Gente Arctoa dum tristi sorte coorta

Seditio, soevitque animis violentior Hostis.

30        Illustris Soboles Regum, Jovis inclyta Proles  

Rex Hominum, Rex Arctous GVSTAVVS ADOLPHVS,

Delicium hoc Mundi! Rex dum Celsissimus omnem

Fulminat ad Dünam bello; Germania bellum

Dum movet, et toto soevit Mars impiger orbe;

35        Ipse Pater circa Regem et Praetoria sancta  

Miscetur, certoque vocat certamine Martem,

Et gaudet vidisse velut Rex Victor amicos

Per Populos det jura, viamque affectet Olympo.

Blande Puer; Patris virtus exordia pandat

40        Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!  

Ipse Pater Recti Custos, Servator Honesti,

Illud agit, Nostri sanctissima Gloria Christi

Atque Ecclesiolae nitidissima commoda crescant,

Et sacrum in amplexum Justumque Aequumque ferantur.

45        Sancta refert animi Christo bona; Sanctus haberi  

Justitiaeque tenax, dictis factisque meretur.

Instituit sanctum Utilibus praeponere Rectum,

Quaerere communes Leges, Injustaque nunquam

Largiri Sociis et proximitate propinquis.

50        Nobilis instruxit praestans Patientia corpus  

Vt nunquam cupiat cessisse laboribus ullis.

Rerum humanarum victrix Prudentia, sanctum

Ornavit graviore Animum dictamine, ne quid

Inconsultus agat, ne quid molimine peccet.

55        Enthea divinam finxit Constantia mentem

Ne gerat infirmum, quidquam ne futile tentet.  

Blande Puer; Patris virtus exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

Magna Patris Virtus, et plurima Copia fandi,

60        Quando libet tremulos pariter cum grandine nimbos

Tensaque vibrata jaculari fulmina lingva.  

Magna Patris Virtus et florida Copia fandi,

Dulcia quando libet, liquidoque fluentia cursu

Verba, Venustatis docto depingere flore.

65        Illustris Regni numerosa laude Senatus

Excipit, et meritas persolvit Patria voces.  

Blande Puer; Patris virtus exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

Vidit: et ut vidit Rex, Augustissimus Heros,

70        Ardua Progenies Regum, GUSTAVUS ADOLPHUS,

Spes Patriae, aeternae fulcrum Pietatis, et illud

Dulce jubar terrae Arctoae, Sol, Phosphorus ille;

Hunc, dixit, Pietate gravem, Gravitate verendum,

Consiliis, summis Regni de rebus habendis

75        Jungam, consultus quo sancta Oracula reddat.

Nec mora; Dante Deo, Christo Duce, et Auspice Flatu,  

Ille Senatores Regni pulcerrimus inter

Lucet, et in dubiis responsa beantia profert.

Blande Puer; Patris virtus exordia pandat

80        Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

Esthonicus quondam Marte, et nunc Arte Ducatus  

Illustris; tractu qua se multiplice volvit,

Sanctus ab integro ut seclorum ille ordo resurgat,

Summaque mundi aetas priscum decurrat ad aevum,

85        Et surgat nostro Gens Esthonica aurea mundo,

Ac pacatus eat compostis[24] moribus Orbis;  

Ipse Pater dat Jura viris Legesque beatas,

In melius veneranda refert Responsa, fovetque

Esthonicae Dominos terrae, Gentemque togatam.

90        Blande Puer; Patris virtus exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!  

Nobilis illa Fides Patris, mens nescia quenquam

Deserere in posita gravium statione malorum,

Vsque domi usque foris praesto praelustribus astat

95        Auxiliis; Genio, Eloquiis, ope Consiliorum

Adjuvat; et quoties graviora negotia surgunt  

Delecta ingreditur Sacrosancti limina Regni.

Consulit Illustri Illustrem sermone Senatum,

Ne formido recens, et inevitabile fatum

100      Exsurgat, quod curvet humi, male corpora frangat.

O dilecte Deo! multum exoptabilis Infans!  

Interiora Pater Sancti penetralia Regni

Intrarat; quo docta ferat Responsa, beate

Consulat in medium, et graviora negocia tollat;

105      Quando Materno constrictum carcere, quando

Vidimus aetherea Puerum te luce carentem;  

O dilecte Deo! multum exoptabilis Infans!

