1645

 

1. Adr: Petrus Johannis Angelstadius Aut: Laurentius Ludenius (In octo libros Physic. Aristot. Per tÁj fusikÁj krosewj, sive de naturali auscultatione disputatio vigesima quinta, continens nobiliores notas et quaestiones cap. 6. et 7. lib. 3. a text. 56. usque ad text. 67. Quam in Regia Academia Dorpatensi /.../ proponit et publicae disputationi subjicit /.../ Johannes Erici Stregnensis /.../ respondente Petro Johannis Angelstadio, /.../ die <7. Martij 1646> Aug. 1645. /.../. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius) SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Respondenti:

PETRUS ANGELSTADIUS:
Per Anag.

PRIUS ANGELUS ADSTET!

 

PETRE, quid acturus, PRIUS o pius ANGELUS ADSTET!

Et labor in Domino deliciosus erit.

Quod in felix omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Poët. Cor. et P.P.

 

2. Adr: Petrus Johannis Angelstadius Aut: M. Haquinus Platinus (cf. 1)

SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

PETRE, tuum laudo conatum; Praeside Christo,

Excolis in Physico dum studio ingenium.

Pulcrum est, solertis Naturae noscere causas,

Et quaevis Regio quicquid in orbe ferat:

5 Quidque ferat Lunae facies mutata subinde;

Quidque Planetarum mobilis ortus agat.

Infinita Dei bonitas! miracula magna!

Perge: tuus longum continuetur honor.

Amoris E. app.

M. Haquinus Platinus,

Smoland.

 

3. Adr: Claudius Olai Argillander Aut: Laurentius Ludenius (De Dei bonitate oratio: quam /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 18. Decemb. an. 1644. publice /.../ enarrabat Claudius Olai Argillander /.../. Dorpati, 1645: J. Vogelius) SKB, UUB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.

CLAUDIUS OLAI ARGILLANDER:

Per Anagr.

CLAUDI, RE NUDA ARGILLA SOLI!

 

CLAUDI, ARGILLA SOLI RE NUDA Homo! Dixeris autem,

Argillam hanc Bonitas tollit ad astra Dei.

Quod appon.

LAURENTIUS LUDENIUS, J.U.D. et P.P.

 

4. Adr: Claudius Olai Argillander Aut: Michael Savonius (cf. 3)

SKB, UUB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Sic Opifex Mundi, rerum cui summa potestas,

Divina terras pro Bonitate regit!

Donat, praesentis vitae quibus indiget usus;

Coelestique homines prosperitate beat.

5 Felix, o CLAVDI, qui Numinis ardua narras

Facta! diu narres, quae Bonitatis, opes.

Ita app.

M. MICHAEL SAVONIVS,

Profess. Log. et Ethic.

 

5. Adr: Claudius Olai Argillander Aut: Torerus Erici Odhelius (cf. 3)

SKB, UUB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ultima non Laus est, pectus coluisse per artes:

Vltima? vix virtus altius ire potest.

Conatum idcirco positum laudoque proboque,

Intras dum magni publica scamna Loci:

5 Scilicet optatae commonstras flumine Lingvae,

Gratia quanta Dei crescat in orbe dato.

Demonstrant alti stellata palatia Coeli,

Atque elementa probant; aethera, terra, probant!

Mortales narrant, et cuncta creata: Loqvuntur

10 Quae Mare, quae tellus, quae polus altus habet.

Acriter incoepto sic tramite currere perge;

Et faveat studiis Gratia summa tuis.

Amoris et favoris contestandi causa scribebat

TORERUS ERICI ODHELIUS, W-Goth.

 

6. Adr: Claudius Olai Argillander Aut: Jacobus Columbus (cf. 3)

SKB, UUB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Parodia Horatiana ex lib 4. Carm. Ode 3.

 

Quem Summi Bonitas Dei

Mortalem placido Flamine foverit,

Illum non sitis improba

Torrebit Cinyrae, non Semeles Puer

5 Curru ducet amabili

Vesanum, nec eum Cypria morbidis

Transfixum pharetris Dea.

Quod Nymphae tumidas pertulerit minas,

Vexabit variis modis.

10 Sed quae Sacra ferunt Semina Codices

Doctum et Mnemosynes genus

Tollent eximio dogmate nobilem.

Nymphae Pierij ordinis

Dignantur Juvenes inter Apollonis

15 Magnam ponere eum facem,

Et sic dente minus roditur invido.

O Summi Bonitas Dei,

Recto quae modulo munera dividis;

O fractis quoque mentibus

20 Dimissura ferum jam Bonitas scelus.

Totum muneris hoc Dei est,

Orbus quod vitiis coelica gaudia

Ducit cum superis Choris,

Quod scribis placet, et, si placeo, lubet.

Scripta a

JACOBO COLUMBO,

Gen. et Illust. Gub. Rig. Alumno,

SS. Theol. Stud.

 

7. Adr: Claudius Olai Argillander Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 3)

SKB, UUB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Daedala apis, veluti liquidas se attollit in auras

Remigio rapido,

Nec non nobilium perlustrat germina florum

Dulcia mella legens.

5 Aonidum Cultor sic et, dexterrime CLAUDI,

Ingenij trutina

Haud tantum quaeris, quae pronascuntur in hortis

Germina Thespiadum,

Sed quoque conquiris flores e Codice Sacro,

10 Oreque mellifluo

E Cathedra celsa, linguaque profaris eosdem

Flexanimi et celeri.

Pergere ne cesses; vere tibi praemia larga

Praeses Apollo dabit.

JONAS JOHANNIS SCARENSIS,

Svecus

 

8. Adr: Johannes Henrici Aridlander Aut: Laurentius Ludenius (De vero Dei timore oratio: quam /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 19. Novemb. an. 1645. publice /.../ enarrabat Johannes Henrici Aridlander, /.../. Dorpati, 1645: J. Vogelius) SKB, UUB, Vxj LB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.

JOANNES HEINRICI ARIDLANDER:

Per Anag.

IN DEO RENIDE: HINC ALIIS NARRA.

 

Timens Deum, IN DEO RENIDE:

HINC ALIIS NARRA, rite Timete Deum.

Ita app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

ac Prof. Publ.

 

9. Adr: Johannes Henrici Aridlander Aut: Abrahamus G. Thauvonius (cf. 8)

SKB, UUB, Vxj LB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

O nimium felix, atque omni ex parte beatus

Rite vocandus;

Delicium Patriae nostrae et pars docta Lycei,

Docte JOHANNES:

5 Nam Probitas decorat te aevo rarissima nostro,

Sic Pietasque:

Aonides, nec non Musarum antistes Apollo

Te, Patriota,

Ingenio relevare polito et moribus amplis

10 En voluerunt.

Hoc praesens animi monstrat conatus abunde;

Quando timore

De vero Domini praeconia farier orsus

Ore diserto.

15 Macte animis! dotes tantas fervente calore

Excole laetus;

Inde decus Patriae, Tibi, mox Genitoribus addet

Culta Minerva.

Honoris et amoris E.

Ornatiss. Dn. Peroranti Patr.

dil. app.

Abrahamus G. Thavvonius,

AustroFinl.

 

10. Adr: Johannes Henrici Aridlander Aut: Andreas I. Limacius (cf. 8)

SKB, UUB, Vxj LB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

JOANNES ARITTLANDER:

Per Anag.

EN ALTE RADIANS NITOR.

 

Qui RADIANS cupit esse NITOR terraeque Polique;

Hic metuet semper Numina sancta Poli.

EN ALTE RADIANS NITOR es tu, docte JOANNES;
Dum populum, Numen rite timere, doces.

5 Nitere tu nisu, summum venerare Tonantem;

Sic ALTE RADIANS sis Maneasque NITOR.

Sic Conterraneo suo gratulatur

Andreas I. Limacius,

Wib. Carelius.

 

11. Adr: Johannes Henrici Aridlander Aut: Johannes J. Schtz (cf. 8)

SKB, UUB, Vxj LB, Karlstad StB, [Tartu UB]

GRATULATIO

JOHANNES ARITLANDER:

Per Anag.

1.   NONNE HILARIS ARDEAT?

2.   AN NON HILARIS REDEAT?

 

Qui Dominum usque timet toto de pectore; NONNE

ARDEAT ille HILARIS dexteriore modo?

JOHANNES Domini est flagrans ardente Timore;

ANNE HILARIS REDEAT? tutus ubique meat.

Gratulans adjicere voluit

Johannes J. Schtz /

Kexhol. Carelius.

 

12. Adr: Benedictus Cassiander Aut: Nicolaus Psilander (Disputatio theologica in caput duodecimum a v. 37. usque ad finem, D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Benedicto Cassiandro, // die <27. Februar.> Januar. anni 1646. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius)

Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praestantissimo et Literatissimo

Dn. Respondenti:

BENEDICTUS CASSIANDER,

'AnagrammatizÒmenoj

1.   EN CANDIDUS ES! CERTABIS,

2.   AC CASSIDES RENIDEBUNT.

 

EN CASSIANDER, CANDIDVS ES! Viri

Te pervicaces opperiuntur hic:

Stant hic Apellae increduli, stant

Hic operato opere et superbi.

5 CERTABIS his cum, candidioribus

Auro triumphans CASSIDIBVS pugil.

Persta, Ac RENIDEBVNT in axe

Perpetuo Armaque CASSIDESque.

Amico suo syncero, Fratris loco

prosequendo, app. app.

Nicolaus Psilander,

Schmol-Svecus.

 

13. Adr: Christina Aut: Laurentius Ludenius (Natalis vitae augustissimae, /.../ Christinae, /.../ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque reginae, /.../ cum 8. die Decembris, anno Christi 1645. annum aetatis vigesimum, annumque SS. imperij secundum, /.../ auspicaretur; oratione solenni in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ aeternitati consecratus a Laurentio Ludenio, Ph. et J.U.D. poët. cor. professore juris, oratoriae et poëseos. Dorpati, 1645: J. Vogel)[1]

SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

DEDICATIO

 

Serenissimae et Potentissimae Principi

ac Dominae,

DN. CHRISTINAE,

Dei Gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalo-

rumque Reginae, ac Principi Haereditariae; Magnae Principi

Finlandiae; Duci Esthoniae et Careliae; Dominae Ingriae; etc.

Victrici, Piae, Felici, Augustae, etc.

Vitam, Incolumitatem et Felicitatem p.p.

 

PATRIS, et aequaevae SOBOLIS, FLATUSque SACRATI

Annuat aeterna PACE perennis AMOR!

Est DEA dicta CHARIS, Natura mitis et Annis,

PACIS amans, Orbis deliciosa CHARIS.

 

CHRISTINA,

REGINA SVECIAE:

Per Anagr.

CHARIS

IN REGNA IT SVECIAE.

 

5 Sancta CHARIS, CHRISTINA CHARIS; Regina Serena

IN REGNA IT SVEONUM deveneranda CHARIS.

Est Pater Illustris Phoenix in Prole renatus:

AdVeniat, Videat, Vincat amica CHARIS!

 

SS. Reg. Maj. Symbolum:

CHRISTUS REFUGIUM SUORUM.

 

Nam RE conFUGIUM REGINAE CHRISTUS: ab alto

10 Irradians, complens Regia Corda, VIGOR.

CHRISTUS, Numen, Honos, nitidissima Vita SUORUM:

Arctoi Regni Lux, Sator, alma Salus!

Salve, Sancta CHARIS! Salve, REGINA! IEHOVA

Auspice, sis Regni deliciosa CHARIS.

Dominae et Reginae suae Clementissimae,

Humilime.

14. Adr: Jacobus P. Columbus Aut: Torerus Erici Odelius (Disputatio physica de mundo; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae Dorpati /.../ est /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ disputationis examini submittit Jacobus P. Columbus, /.../ ad diem 5. <31.> Julij anno 1645 /.../. Dorpati Livonorum 1645: J. Vogel) SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praestanti Doctrina et Humanitate Ornatissimo Viro-Juveni,

Dn. JACOBO COLUMBO, V-gothia Svec.

Thesium de Mundo in genere Authori et Propugna-

tori solertissimo, amico et fratri suo syncere dilecto.

 

Gloria virtutis! didicisse fideliter artes

Est pretium, et doctis Lausque decusque viris.

Hinc cursus, JACOBE, tuos Laudoque proboque

Dum Sophiae monstras abdita dona tuae;

5 Utilis hic Labor est: hoc tu cupis utilis esse

Cui? Patriae; fies utilis, addo, tuis.

O quam gratus eris, quum fies utilis omni:

Qui fit tot meritis utilis haud moritur.

Perge igitur posthac animo hos haurire Liquores,

10 Quo facias Musis sedulitate satis.

Animitus Gratulatur

Torerus Erici Odelius,

V-Gothia Svecus.

15. Adr: Jacobus P. Columbus Aut: Laurentius E. Emzelius (cf. 14)

SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

JACOBUS PETRI COLUMBUS.

Per Anagr.

CURTUM OPUS IBI COLEBAS.

 

Pulchrum OPUS hic et IBI, Musarum docte Columbe

Cultor, et Aonidum flos, dexteritate COLEBAS,

Quando longum alias OPUS, hic facis indole CURTUM,

Rite Columbino monstrans genio, ingenioque

5 Quas rerum species, numerosus porrigat orbis,

Vastaque quid vasti supportet Machina Mundi.

CURTUM OPUS, ast longum, defendere perge beatus,

Atque vige felix, claris et consule Musis.

Ita sympatriotae, et amico suo singulari

gratulari voluit

Laurentius E. Emzelius,

West-Gothia Svecus.

 

16. Adr: Andreas S. Dimbodius Aut: Laurentius Ludenius (De humana fragilitate oratio metrica: quam, in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 13. Martij an. 1645. /.../ publice /.../ enarrabat Andreas S. Dimbodius, /.../. Dorpati, 1645: J. Vogel) SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.

ANDREAS DIMBODIUS:

Per Anagr.

MI DEUS, BONIS ADDAR.

 

Cum nil sit firmum, aut stabili munimine tutum;

Vsque BONIS ADDAR, MI DEVS alme, precor.