Ipse Pater Sveonum sese referebat ab oris:

Jamque pedem multa cum laude reflexerat, atque

110      Sospes ad Esthonicas iterum pervenerat urbes;

Fractis quando uteri vinclis, per claustra viarum  

Egrederis; Reducemque Patremque propiore salutas

Intuitu, dextraeque optas conjungere dextram.

O dilecte Deo! multum exoptabilis Infans!

115      Nobilis ipsa Parens, Nomen Virtutibus aequans,

Plurima quam Virtus, incoctum et pectus Honesto,  

Cognitio et veri, et Reverentia Numinis ornat;

Patris in adventum, sanctis Puerilia membra

Ipsa levat manibus; jungitque precantia verba,

120      Atque bonis pergit bona dicere cuncta diebus.

Pertentant Patrium felicia gaudia pectus,  

Exultatque, et vix animo sua jubila differt;

Continuo, dixit; Fatis mihi debita Salve

O mea Progenies, mea deliciosa Voluptas!

Te mihi dilectum coelestia Numina Gnatum

125      Incolumem donent, et Fata beata reservent;  

Sic, Te Prole Parens multum sum sospite sospes,

Laetitiaque pias voces ad sidera jacto.

O dilecte Deo, multum exoptabilis Infans!

Sit faustum et felix! Natalis amabilis hora

130      Te similem prima promittit origine Patri.  

Dante Deo, decimum dum Luna recurrit in orbem,

Annus ad Augustum mensem pervenit: Honore

Insurge Augustus, deductaque nuper ab alto

Aethere cognati retine sacra semina coeli.

135      O dilecte Deo, multum exoptabilis Infans!  

Te Patris et charae Genitricis provida cura

Ad deponendas maculas vocat, et jubet; Infans,

Fluminis ut liquidi capias miranda lavacra

In sancto Patris, venerandi in Nomine Nati,

140      Vivifici pariter Sacrosancto in Nomine Flatus.  

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

Accipis optato una undamque auramque salubrem

Atque salutiferi Baptismatis amne novaris.

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

145      Hinc postquam implebis primaevi corporis annos,  

Et teneram fando poteris formare loquelam;

Sancta, Puer, tenera modulabere carmina voce,

Carmina Coelestem nostrum resonantia Christum

Factum Hominem, totis sperataque gaudia terris.

150      Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!  

Dante Deo, postquam prima aevi parte viresces,

Cultores animi, doctos morumque Magistros

Accipies, mentem studiis et rebus honestis

Intendes, Pueris Exemplum Illustre futurum.

155      Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!  

Postquam, dante Deo, solito et famulante labore

Natus eris, quod Pythagoras, Schola quodque Platonis

Dixerat, attento auscultare et discere sensu;

Tunc memor, ingenium grave quod Genus augeat altum,

160      Excellens Academiacas novus Hospes ad oras  

Accedes, quo alto se pectore tota Vetustas

Condat, collectis et major viribus intret.

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

Sacra, Profana inter, Phalaris ne misceat unquam

165      Omne ad se rapiens per fasque nefasque paratum;  

Addocet, addisces, quod Justum Papinianus,

Noveris et causas per dogmata sana novare.

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

Hinc ubi jam firmata virum te fecerit aetas,

170      Per gravium casus et pulcra pericula rerum  

Terrarum varias novus Hospes abibis in oras;

Imperium Gentis disces, miraculaque Artis

Accipies, Naturae altae discrimina disces.

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

175      Tandem tempus erit peregrino abscendere mundo,  

Et sese Reducem patriis ostendere terris,

Patria quo fructum ferat indubitata laborum,

Et nova in enatis agnoscat commoda causis:

Tum lustres Christo, sanctosque indicere cultus

180      Incipias; Desperandum nihil, Auspice Christo!  

Tum Civem Patremque geras; dum consulere omni,

Non tibi, concipias! Te flectant publica vota:

Et Musae curae Tibi sint et Pallados Artes.

Sancte Puer, Salve! Salve exoptabilis Infans!

185      Quo te Coelestis Sapientia duxerit, ito  

Sacra per aetherei semper molimina Flatus.

Quod superest, si quid superest; Salvete Parentes:

Multiplici Illustres Virtute et Honore Parentes,

Salvete! et titulis Generosus fulgeat Infans,

190      Et sanctis studiis Illustria Nomina tangat.  

Sic Patrum et Virtus Majorum exordia pandat

Laudibus, atque omnes redeant in semina causae!