In felix omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Poët. Cor. P.P.

 

17. Adr: Andreas S. Dimbodius Aut: Ericus Andreae Holstenius (cf. 16)

SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Noscere, quam nostrae fragilis sit portio vitae,

Et queis exposita hic, sorte premente, malis!

Est opus egregium; Fateor. Nam gnîti seautÒn

De coelo illapsum mentibus esse reor.

5 Id tua, nos Clariae, DIMBODI docte, Camoenae

Ingenuo metro verba ligata docent.

Gratulor ipse tuis conatibus, atque Jehovae

In Laudem vergant, voce rogante precor.

Tw filÛaw neka gracen

Ericus Andreae Holstenius.

 

18. Adr: Andreas S. Dimbodius Aut: Jacobus Columbus (cf. 16)

SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Cephisi tumidae ceu fugiunt aquae

Parvo murmure, sed non regredi queunt:

Sic transit subita vi

Nostrorum vigor artuum,

5 Et nunquam viridi flore redit; sed ut

Consurgunt roseo florida pectine

Primo gramina, deinde

Illis totus honor perit:

Sic paulatim et homo langvidus horrido

10 Flaccescit senio; mox Lachesis fera

Tristi sauciat arcu,

Totus corruit et cadit!

Dum Lucina vocat Matris ab anxiae

Nos alvo, lacrymis cernimus aetheris

15 Auras, atque vicissim

In tristis gremium soli

Parcae quando vocant, nos lachrymas graves

Sentimus. Breve quod vivimus anxie

Tempus, maxima vexat

20 Tempestas, dolor, et labor.

Flos, et bulla cadens nos miseri sumus!

Ventus, qui breviter murmurat, et perit!

Nix, quae Solis ab aestu

Udos in latices fluit.

25 Cur ergo putridum magnifice caput

Ostentas homo? Junonis ut alites

Conspectis pedibus, cur

Non alas tumidas premis?

Haec et plura canis carmine vivido,

30 DIMBODI, Clarij candida pars Chori:

Dum dulces tibi succos

Donant Pieriae Deae,

Humanum graphice pingere queis statum

Vires ingenij fluminis in modum

35 Possunt. Perge Camoenas

Toto pectore prosequi:

Hae cum Castalios possideant lacus,

Syncerae juvenes queis cupidos rigant

Doctrinae, minus aevum

40 Perget Nomina tollere.

Scripsit

JACOBUS COLUMBUS,

Gen. et Illust. Gub. Rig. Stip.

S.S. Theol. Stud.

 

19. Adr: Andreas S. Dimbodius Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 16)

SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Labilis humanos rotat inconstantia casus,

Nec didicit certo fallax Rhamnusia stare

Gressu; dum laeto nobis modo lumine fulget,

Ast modo splendentem tentat subducere vultum!

5 Est variis subjectus homo (proh flebile) morbis;

Nec tamen hi morti cunctos occumbere cogunt:

Sed partim, Vulcane, voras, Thetis horrida partim

Submergis; duro vel sternis vulnere, Mavors!

Hoc tamen immotum cunctis e femine natis,

10 Seu sint ex nihilo, restat: Semel horrida mortis

Castra subire jubet Divinae Regula Legis.

Talia qui volvit, syncera est Laude vehendus;

Et Tu dum varios numeroso carmine vitae

Humanae casus expendis, docta Noveni

15 Pars Gregis, et nostri, DIMBODI, portio coetus;

Te pulcrae merito Laudis dignamur honore.

Gratulabundus adjecit

JONAS JOHANNIS SCARENSIS,

Westro-Gothus.

 

20. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Laurentius Ludenius (De vera Dei invocatione oratio: quam, /.../ in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ 3. die Junij anno 1645. publice /.../ enarrabat Johannes Andreae Gadd, /.../. Dorpati 1645: J. Vogel) SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.

JOHANNES ANDREAE GAD:

Per Anag.

AGNINA, DEO ADHAERENS.

 

Mens AGNINA, DEO precibus constanter ADHAERENS,

Pneumatica sanctas concinit arte preces.

In felix omen ap.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Profess. Publ.

 

21. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 20)

SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Optimum opus manuum est, in coelum tendere puras,

Atque pio castas fundere ab ore preces.

Turbati erigimus, Deus, ad te lumina cordis,

Vsque Creatori concinimusque preces.

5 In Precibus toto nostrum cole pectore Christum,

Ille tui merces magna laboris erit.

Haec synceri animi declarandi causa

apposuit

M. Petrus Caroli Undenius,

W-Goth. SS. Theol. Stud.

 

22. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Sigvardus Wallingh (cf. 20)

SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Assidue volvens Sacri Mysteria Verbi,

Et recitans vigili sedulitate Preces;

Illius merito Nomen celebratur in orbe,

Atque idem placat voce precante Deum.

5 Iane, tibi merito ferimus praeconia laudum,

Biblia amas, monstras voce rogare Deum.

Perge, velut pergis, Sacra dogmata volvere sancte;

Charus eris Musis, deliciumque tuis.

Syncerioris affectus contestandi causa

adjecit

Sigvardus Wallingh /

 

23. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Jonas Johannis Scarensis (cf. 20)

SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Inclyta qui Themidos lustrat sacraria Divae,

Strenuitate pia;

Langvida morbifera ac qui corpora tabe, medendi

Arte levare studet;

5 Nec non qui Sophiae Studiis, caligine mentem

Exuit atque polit;

Eximia laude est dignus; magnae quia praestat

Dexteritatis opus;

Sed qui Divini volvit Sacra Dogmata Verbi

10 Anteferendus erit.

Omnia cum veluti vestis detrita peribunt

Stant rata Verba Dei;

Hinc et Musarum Sectator, docte JOHANNES,

Aonidumque decus,

15 Laude tui genij merita celebrabimus ausus,

Gutture svaviloquo

Dum narras, summus Dominus qua sollicitandus

Supplice voce Precum.

Annuat Astripotens coeptis: nec pergere cesses,

20 Pulcra brabeja feres.

Non tam moris quam amoris

ergo, appendit

Jonas Johannis Scarensis,

W-Gothia Svecus.

 

24. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Laurentius E. Emzelius (cf. 20)

SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Sedulus in sacris operam qui collocat aptam,

Hic Bene profecit, consuluitque sibi.

Vraniae Soboles, quid vera vocatio Christi,

Rite docens; studiis consulis ipse tuis.

5 Perge; mone felix, quid vera vocatio Christi;

Alma Trias coeptis his faveatque Sacris.

Quod ex fraterni animi affectu vovebat

Laurentius E. Emzelius,

W. Goth. SS. Theol. Stud.

 

25. Adr: Johannes Andreae Gadd Aut: Andreas Helgonius (cf. 20)

SKB, UUB, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Quae complectuntur Stellata Palatia coeli;

Quaeque suis tellus tractibus ampla tenet;

Totaque Naturae meditantur moenia laudes

Numinis aeterni, ut pagina sacra docet.

5 Judicij trutina hoc perpendis, Docte JOHANNES,

Dum sacra repetis sedulitate Preces.

Insta, Insta Precibus, coeptum nec sistito gressum;

Ex alto largam det tibi Summus opem.

Sympatriotae et Amico suo dilecto

ita gratulari voluit

Andreas Helgonius,

W-Gothia Svecus.

 

26. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Laurentius Ludenius (Sceptris academicis, quae /.../ in magnificum p. t. rectorem /.../ Iohannem Georgii Gezelium, in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ Graecae et Hebraeae linguae profess. ord. nec non proto-synedrij designatum adsessorem, /.../ magnificus p. t. ex-rector /.../ Salomon Matthiae SS. theol. profess. et ecclesiae, quae ad D. Johannis colligitur, pastor /.../ publice solenniterque die 3. Novemb. anno 1645. /.../ conferebat: quaevis /.../ precantur Musae Embecciades. Dorpati Livonorum 1645: J. Vogel) H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

M. JOHANNES GEORGII GEZELIUS:

Per Anag. duplex;

1.   HOMINIS ZELO EGREGIA JUNGES:

2.   EGREGII HOMINIS ZELO AUGENS.

 

Candide GEZELI, meritis Collega verende,

Delicium cultae Eusebiae, Sophiaeque Magister;

Magnifici felix venerandas muneris hujus

Suscipe delicias: mihi Magnifice inclyte, Salve.

5 Sancto HOMINIS ZELO, Christi auspiciisque beatis,

EGREGIA egregie JUNGES Academica Sceptra;

EGREGIIque HOMINIS ZELO feliciter AUGENS,

Imperium Musis, animos aequaveris aevo.

In felix Auspicium

Honorando suo Dn. Collegae sc.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Poët. Cor. Prof. Publ.

 

27. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Johannes Erici Stregnensis (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

O mihi de patriis longe gratissime terris,

GEZELI, Clarij pars speciosa chori:

Magnificos dum Matthiades dimittit honores,

Officiique pius nobile ponit onus;

5 Magnificos placidis animis admittis honores;

Magnifici officij nobile sumis onus.

Felix GEZELI, qui, nostro praeside Christo,

Magnifici officij tam bene sumis onus!

Honoris ergo apposuit

M. Johannes Erici Stregn.

Astronom. et Phys. Prof. P.

 

28. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Adrianus Verginius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

In summo doctae Parnassi vertice montis

Musae conveniunt, celebrantes annua festa:

Magnanimae cantat Clio rata fata Minervae,

Laudibus innumeris Polymneia mactat eandem.

5 Blanda Thalia vetat non-dignam, morte moriri;

Casta Erato castos ejus modulatur amores.

Uraniae genesin scrutatur; et, astra beatae

Multum promittunt, exclamat laeta, salutis.

Hinc reliquae capiunt laeto nova gaudia vultu;

10 Phoebus et eligitur per libera vota Choragus,

Purpureaque ejus velantur Epomide membra.

Calliope sequitur, jucundam pectore vocem

Fundens; Euterpes auditur fistula; cunctas

Vincere Melpomene cantus dulcedine tentat.

15 Terpsichore pulsat citharas; ex arte choreae

Ducuntur; manibus complosis Jubila dantur.

Da Deus, infelix ne quis pia gaudia casus

Turbet! clementer nostrum servato Choragum,

Servato et nostras Musas, nostramque Minervam,

20 Quae Musis nostris haec gaudia et otia fecit.

Ita ex toto corde vovet

Adrianus Verginius, Julino-Pom.

Ecclesiae Nuggensis Pastor, et Facult.

Theol. Adjunctus.

 

29. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Benedictus Cassiander (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Phoebi Cultores, adsitis jugiter omnes;

Et pateant aures, ad mea verba, precor.

Omnibus est notum; Redit lux illa Novembris,

Magnificum accipiet qua sacer ordo novum.

5 Magnificus Rector SALOMON Pia Sceptra Lycei

Ponit: Magnifico GEZELIOque refert.

Muneris est nostri, SALOMONI solvere grates,

Pro pietate proba, pro Probitate pia.

Munus erit nostrum Rectori fausta futuro

10 Optare; Ah, cedant candida Sceptra bene!

Observantiae contestandae gratia posuit

Benedictus Cassiander,

Smol. Svec.

 

30. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Andreas Berg (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

M. JOHANNES GEORGI GEZELIUS.

Per nagr.

I, MAGNE GEZELI, I! SURGE HONOS.

 

I tu, MAGNE Vir, I felix! fer fulgida Sceptra,

GEZELI; Musae SURGE virentis HONOS.

TÁj qerapeajneken grayen

Andreas Berg /

Wesman.

 

31. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Ericus Holstenius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Narravit Naso; Parnassi montis Alumnus;

Numina cultori Perniciosa suo.

Dixerit. Ast video, variatis sortibus aevi,

Diversi enatum temporis ingenium.

5 Musae Embecciades certatim his munera portant,

Qui Clariis pergunt invigilare Choris.

Testis GEZELIVS, sancti veneranda Lycei

Gloria; Promotor, Deliciumque meum.

Multa tulit, fecitque: animis sudavit et alsit:

10 Arte Magister adest, Arte Professor adest.

Purpura clara Virum jam cingit, et ornat amictus,

Magnificumque suum tota Corona vocat.

Osi, Magnifici Gnati, Genitoris ocelli

Aspicerent, clarum dexteritate decus!

15 Invida sed prohibes longi distantia tractus,

Optatum nostrum fluminaque impediunt.

Interea i felix, rege nos, Deus acta secundet

Et tangat celsum fama beata polum.

Honorando suo Dn. Hospiti, ita ani-

mitus gratulatur

Ericus Holstenius,

Wesman.

 

32. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Carolus Ruberus (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvid rauco campanarum clangore notatur

Et quid purpureo vult tegmine tecta cathedra?

Quid vult clarorum conventus in urbe Virorum?

Scilicet incedit jam cultior ille Magister

5 Noster GEZELIVS: tacitam cum consulo mentem

Causa latere nequit: quia Sceptra regenda Lycei

Pulchra dabuntur ei, cum fulserit undecima hora.

Christe fave, ut vigeat sub Sceptris blandula Musa!

Debitae observantiae causa

scribebat

Carolus Ruberus.

 

33. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Jacobus Columbus (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

En ego, qui nuper carmen lugubre notavi,

Dum data GEZELIUM fata tulere Petrum!

Nunc tibi GEZELI triplicem gratabor honorem,

Quo tua te Virtus condecorare parat.

5 Sit tibi faustus honor, sit prosperitate beatus,

Dum capis Aonio Sceptra sacrata Choro.

Sit tibi faustus honor, sit prosperitate beatus,

Quando Adsessoris munia pulcra subis.

Sit tibi faustus honor, sit prosperitate beatus,

10 Summi quando Dei Praeco fidelis eris.

Sic juvat egregias caput excoluisse per Artes,

Veraque sic Virtus praemia ferre solet.

Ita Promotori suo unice suspiciendo

vovet

Jacobus Columbus.