Quod superest, si quid superest; Salvete Parentes;

Vos Pater Omnipotens, rerum cui summa potestas,

195      Incolumes servet; Benedicat in omnibus, atque  

Longaevam sano tradat cum corpore vitam

Cladibus exemptam magnis, bellique pavore:

Vosque manu praesente, malo defendat ab omni,

Semper et ad gelidam felices porro senectam

200      Servet: et agnata sitis bene Prole renati  

Et Natis Natorum, et qui nascetur ab illis.

Sic, tribuente Deo, Christo Duce, et Auspice Flatu,

Non tantae radix morietur langvida Gentis;

Verum felici multum laetabitur aevo

205            Vltimum ad usque diem, rerumque novissima Fata.  

Quod ipsum

Ex Voto Venerandi Senatus Academi-

ci in Regia Academia GVSTA-

VIana, quae Dorpati est ad Em-

beccam

reverenter vovebat

Animus et calamus

LAURENTII LUDENII, Holsat. PH. et

J.U.D. Professoris ibidem Juris, Oratoriae

et Poëseos, ac pro t. Universit.

Rectoris Magnifici.

 

60. Adr: Johannes Schlechter– Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de varia sorte urbis Hierusalem: quam /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 10. die Augusti (qui Urbi diversis quondam vicibus fuit fatalis) anno 1637. /…/ publice recitabat Johannes Schlechter, /…/ - Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.)

SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

 

Pietate, Doctrina et Humanitate

conspicuo

Dn. PERORANTI.

JOANNES SCHLECHTER:

Per Anag.

HINC CLARES HONESTE.

 

Qvod felix faustumque velit Deus esse Deorum;

JANE Novenarum cultor delecte Sororum,

Eusebiae et Sophiae studiis incumbis, HONESTE

HINC CLARES, nomenque tuum laudesque manebunt.

5          Quod felix faustumque velit Deus esse Deorum;  

Eloqueris, quando oppressus jam nocte pudor stat,

Et virtus cessit vitio, luxuque solutum

Omne decus, pacem et servant commercia culpae;

Quod Pater Omnipotens, rerum cui summa potestas,

10        Ardeat affectu, et calidam effervescat in iram  

Vlcisci mundum, et meritas exposcere poenas.

Eusebiae et Sophiae studiis incumbis; HONESTE

HINC CLARES, Nomenque tuum, laudesque manebunt.

Quod unice app.

LAURENTIUS LUDENIUS, PH. et

J.V.D. in Academia GUSTAVIana, quae

Dorpati est, Professor Juris, Oratoriae et Poë-

seos, ac pro t. Vniv. R. Magnif.

 

61. Adr: Johannes Schlechter – Aut: Adrianus Verginius (cf. 60)            SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Non, DEus Excelsus, DEus est, mala facta Virorum

Cui placeant; minime coram hoc Veri impius osor

Consistet; poscet Dominus cum sangvine poenas.

Cernere divinae exemplum qui concupit irae,

5          Hic variam sortem, Solymae quam moenia quondam  

Sunt experta, legat, repetat, sub pectore volvat.

Sortem hanc, SCHLECHTERUS, facundo edisserit ore,

Laudibus hinc meritis extollitur. Impie, disce

Esse pius, vitare malum formidine poenae:

10                Nam, FELIX, FACIVNT QVEM ALIENA PERICVLA CAVTVM!  

Adrianus Verginius Juli-

no Pomeranus.

 

62. Adr: Johannes Schlechter – Aut: Christophorus Michael (cf. 60) SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Semper ut immenso Justos comitatur amore

Ipse DEVS, pravos sic premit ira DEI.

Exemplum occurrit Solymae, quam funditus urbem

Evertit; populum dissipat orbe suum!

5          Quod graviter nobis, Frater, depingis ad ungvem,  

Vrbs licet haec nunquam sit TIBI visa prius.

Gens utinam Germana diu haec Exempla notasset,

Non eadem, quae nunc, poena secuta foret.

CHRISTVS at est nobis orandus ut arma quiescant,

10                                        Oranti Christus fata benigna dabit!  

Ita Dn. Peroranti λοψχως

gratulatur

CHRISTOPHORUS MICHAEL

Frosanus Halb.

 

63. Adr: Johannes Schlechter – Aut: Jacobus Friederichs (cf. 60)          SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ergo colente DEum Solyma non pulchrius unquam!

Vt tua jam nobis scripta diserta sonant.

Sic Solyma spernente DEum, nil tristius unquam!