 

34. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Wolmarus Stackelberg (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Ob vilem causam susceptas sponte querelas,

Principe Coccejo, Romae, dum quisque movebat;

Indeque surgebat discordis factio plebis;

Sed dixisse ferunt Frontonem, munere Patris

5 Conscripti tunc fungentem: Rex est Malus ille,

Sub quo non ulli, quod vult, praestare licebit;

Sed multo peior, sub quo omnibus omne licebit.

Civibus Aoniis, audis, Clarissime, Rector!

Ut nihil omnino liceat, nolito studere;

10 Vt, quodcunque lubet, liceat, nolito studere;

Sed bona, honesta, Bona pateant, justissima justis,

Hinc meritae specimen portabis nobile laudis.

Observantiae contestandae ergo sc.

Wolmarus Stackelberg /

Nob. Liv.

 

35. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Georgius Stackelberg (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Ut virides herbas, frondes, et gramina prati,

Hortorum et flores, crescere nemo videt;

Sed crevisse patet cunctis, qui lumine cernunt,

Esse solo flores, arboribusque comas:

5 Factaque sic potius Prudentia cernitur omni,

Quam fieri. Extemplo GEZELIUM accipimus:

Rectorem factum Clariis amplectitur ulnis

Pubes, et Sophiae gaudet habere decus.

Faxit cunctipotens Dominus, qui sidera torquet,

10 Vt bene fungatur munere Magnifico.

Ita exoptat

Georgius Stackelberg / Nob. Liv.

 

36. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Israel Drysander (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Svavi, vos Musae, nova carmina jungite plausu,

Ecce novo vobis Rector honore venit.

Dicite GEZELIO, resonetque in vallibus Echo,

Cum sene dic juvenis; Gratus honore venis.

5 Dicite GEZELIO; blateretque in vallibus Echo

Sit tibi faustus honos, et rege rite Bonos.

Dicite GEZELIO, sit murmur et inter amoenas

Musas: o Salve, prospera Sceptra gere.

Applaudens cecinit

Israël Drysander,

Wesmannus.

 

37. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Lucas Ilianus (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Felix, qui primi partes ita transigit aevi,

Vt certum speret fructum maturior aetas.

Magnifice o Rector, Sophiae Eusebiaeque Sacerdos:

Tu transegisti primum feliciter aevum.

5 Vixisti Hebraeae, Grajae, Latiaeque Minervae

Egregio in Studio. Mens et quod celsa Platonis

Narraret; totis didicisti viribus olim.

Vidit, et ut vidit: dixit Divinus Apollo,

Fructus erit: Sophiae celebrabitur Arte Magister:

10 Audiet Hebraeae Lingvae, Grajaeque Professor.

Vidit; et ut vidit Divinae mentis acumen

Atque indefessum studium, sacer ordo Senatus,

Dixit: Magnificus, GEZELIVS ille, futurus

Est noster. Jussu GVSTAVI Regis ADOLPHI,

15 Sceptra, Librum, Claves, et cuncta Insignia gestet,

Quo Clario, clarus ceu Ductor, fulgeat orbi.

Magnificus Rector vivat; Gentemque togatam

Et sanctas foveat Musas in pace perenni.

Honoris et observantiae E.

scribebat

Lucas Ilianus,

Wesm. Svec.

 

38. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Petrus Angelstadius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

M. JOANNES GEORGII GEZELIUS.

Per Anag.

GEZELI, SANO OMNI I EGREGIUS.

 

Inclyte, Magnifici Rectoris munus obibis,

GEZELI; Ito OMNI SANO per secla[2] dierum

EGREGIVS; radians Musarum vivito lumen.

Debitae observantiae E. app.

Petrus Angelstadius,

Smol. Svecus.

 

39. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Tholetus Arvikander (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

En quoties redeunt pulcherrima festa Novembris,

Rector Rectori dat sacra Sceptra novo.

Sceptra dat: et comitatur onus pia Sceptra laboris,

Concomitatur item deliciosus honos.

5 Magnifice o Rector GEZELI, Sceptra reportas;

Grande laboris onus, dulcior Artis honos!

Sic novo Magnifico Dn. Rectori

gratulari voluit

Tholetus Arvikander.

 

40. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Alexander von Essen (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

En, novus excelso prodit praecinctus honore,

Magnifico Rector nomine GEZELIUS!

Sint hujus partes faustae, bene tractet et Artes

Ut fructum capiat quilibet inde suum.

Honoris et amoris ergo haec apposuit

Alexander von Essen

Junior, Nobil. Livon.

 

41. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Guilhelmus Cronmann (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvod viatori solet esse, purus

Fons aquae solis calido sub aestu:

Sermo Prudentum Clariae juventae

Id solet esse.

5 Hem! lubens fasces cape jam Lycei

Regij, et mentes bibulas Juventae,

Rore doctrinae refove salubris,

Clare Magister.

Sic reportabis decus atque honorem,

10 Mortuum qui te faciet perennem;

Jam silet nemo, neque te futura

Fama silebit.

Gvilhelmus Cronmann /

Nobil. Liv.

 

42. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Johannes Cronmann (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Artes nutrit Honos; praeclarae est indolis esca

Gloria, quam nutrit nominis integritas.

Hoc probat exemplo Rector, qui sceptra Magistri

Tractat, et hunc sequitur Gloria, Laus et Honor.

Johannes Cronmann

Junior, Nobil. Livon.

 

43. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Ericus Michaelis Langius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

O faustum rebusque actum felicibus omen,

Ipse ratum e coelo quod Deus esse velit!

En tibi Dorpati sua tradunt sceptra Camoenae,

Et te Magnificum voce salutat opus.

5 His sceptris Rector felicibus utere felix,

Nec parcas, Musae multiplicare decus.

Innocuos defende libens, compesce nocentes,

Sit memor officij te Duce quisque sui.

Felicis ominis et debitae observantiae

causa app.

Ericus Michaelis Langius,

Revalia-Livonus.

 

44. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Laurentius Wallerius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Aggrederis nostri dum sceptra regenda Lycei

Sudorique capis debita dona tuo:

Gratulor ex ima synceri pectoris arca:

Et precor officio plurima fausta tuo.

5 Sis felix, et vive diu, bene Vive Lyceo,

Et tua post mortem fama superstes erit.

Ita gratulatur

Laurentius Wallerius Helsing.

 

45. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Ericus Colmodinus (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Prospera Lux oritur; qua Titan candida spargit

Lumina, praeteritos placide renovatque Triumphos.

Scilicet, Eusebiae flos, atque corona Sophorum

GEZELIUS, Ty<...> tectus, Sceptroque verendus

5 Almis incedit Juvenum comitante Caterva,

Accipiat laetis animis, quae Sceptra regenda

Committit Pietas, et quaevis commoda spondet,

Annuat Omnipotens, et Coepta secundet amica:

Mercurij Soboles pulcherrima fata precatur;

10 Vivat, et o Valeat praeclaro dignus honore

Magnificus Rector, Clarij pia gloria coetus.

Ericus Kolmodinus,

Suderm.

 

46. Adr: Johannes Georgii Gezelius Aut: Benedictus O. Vegrelius (cf. 26)

H SKSK, [H], [Tartu UB]

GRATULATIO

Gaude Thespiadum Pubes; ad Sceptra vocatur

Vir Sophia insignis, nulli Pietate secundus,

GEZELIVS; qui ne rata commoda <ne>gligat ulla

Sed res, et gentis subjectae commoda curet;

5 Tu Deus Alme juva; susceptum ita dirige munus

Vt pulcre aeternum lucescat gloria Christi.

Observantiae ergo app.

Benedictus O. Vegrelius,

Sudermannia Svecus.

 

47. Adr: Gustav Adolph Aut: Laurentius Ludenius (Natalis vitae augustissimae, /.../ Christinae, /.../ Svecorum, Gothorum, Vandalorumque reginae, /.../ cum 8. die Decembris, anno Christi 1645. annum aetatis vigesimum, annumque SS. imperij secundum, /.../ auspicaretur; oratione solenni in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ aeternitati consecratus a Laurentio Ludenio, Ph. et J.U.D. poët. cor. professore juris, oratoriae et poëseos. Dorpati, 1645: J. Vogel) [3]

SKB, UUB, Vxj LB, H, [Tartu UB]

DEDICATIO

REX

GUSTAVUS

ADOLPHUS.

Per Anagramma;

REX

AUGUSTUS

HAS DVPLO.

SS. Reg. Maj. tis Symbolum:

CUM DEO ET VICTRICIBUS ARMIS.

 

Gratia, Christe, tua est; Patriae Civemque Patremque

Quod gero, res Sancti curo quod Imperij.

Gratia, Christe, tua est; quod Res Victricibus Armis

HAS REX AVGVSTVS conduplicando DVPLO.

5 Christo Dante, mea Phoenix in Prole renatus

Vivo: Deo Vivat Regia Progenies!

 

 

48. Adr: Georgius Johannis Hornich Aut: Johannes Henrici (In octo libros Physic. Aristot. per tÁj fusikÁj krosewj, sive de naturali auscultatione disputatio vigesima prima, continens nobiliores notas et quaestiones cap. 2. lib. 3. a text. 6. usque ad finem capituli. Quam in Regia Academia Dorpatensi /.../ proponit et publicae disputationi subjicit /.../ Johannes Erici Stregnensis, /.../ respondente Geogio Joh. Horningk /.../ die <> Mart. 1645. /.../. Dorpati Livonorum, 1645:J. Vogelius) UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Semper in assiduo motu res quaeque feruntur,

Tenduntque ad melius transitione sua.

Cernimus ut sursum flammae librentur et ignes;

Cognatae u<t> terrae pondera, ad ima ruant.

5 Tuque GEORGI HORNICH, Musarum candida Proles,

Volveris ingenij candidiore via.

Naturam motus monstras; et mente sagaci

Solvis contortis dicta vibrata plicis.

Perge, velut pergis, pervolvere scripta Sophorum,

10 Sicelides Musae nomen ad astra ferent.

Honoris et amoris ergo app.

Johannes Henrici,

Nttub. Carelius.

 

49. Adr: Georgius Johannis Hornich Aut: Johannes J. Skytt (cf. 48)

UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Corpora quae gremio sinuosus continet orbis,

Excercent motus singula rite suos:

Scilicet obliquum servant laquearia coeli

Motum; directum mundi Elementa tenent:

5 Compositum semper retinent animantia terrae,

Optatae et vitae munera quaeque trahunt.

Tuque GEORGI HORNICH, mi dilectissime Amice,

Ingenij motu pergis adusque tui.

Naturam motus monstras, dictante Minerva,

10 Praeside sub claro solvis in Arte strophas;

Perge piis coeptis: Musarum visere castra

Insta; sic studium Numina sancta beant.

Sic Conterraneo suo gratulatur

Johannes J. Skytt /

Kexholmensis.

 

50. Adr: Lucas Ilianus Aut: Laurentius Ludenius (De elocutione disputatio rhetorica; quae, /.../ in alma Universitate Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ die 8. Octobris anno 1645. /.../ disputationis exercitio publice /.../ committebatur, praeside Laurentio Ludenio, /.../ respondente Luca Iliano, /.../. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogel) SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Humaniss. Dn. Respondenti.

LUCAS ILIANUS,

Per Anag.

I, AC SIS LUNULA!

 

J pius, AC doctae SIS lucida LVNULA Musae!

In felix omen ap.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Profess. Publ.

 

51.Adr: Lucas Ilianus Aut: Ericus Holstenius (cf. 50)

SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Quod praestat svavi modulamine Tullius oris,

Mellitis labris quodque Thalia sonat;

Docte ILIANE, Choro Cathedra proponis ab alta,

Contortis solvis dicta vibrata plicis.

5 Sic LUCA, Lucere tuis bene perge Camoenis;

Augurium dico; Lucis o instar eris!

Ita Amico et Populari L. Mque

applausit

Ericus Holstenius,

Wesm.

 

52. Adr: Lucas Ilianus Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio theologica in caput duodecimum a v. 20. usque ad v. 37. D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens; in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Luca Valentini Iliano, /.../ die <> anni 1645. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius) SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Humaniss. Dn. Respondenti.

LUCAS VALENTINI ILIANUS:

Per Anag.

I NUNC! EN ILLA SALUTIS VIA!

 

I NUNC ad Christum! EN VIA felix ILLA SALVTIS!

In felix ausp. app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Poët. Cor. et Prof. Pub.

 

53. Adr: Lucas Ilianus Aut: Georgius Preutius (cf. 52)

SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

LUCAS ILIANUS;

Per 'Anagram.

ALI, SANUS, LUCI.

 

Aeternis epulis tu dignus ALI atque foveri:

Dogmate quum SANUS, Scriptis et voce repellas

Insanos; LUCI sic dogmatis additur ingens

Lux, honor et nomen; fausto bene sydere crescat!

Amico Amicus Amice apponebat

Georgius Preutius, Reval. Liv.

SS. Theol. Stud. et Philos. C.

 

54. Adr: Johannes Petri Kuuth Aut: Andreas Bergh (Discursus politicus, de republica in genere: qui, in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ praeside /.../ Johanne Erici Stregnensi, /.../ publicae ventilationi committebatur a Johanne Petri Kuuth, /.../ ad diem < > Decemb. /.../. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius) UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Vertere, perdulce est, sacrata volumina Phoebi, et

Pieridum dulci labra rigare vado.

Hincce favor crescit Regumque, Deumque, Hominumque;

Hinc honor, hinc nomen surgit ad astra poli.

5 Crescit et hinc ingens multarum copia rerum;

Nunquam deficiet commodus usus opum.

KUUTHIUS haec aequo jam secum pectore volvit,

Atque sofîn flores nocte dieque legit.

Ad lychnum vigilat, concinnat, publicat, edit,

10 Defendit docta dexteritate Theses.

Ominor hinc laetus; Christo Duce et Auspice, surget

Lucida stella polo, lucida stella solo.

Ita commensali suo charissimo L. Mque

gratulari voluit

Andreas Bergh /

Wesman.

 

55. Adr: Ericus M. Langius Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio theologica in caput undecimum a v. 1. usque ad v. 17, D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente Erico M. Langio, /.../ die 13. Junij anni 1645. Dorpati Livonorum, 1645:J. Vogelius)

Kobenhavn KB, BRAN, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Respondenti.