Vt tua jam nobis scripta diserta sonant.

5          Perge, velut pergis, nobisque edissere semper,  

Quid prosit Pietas, obsit et Impietas.

Faustae acclamationis e. f.

JACOBUS Friederichs /

Riga-Livonus.

 

64. Adr: Johannes Schlechter – Aut: Jacobus Lotichius (cf. 60)  SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Enthea qui Solymae depingi moenia justae,

Hyblaeoque simul melle Siona colis:

Sic Heliconiadum, et Svadae sectare cohortem;

Grande bonum docto lingua diserta Viro.

JACOBUS LOTICHIUS

Riga Livonus

 

65. Adr: Olaus Nicolai Werelius – Aut: Emundus Johanni Lynaeus (Oratio de libertate politica, quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /.../ 17. die Julij, anno 1637. /.../ publice habebat Olaus Nicolai Werelius. – Dorpati, 1637: Typ. acad.)                                                               SKB, UUB, Växjö LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctissimo et Ornatissimo

Dn. OLAO NICOLAO Werelio, de Libertate Politica docte Peroranti.

 

Libertas quondam fuerat preciosior auro:

Ob lucrum servus, degener esse cupit:

Rite proinde facis, meliori Numine ductus,

Amissam monstrans, restituensque loco.

5          Libertas vere est comes et Virtutis amatrix  

Virtutem ergo tenet qui, bene Liber erit.

EMUNDUS JOH. Lynaeus.

 

66. Adr: multi (Johannes Vieth, Henricus Sager, Johannes Bojen, Nicolaus Tedens) – Aut: Petrus Langius (Oratio de aquis: quam, /…/ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati est /…/ 30. die Octobr.  anno 1637. /…/ publice recitabat Petrus Langius /…/ - Dorpati Livonorum, 1637: Lit. acad.) (cf. 11-16)                        SKB, RNB, [Tartu UB]

DEDICATIO

Soepius in nostris terris vis major Aqvarum

Surgit, et hinc integrisque susurrat agris.

Tanti scire mali causas pulcerrima res est,

Enarrat tristes pagina missa vices.

5          Vos Gravitate Viri Praestantes, Vosque beata  

Ornati Juvenes cognitione rei;

Accipitote novae facilesque bonique Camoenae

Hoc scriptum: Musae mente favete meae.

Vos Pater omnipotens refluis defendat ab undis;

10                    Et vita aeternum dexteriore beet.  

In debitae gratitudinis et verae Pie-

tatis documentum

D. D. D.

PETRUS LANGIUS

Heida Dithmarso-Holsat.

 



[1] Gratulatio in UUB (Orationes Variae Svecorum Vol III 2. Supplem. 1636-1641 Sv. Litt. tal. Saml.-bd). In exemplari altero (UUB Orationes variae Svecorum Bd III 1636-1641 11) gratulatio deest.

[2] Idem 1637.7.9-16

[3] Idem 1637.6. 9-16

[4] miracla pro miracula edd metri causa

[5] miracla pro miracula edd metri causa

[6] Eteostichon annum 1637 exhibens

[7] Textus corruptus SA

[8] Textus corruptus SA

[9] Textus corruptus SA

[10] Textus corruptus SA

[11] Textus corruptus SA

[12] Textus corruptus SA

[13] Textus corruptus SA

[14] secla pro saecula SA metri causa

[15] Textus corruptus SA

[16] Textus corruptus SA

[17] Textus corruptus SA

[18] Textus corruptus SA

[19] Textus corruptus SA

[20] Textus corruptus SA

[21] Anagramma non recte constructum

[22] Facsimile et translatio in linguam esth. Marju Lepajõe ed. Johannes Claudii Rising Kõne Tartu linnast. Tartu: Tartu Ülikooli Kirjastus 1996, 36-38.Facsimile in: Anne Lill ‘Latin at the University of Tartu (Dorpatum) in the Seventeenth Century’. In: Mare Balticum – Mare nostrum. Latin in the Countries of the Baltic Sea (1500-1800). Ed. by Outi Merisalo and Raija Sarasti-Wilenius. Suomalaisen Tiedeakatemian Toimituksia. Annales Academiae Scientiarum Fennicae. Ser. B, Tom. 274. Helsinki 1994, p.100.

 

[23] vovet in edd impressum : fovet calamo correctum U B

[24] compostis pro compositis U metri causa


 [TÜ1] me