ERICUS MICHAELIS LANGIUS:

Per Anag.

HUMILIS AC ANGELICUS ERIS.

 

Annuat Omnipotens: Anagrammata candida dicunt:

HVMILIS AC ANGELICVS ERIS, es.

In felix Omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Poët. Cor. Profess. Publ.

 

56. Adr: Ericus M. Langius Aut: Georgius M. Langius (cf. 57)

Kobenhavn KB, BRAN, Vxj LB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Mors, Pio erit non mors; sed Somnus. LaZarus illud

Testatur, cujus mors modo somnus erat.

Fata sui fratris flent, Martha, Maria, sorores,

Et serae morti succubuisse putant:

5 Verum condiderat nictantia lumina somno,

A Christo in vitam mox revocatus ovat.

Christe juva, ut memores lethi mortisque futurae

Simus; et, ut solum te veneremur, age.

Sic nobis mors, non fuerit mors; somnus amicus

10 Mors erit: aeternum, Te duce, vita redit.

Et tu, Perge, precor, felix, Duce et Auspice Christo;

Sic tibi, mi Frater, surget honore decus.

Fratri Germano fraterne adjecit

Georgius M. Langius,

Revaliensis.

 

57. Adr: Samuel Olai Lfwing Aut: Laurentius Ludenius (In octo libros Physic. Aristot. per tÁj fusikÁj krosewj, sive de naturali auscultatione disputatio vigesima quarta, continens nobiliores notas et quaestiones cap. 5. lib. 3. a text. 42. usque ad finem cap. quam in Regia Academia Dorpatensi /.../ proponit et publicae disputationi subjicit /.../ Johannes Erici Stregnensis, /.../ respondente Samuele Olai Lfwing /.../ die < > Aug. 1645. /.../. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius)

SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Respondenti.

SAMUEL OLAI LOFVING;

Per Anag.

UNA FLOS, AGE VI MOLLI.

 

Aura dabit FLOres doctae foecunda Minervae.

UNA FLOS, AGE VI MOLLI; Duce et Auspice Christo,

FLOridus hinc animus svavi ridebit odore.

Quod in felix omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Profess. Publ.

 

58. Adr: Samuel Olai Lfwing Aut: Olaus Nicolai Berch (cf. 57)

SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Spondet ut agricolis segetem flos primus in agris,

Sic quoque qualis erit prima Juventa docet:

Hic trahitur studio; populo inclarescere gaudet

Thespiadum auxilio; Pallada maxime amat;

5 Insignem alter amat famam sibi Marte parare,

Nil nisi Martis opus nocte dieque canit.

Poscit uterque sibi laudes, et uterque laborat

Ferre Jubar Patriae praesidiumque suae.

Quos spondes Patriae, SAMUEL mi, quosque Parenti

10 Dilectae fructus, hos facile ipse doces.

O faustum coeptum! Dic quidnam dulcius unquam,

Nomina quam studiis docta parare suis?

Ne cesses Viridem posthac ornare Sophiam,

Successu facili sic tibi crescet honos.

In synceri amoris tekmrion fratri suo ita

congratulari voluit

Olaus Nicolai Berch,

Smoland.

 

59. Adr: Samuel Olai Lfwing Aut: Petrus Angelstadius (cf. 57)

SKB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Est infinitus labor infinita referre;

Finitus studium finiat, opto, labor.

Perge, ut coepisti, doctae servire Minervae;

Et studia accrescent re meliore tua.

Honoris E. app.

Petrus Angelstadius,

Smol-Svecus.

 

60. Adr: Olaus Michaelis Aut: Laurentius Ludenius (Oratio de bello: quam, in Regia Academia Gustaviana Adolphina, quae Dorpati /.../ est /.../ 27. die Martij an. 1645. publice /.../ enarrabat Olaus Michael, /.../. Dorpati, 1645: J. Vogelius)

SKB, UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Dn. Peroranti.

OLAUS MICHAELIS.

Per Anag.

MIHI SALUS CAELO.

 

Rara SALVS, cum praecipitant Mars iraque mentem.

Certa MIHI CAELO, Christe, parata Salus.

Quod in felix omen ap.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

ac Profess. Publ.

 

61. Adr: Olaus Michaelis Aut: Petrus Caroli Undenius (cf. 60)

SKB, UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Nobile Pierij decus, o OLAVE, Theatri;

Gnaviter exponis, bello nil noxius esse,

Quodque mage humana procul a ratione recedat,

Pro patria vero decus est profundere vitam.

5 Nam reliqui cives tali virtute regentur,

Et salvae interea matres, natique manebunt,

Qui sunt aetatis venturae semina et orbis.

Templa manent, Legesque bonae, pietasque pudorque;

Et tunc quisque suis rebus fundisque fruetur,

10 Dum pulsi fugiunt hostes in patria regna.

Gratulor hincce tibi: Deus Omnipotens precor adsit,

Vt tibi surgat honor longo durabilis aevo,

Atque favente Deo, perdulcia gaudia crescant.

Felicioris ominis ergo, Sympatriotae suo

suaviss. haec app.

M. Petrus Caroli Undenius,

W-Gothus, SS. Theol. Stud.

 

62. Adr: Olaus Michaelis Aut: Sigvardus Wallingh (cf. 60) SKB, UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvod dubio belli vis tempore Martis acerba

Christicolos vexat, rite docere studes.

Quodque homines celebri natos de sangvine tollat,

Atque rudes pariter quod tulit orbe, doces.

5 Perge diu rerum numerosa pericula narrans,

Atque tibi semen fertile, crede, feres.

Perge diu tractans digne ista, Deoque Patrique,

Ac Patriae, semen fertile, crede, feres.

Sigvardus Wallingh

 

63. Adr: Haquinus Platinus Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio theologica in caput duodecimum a v. 1. usque ad v. 20. D. evangelistae Iohannis selectissimas notas exhibens, in Regia Academia Dorpatensi publicae censurae /.../ subjicietur, praeside Andrea Virginio, /.../ respondente /.../ Haquino Platino, /.../ die < > Aug. anni 1645. Dorpati Livonorum 1645: J. Vogelius)

SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Praestantiss. et Humaniss.

Dn. RESPONDENTI.

M. HAQUINUS MAGNI PLATINUS:

Per Anag.

QUIN MAGNIS HUMI PLATANUS?

 

QUIN MAGNIS ut HUMI PLATANUS sis? Praeside Christo,

Aëria aestivos PLATANUS diffundat honores.

Quod in felix omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Profess. Publ.

 

64. Adr: Haquinus Platinus Aut: Gamaliel Bergius (cf. 63)

SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Christus abest, moritur dum Lazarus: Ecce Redemptor

Christus adest; vitam Christus inire jubet.

Lazarus haud poterat Christo clamante tacere;

Surgit, et in vitam jam revocatus adest.

5 Christe juva; Duce te non mors aeterna nocebit;

Te Duce, sub medio funere vivus ero.

Delicium Eusebiae, et Sophiae dilecte Magister,

Felix, qui tantum re meditaris opus.

Gratulabundus sc.

Gamaliel Bergius,

Eccles. Laiensis Past.

 

65. Adr: Haquinus Platinus Aut: Andreas Matthiae Torpensis (cf. 63)

SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Si meritas possem laudes conscribere; coepto

Carmine, nunc vellem dicere laeta tibi.

Nam velut in castris Musarum degere oportet,

Hoc Clariae docta praecipis arte viae.

5 Gratulor ergo tuis coeptis; venerande Magister;

Insistas coeptis, qua decet ire via;

Huc ades, o Jesu, Pulcris bonus annue coeptis,

Sic labor hinc Studio praemia digna feret.

Moris, honoris et amoris ergo

addidit

Andreas Matthiae Torpensis.

 

66. Adr: Haquinus Platinus Aut: Carolus Ruberus (cf. 63)

SKB, Vxj LB, BRAN, [Tartu UB]

GRATULATIO

Sic pia rimaris mysteria, praeside Christo,

Quae sunt aethereo rite sacrata Deo.

Apprecor aeternum Numen tua coepta secundet;

Et Platanus laeta sorte Platinus erit.

Candidi honoris ergo apponebat

Carolus Ruberus,

Smolandia Svecus.

67. Adr: Carolus Ruberus Aut: Laurentius Ludenius (Disputatio physica de temperamento; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, quae est Dorpati /.../ ad diem 5. Julij 1645. /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ publice ventilandum exhibet Carolus Ruberus, /.../. Dorpati Livonorum, 1645: J. Vogelius)

SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctiss. et Ornatiss. Respondenti.

CAROLUS RUBERUS:

Per Anag.

CURSURUS ELABOR.

 

Fortis, et ad palmam per me CURSURVS honoris,

ELABOR: Christo concomitante, beor.

In felix omen app.

Laurentius Ludenius, Ph. et J.U.D.

Profess. Publ.

 

68. Adr: Carolus Ruberus Aut: Faderus Uraelius (cf. 67) SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Qvi Sophiae Musis, sudore operatur amico,

Ipse operam cum spe divite rite locat.

Namque ferunt Musae cultorem rebus honestis,

In campum et ponunt cum pietate virum,

5 Certe Temperiem rerum rimaris; et intras

Jam Sophiae, Christo concomitante, viam

I bene, RVBERI, meruit ceu vivida Virtus

Perge; Juvet Christus, prosperitasque beet.

Quod animitus Amico suo syncere

precatur

FADERUS URAELIUS,

Smoland.

 

69. Adr: Carolus Ruberus Aut: Petrus T. Loohm (cf. 67)

SKB, UUB, H, [Tartu UB]

GRATULATIO

Temperies rerum quid sit, describis, Amice

CAROLE, Delicium jugis Amicitiae.

Colligo, Temperiem cerebri tribuisse benignam,

Qui dedit ipse animam et corpora pulcra, Deus.

5 Perge piis studiis, et tramite semper eodem

Curre, tui ingenij sic bona temperies.

Amicitiae et honoris E. apposuit

haecce paucula

Petrus T. Loohm /

 

70. Adr: Andreas Helgonis Udbingius Aut: Laurentius E. Emzelius (Disputatio physica de natura elementorum in genere; quam /.../ in Regia Academia Gustaviana, /.../ ad diem 3. Maji, /.../ sub praesidio /.../ Johannis Erici Stregnensis, /.../ publicae disquisitioni subjicit Andreas Helgonis Udbingius, /.../. Dorpati Livonorum 1645: J. Vogelius) SKB, UUB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Doctrina et Humanitate conspicuo Viro Juveni,

Dn. Respondenti, Thesium harum Authori.

ANDREAS HELGONIS UDBINGIUS,

nagram.

RE DIGNA, HIS LONGE SUDANS, UBI.

 

Egregium facinus, DIGNA sic Re stimulante,

Praestas, HIS SUDANS, pergis UBI Physicis!

Uraniae soboles, LONGE, Udbingi, Arte recludis,

Quid valeant Genij candida signa tui.

5 Quippe doces veterum quae sint primordia rerum;

Quo tendant, quid agant singula, quidquid velint.

Gratulor incaeptis, grator successibus atque

Gratulor ingenio, quod tibi Musa dedit.

HIS SUDANS faustis decurras passibus: alma

10 Musaque ti faveat, Thespiadumque chorus.

Atque UBI rite manes, DIGNA sic RE stimulante,

HIS SUDANS, praestas nobile mentis opus.

Det Io saCra trIas CaeptIs hIs VeLa seCVnDa[4]

QVo feLIX CVrsV, tangere sCeptra qVeas.

Ita fraterni ex animi affectu gratulatur

LAURENTIUS E. EMZELIUS,

West-Gothus, SS. Theol. Stud.

71. Adr: Godefredus Walter Aut: Joachimus Rachelius (Dissertationum politicarum prima observationes politicas in prologum et caput 1. lib. I. L. An. Flori exhibens quam /.../ in Academia Gustaviana publico doctorum examini subjicit Andreas Sandhagen, /.../ respondente Godefredo Walter, /.../ ad diem 7. Junij /.../. Dorpati Livonorum 1645: J. Vogel) SKB, [Tartu UB]

GRATULATIO

Ad

Dn. Respondentem.

 

Cvm pingui caput ebrium falerno

Vix jam Pantalabus sophista tollit,

Cum Thebas duplices, decemque Lunas

Miratur simul, horridosque Faunos

5 Cum tota putat ambulare silva.

Tum quicquid sapientiae sub imo

Clusum pectore sobrium latebat

Eructat madidus feroce lingua.

Tunc ille omnia et universa novit,

10 Novit omnia et universa solus:

Quicquid Cecropij docent Pelasgi,

Quicquid Biblia Sacrosancta Mystwn

Quicquid porticus ipsa, quicquid hortus,

Quicquid in Tacitoque Julioque

15 Narrat postgenitis diserta fama,

Quicquid Livius elaborat ingens;

Quicquid Consule Romulo patratum est

Quicquid Caesare Manlio et Cethego;

Tunc ancillula quae cubile sternit

20 Admirans ait haec, manumque tollens:

Dij magni Salapusium disertum!

Sed postquam hunc Bromius furor reliquit

Tum fit Pantalabus Sophista caudex.

Verum non ita mens tibi est, Amice

25 VVALTERE, Aonij decus Lycei:

Non tu e doliolo, sed e cathedra

Cordata modo Disputatione

Authorem Latium excutis, sed illum

Doctum, Juppiter, et laboriosum!

30 Quin tute es, Gothofrede, tute doctus

(At non Juppiter) et laboriosus.

Joachimus Rachelius,

Londinensis.



[1] Idem 1636.14; 1643.21; 1644.4; 1646.4; 1647.17; 1648.13; 1649.16; cum variatione 1648.12; cf. 1641.11; 1642.19-20.

[2] secla edd pro secula metri causa

[3] Idem 1636.25; 1643.46-47; 1644.15; 1646.19; 1647.37; 1648.25; 1649.22.

[4] SeCVnda edd : SeCVnDa corr